TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Publico' [29]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0433065772
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0450B]   Jesus autem Marcionis et natus non dubitaretur, qui homo videbatur; utique qua non natus nullam potuerat generis sui in publico habuisse notitiam, sed erat unus aliqui deputandus ex iis, qui quoquo modo ignoti habebantur.

000-00-00 Serial Number=0078591406
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0492A]   Non in publico Liberalibus discumbo, quod bestiariis supremam coenantibus mos est; attamen ubi ubi de copiis tuis coeno.
 [0271A]   Sed illud solum exspectatur quod odio publico necessarium est, confessio nominis, non examinatio criminis: quando si de aliquo nocente cognoscitis, non statim confesso eo nomen homicidae, vel sacrilegi, vel incesti, vel publici hostis (ut de nostris elogiis loquar) contenti sitis ad pronuntiandum, nisi et consequentia exigatis, [0272A] qualitatem facti, numerum, locum, modum, tempus, conscios, socios.
 [0257A]   Communi malo ac publico occurrere, et erumpentem in dies tempestatem, quantum in [0257B] se erat, compescere, partes suas duxit, missaque hanc ob caussam ad antistites romanos apologia, effraenatos adversariorum impetus fregit tantisper ac debilitavit.
 [0259A]   Si non licet vobis, Romani imperii antistites, [0259A] in aperto et edito ipso fere vertice civitatis praesidentibus ad judicandum, palam dispicere et coram examinare quid sit liquido in caussa Christianorum; si ad hanc solam speciem auctoritas vestra de justitiae diligentia in publico aut timet aut erubescit inquirere; si denique, quod proxime accidit, domesticis judiciis nimis operata sectae hujus infestatio obstruit viam defensioni, liceat veritati vel occulta via tacitarum literarum ad aures vestras pervenire.
 [0345A]   Publicos aeque publico jure foedatis, quos in hastario vectigales habetis.
 [0331A]   Taceo quod ita rudes tunc homines agebant, ut cujuslibet novi viri aspectu quasi divino commoverentur, quum hodie jam politi, quos ante paucos dies luctu publico mortuos sint confessi, in deos consecrent.
 [0494A]   Sed caetera vectigalia gratias Christianis agent ex fide dependentibus debitum, qua alieno fraudando abstinemus, ut, si ineatur quantum publico pereat fraude et mendacio vestrarum professionum, [0495A] facile ratio haberi possit, unius speciei querela compensata pro commodo caeterarum rationum.
 [0287A]   Sed et judicatos retro in partes secari a creditoribus leges erant; consensu tamen publico crudelitas postea erasa est et in pudoris notam capitis poena conversa [0288A] ; bonorum adhibita proscriptione suffundere maluit hominis sanguinem, quam effundere.

000-00-00 Serial Number=0948349953
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0648C]   Nonnunquam et in procella confusis vestigiis coeli et freti aliqui portus offenditur, prospero errore: nonnunquam et in tenebris aditus [0648C] quidam et exitus deprehenduntur, caeca felicitate; sed et natura pleraque suggeruntur, quasi de publico sensu, quo animam Deus dotare dignatus est.

000-00-00 Serial Number=0607567966
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1180C]   Stricte sumendo, locus est, εν ω, vel, ut Suidas habet, τελωνειον, ut idem ait, καθεζεται ο τελωνης, in quo sedet telones, seu telonarius, sic dictus απο του τελους aliquando etiam vectigal aut tribulum significat) et ωνειν, (Graecis enim τελος quod iisdem emere est; illis namque temporibus vectigalia sub annuis plerumque censibus sibi redempta possidebant, indeque proprie τελωναι, Redemptores vectigalium, [1180C] apud Romanos vero Publicani, nominabantur, ceu publicae pecuniae, publico nimirum aerario inferendae, vel ab eodem redimendae, aut praefecti, aut sub his exactores: quod posterius hominum genus, ob importunitatem suam et avaritiam, pessimasque huic conjunctas artes, ferme, ubilibet, Judaeis vero maxime, invisum erat, qui prae caeteris se ingenuos ac libertati natos credebant, Joan.
 [1195C]   Et post alia: Enimvero si publicis tributis obnoxius esses, debitorum autem remissio reis circumquaque nuntiaretur, deinde quispiam te hoc publico munere privare conaretur, doleres clamaresque, communis gratiae parte te per injuriam privari.
 [1142C]   Sacrum solemne Festo (veteri Grammatico) dicebatur, quod certis temporibus annisque (unde et anniversaria, quasi anno quolibet vertente praecipue celebranda) fieri solebat, pro populo maxime, et publico sumptu, ut erant Agonalia, Carmentalia, Quirinalia, etc.

000-00-00 Serial Number=0761932969
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0083B]   Habes communem [0083B] istam in publico mundi, in naturalibus tabulis, ad quas et Apostolus solet provocare, ut cum in velamine foeminae, Nec natura vos, inquit, docet (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0090280831
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0687B]   Credamus itaque succedere alicui posse, [0687B] ut in quoquo honore, ut in solo honoris nomine incedat, neque sacrificet, neque sacrificiis auctoritatem suam accommodet, non hostias locet, non curas templorum deleget, non vectigalia eorum procuret, non spectacula edat de suo aut de publico, aut edendis praesit: nihil solemne pronuntiet vel edicat, ne juret quidem: jam vero quae sunt potestatis, neque judicet de capite alicujus vel pudore (feras enim de pecunia), neque damnet neque praedamnet, neminem vinciat, neminem recludat, aut torqueat; si haec credibile est fieri posse.
 [0692B]   Scio quemdam (cui Dominus ignoscat), cum illi in publico per litem dictum esset, Jupiter tibi sit iratus, respondisse, imo tibi.

000-00-00 Serial Number=0168408632
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0976C]   Unus in publico ignis apud aras, aquae nec in lancibus.

000-00-00 Serial Number=0432011068
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1147B]   Dum enim me diu Patavii, et aliquot annis Taurinorum Augustae jus civile professum esse animadvertit, ac nondum ingenii mei tenuitatem agnoscens, publico profitendi, ut arbitror, mihi munere demandato deceptus, ad tantum onus subeundum idoneum judicavit, ut qui non modo tanquam juris interpres, hunc jurisconsultum, [1147C] sed etiam plura ejus obscuriora possem interpretari.
 [1176A]   Imo prodendo petitiones suas, quid minus faciunt, quam si in publico orent?
 [1189A]   Verecundior eris in publico quam in Ecclesia?
 [1192A]   I, 2), cum prohibeamur in publico?

000-00-00 Serial Number=0084746242
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1044B]   Aspice lupas popularium libidinum nundinas, ipsas quoque fictrices, et si praestat oculos abducere ab ejusmodi propudiis occisae in publico castitatis, aspice tamen vel sublimis, jam matronas videbis.
 [1050A]   Habeo et alias artes in publico utiles.
 [1044A]   Converte et ad foeminas, habes spectare quod Caecina Severus graviter senatui impressit, matronas sine stola in publico.
 [1044B]   At nunc in semetipsas lenocinando, quo planius adeantur, et stolam, et supparum, et crepidulam, et caliendrum, ipsas quoque jam lecticas, [1044B] et sellas, queis in publico quoque domestice ac secrete habebantur, ejeravere.

000-00-00 Serial Number=0983413279
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0806B]   Age jam, quid de ea sentis, cum pro nominis fide in medium extracta, et odio publico exposita, decertat; cum in carceribus maceratur, teterrimo lucis exilio, penuria mundi, [0806C] squalore, paedore, contumelia victus; ne somno quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus vincta ipsisque stramentis lancinata; cum jam et in luce omni tormentorum machinatione laniatur; cum [0807A] denique suppliciis erogatur, enisa reddere Christo vicem, moriendo pro ipso, et quidem per eamdem crucem saepe, nedum per atrociora quoque ingenia poenarum?
 [0809A]   An et aliqua nobis exempla hujus sui juris in publico naturae promulgavit, ne qui forte adhuc nesciant Deum nosse, qui non alia lege credendus est, quam ut omnia posse credatur?
 [0823A]   [0823A] Et utique aequum sit, quod et supra demandavimus, incerta de certis, et obscura de manifestis praejudicari: vel ne inter discordiam certorum, et incertorum, manifestorum et obscurorum, fides dissipetur, veritas periclitetur, ipsa divinitas ut inconstans denotetur: tum quod verisimile non est, ut ea species sacramenti, in quam fides tota committitur, in quam disciplina tota connititur, ambigue annuntiata, et obscure proposita videatur; quando spes resurrectionis, nisi manifesta de periculo et praemio, neminem ad ejusmodi praesertim religionem, publico odio et hostili elogio obnoxiam, persuaderet.

000-00-00 Serial Number=0154294491
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0653A]   Sic ergo evenit, ut qui in publico vix necessitate vesicae tunicam levet, idem in circo aliter non exsultet, nisi totum pudorem in faciem omnium intentet; et qui filiae virginis ab omni [0653B] spurco verbo aures tuetur, ipse eam in theatrum ad illas voces gesticulationesque deducat; et qui in plateis litem manu agentem aut compescit, aut detestatur, idem in stadio gravioribus pugnis suffragium ferat; et qui ad cadaver hominis communi lege defuncti exhorret, idem in amphiteatro derosa et dissipata, et in suo sanguine squalentia corpora patientissimis oculis desuper incumbat.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»