TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Pudoris' [12]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0051150858
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0595A]   Sed enim in isto mythico genere, quod poetae ferunt, quam incerti agitis circa conscientiae pudorem et pudoris defensionem!
 [0570B]   Quam et ipsam prudentiores, non linguae caede, sed pudoris rubore mutam interpretantur.

000-00-00 Serial Number=0376863003
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1288A]   Per loquacitatem irrepunt verba pudoris inimica; per otium a severitate deducunt; per vinolentiam quidvis mali insinuant; per curiositatem aemulationem libidinis convehunt.

000-00-00 Serial Number=0783454597
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0141A]   Sciebat enim a confusione vel maxime formari negationem: mentis statum in fronte consistere; priorem esse pudoris, quam corporis plagam.

000-00-00 Serial Number=0349995732
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0287A]   Sed et judicatos retro in partes secari a creditoribus leges erant; consensu tamen publico crudelitas postea erasa est et in pudoris notam capitis poena conversa [0288A] ; bonorum adhibita proscriptione suffundere maluit hominis sanguinem, quam effundere.

000-00-00 Serial Number=0478924572
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0648A]   Haec sapientia de schola coeli deos quidem saeculi negare liberior, quae nullum Aesculapio gallinaceum reddi jubens praevaricetur, nec nova inferens daemonia, sed vetera depellens; nec adolescentiam vitians, sed omni bono pudoris informans, ideoque non unius urbis, sed universi orbis iniquam sententiam sustinens pro nomine veritatis, tanto scilicet perosioris quanto plenioris, ut et mortem non de poculo per habitum jocunditatis absorbeat, sed de patibulo et vivicomburio per omne ingenium crudelitatis exhauriat, interea in isto tenebrosiore carcere saeculi inter [0648B] suos Cebetas et suos Phaedonas, si quid de anima examinandum est, ad Dei regulas dirigat.

000-00-00 Serial Number=0043981314
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1244B]   Plerosque tamen hoc opus, ut publicationem sui, aut suffugere, aut de die in diem differre, praesumo; pudoris magis memores quam salutis: velut illi, qui in partibus verecundioribus corporis contracta vexatione, conscientiam medentium vitant, [1245A] et ita cum erubescentia sua pereunt.

000-00-00 Serial Number=0180781305
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0982B]   Atque utinam et isti qui meram et veram integritatem [0982B] carnis obtruncant, amputantes non summam superficiem, sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum moechis et fornicatoribus veniam pollicentur adversus principalem christiani nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque adeo testatur, ut, si quando, eam in foeminis nostris inquinamentis [0983A] potius carnis quam tormentis punire contendat, id volens eripere quod vitae anteponant!

000-00-00 Serial Number=0211970687
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0649B]   Ita summa gratia ejus de spurcitia plurimum concinnata est, quam Atellanus gesticulator, quam mimus etiam per mulieres, repraesentat, sexum pudoris exterminans ut facilius domi quam in scena erubescant; quam denique pantomimus a pueritia patitur in corpore, ut artifex esse possit.
 [0650A]   Ipsae illae pudoris sui interemptrices, de gestibus suis ad lucem et populum expavescentes, semel anno erubescant Quod si nobis omnis impudicitia exsecranda est, cur liceat audire quae loqui non licet?

000-00-00 Serial Number=0981134474
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0911B]   Indue [0911B] armaturam pudoris, circumduc vallum verecundiae, murum sexui tuo strue, qui nec tuos emittat oculos, nec admittat alienos.

000-00-00 Serial Number=0522947311
Sodoma [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1101C]   Effera luxuries illic, inimica pudoris, Instar legis erat, fugeret quam praescius hospes; Ante vel ad Scythicas, vel apud Busiridis aras Exoptans per sacra necem, caesusque crucem Fundere Bebrycium, et Libycas satiare palaestras, Anteque vel Circaea novas per pocula formas Sumere, quam laesum Sodomis amittere sexum.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»