TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Quaestione' [12]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0961723864
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0206A]   Magna, [0206A] bona fide, caecitas haereticorum pro hujusmodi argumentatione, cum ideo aut alium Deum bonum et optimum volunt credi, quia mali auctorem existiment Creatorem; aut materiam cum Creatore proponunt, ut malum a materia, non a Creatore deducant: quando nullus omnino deus liberetur ista quaestione, ut non auctor mali videri proinde possit, quisquis ille est qui malum etsi non ipse fecit, tamen a quocumque et unde unde passus est fieri.

000-00-00 Serial Number=0962526798
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0472C]   Exinde, decurrens ordinem conversionis suae de persecutore in apostolum; scripturam Actorum Apostolicorum confirmat, apud quam [0472C] ipsa etiam Epistolae istius materia recognoscitur, intercessisse quosdam, qui dicerent circumcidi oportere, et observandam esse Moysi legem: tunc apostolos de ista quaestione consultos, ex auctoritate spiritus renuntiasse, non esse imponenda onera hominibus, quae patres ipsi non potuissent sustinere.
 [0333A]   In ista quaestione, qui putaveris opponendos esse nobis angelos Creatoris, quasi et illi in phantasmate putativae utique carnis egerint apud Abraham et Loth, et tamen vere sint et congressi, et pasti, et operati quod mandatum eis fuerat; primo, non admitteris ad ejus Dei exempla, quem destruis: nam et quanto meliorem et perfectiorem Deum inducis, tanto non competunt illi ejus exempla, quo, nisi diversus in totum, non erit omnino melior atque perfectior.
 [0471B]   Vacante autem quaestione, ultro omnibus agnoscentibus [0471C] discedendum sibi esse ab ordine Creatoris per fidem Dei alterius, nulla Apostolo materia competisset, id tam presse docendi, quod ultro fides ipsa dictasset.
 [0341B]   De quaestione carnis, et per eam nativitatis, et unius interim nominis Emmanuelis hucusque.
 [0265B]   Nunc in isto articulo ab ignoti Dei quaestione deducto, satis constitit tam nihil illum condidisse, quam debuisse condidisse, uti cognosceretur ex operibus; quia, si fuisset, cognosci debuisset, et utique a primordio rerum: Deum enim non decuisset latuisse.
 [0453B]   Justa et digna praescriptio est in omni quaestione ad propositum interrogationis pertinere debere sensum responsionis.
 [0454A]   Habes et tempora permissarum et negatarum nuptiarum, non ex sua propria, sed ex resurrectionis quaestione.

000-00-00 Serial Number=0074314773
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0738B]   Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae, seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit humanus adfectus, in ordinariam et extraordinariam formam: ordinariam quidem naturae deputans placidae cujusque mortis; extraordinariam vero praeter naturam judicans violenti cujusque finis.

000-00-00 Serial Number=0333860517
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0101D]   Orta inter Christianos contentione an persecutionis tempore fugere, aut auro argentove vexationem redimere sit licitum, Tertullianus, cum de hac quaestione ore tenus non nihil dissereret, interrogatus a Fabio quodam familiari, demum hunc tractatum exaravit, in quo late contra orthodoxos probare conatur, ministris Dei in persecutione nec fugiendum esse, nec persecutionem [0102C] numerata pecunia redimendam, inter caetera ita disserens: Si constat a quo persecutio eveniat, [0102D] possumus jam consultationem tuam inducere, et determinare ex hoc ipso pertractatu fugiendum in persecutione non esse.

000-00-00 Serial Number=0957994282
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0935B]   Quae utique lex est, non monumentum; quoniam si ita factum est a primordio, invenimus nos [0935B] ad initium dirigi a Christo: sicut in quaestione repudii, dicens illud propter duritiam ipsorum a Moyse esse permissum, ab initio autem non ita fuisse, sine dubio ad initium revocat matrimonii individuitatem.

000-00-00 Serial Number=0314779997
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0849C]   Ita et de resurrectione nihil novi intulerunt, nisi quod et ipsam in [0849C] gloriam Christi annuntiabant; de caetero, simplici et nota jam fide receptam, sine ulla qualitatis quaestione, solis refragantibus Sadducaeis.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»