TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Quanquam' [63]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0948561549
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0560D]   Quanquam confessis difficile creditis; verum insuper consequentia exigitis, quotiens caedem egerit, quibus in locis, quibus spoliis, sociis, receptoribus, ne quid omnino mali hominis delitescat, aut desit aliquid instruendae ad sententiam veritati.
 [0580B]   Quanquam quid minus, imo quid non amplius facitis?
 [0572A]   Mus ait, idcirco vobis quoque irascuntur, quoniam de [0572A] nostra eradicatione negligitis, absolutum est de infirmitate et mediocritate eorum: nam non irascerentur vobis in animadversione cessantibus, si ipsi exsequi possent; quanquam et alias confitemini istud, si quando illos supplicio nostro videmini ulcisci.
 [0563C]   Sed veritatem seculo operosissimam philosophi quidem affectant, possident autem Christiani; ideoque qui possident, magis displicent, quia qui affectat, illudit, qui possidet, defendit: denique Socrates ex ea parte damnatus est, quia proprius tentaverat veritatem, deos vestros destruendo: [0563C] quanquam nondum tunc in terris nomen christianum, tamen veritas semper damnabatur.
 [0574C]   Plane, quoniam illis coelum patet, hoc quoque non sine contumelia deorum: primo quidem, quod non decuerit alios eis annumerari, quibus datum sit post mortem deos fieri; secundum, quod tam libere atque manifeste coram populo pejeraret contemplator Proculus in coelum recepti, nisi contemneret quos dejeraret, quam ipse, quam ii, qui ei pejerare permittant; consentiunt enim ipsi nihil esse quod dejerant, imo insuper et praemio afficiunt, quia publice contempserit perjurii vindices; quanquam perjurii apud vos unusquisque purus [0575A] est.
 [0577C]   Crucis qualitas, signum est de ligno; etiam de materia colitis penes vos cum effigie; quanquam sicut vestrum humana figura est, ita et nostrum propria.

000-00-00 Serial Number=0688842356
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0139A]   Quanquam et si omnem hanc persecutionem conditionalem in solos tunc Apostolos destinasset, utique per illos cum toto sacramento, cum propagine nominis, cum traduce Spiritus Sancti in nos quoque spectasset etiam persecutionis obeundae disciplina, ut in haereditarios discipulos, et apostolici seminis frutices.

000-00-00 Serial Number=0147382259
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0324C]   Quanquam et si alia documenta invenirentur in tuo Christo, nova scilicet, facilius crederemus etiam nova ejusdem esse cujus et vetera, quam cujus tantummodo nova; egentia experimentis fidei victricis vetustatis; ut sic quoque praedicatus venire debuerit, tam praedicationibus propriis exstruentibus ei fidem, quam et virtutibus; praesertim adversus Christum Creatoris venturum, et signis et prophetis propriis munitum; ut aemulus Christi per omnes diversitatum species reluceret.
 [0421D]   Quanquam et si in aliquo [0422A] deliquissent erga Deum ignotum, pone tunc notum; non tamen zelotem eum experiri debuissent, qui dissimilis Creatoris inducitur.
 [0316C]   De isto pluribus retractarem, si cum ethnicis agerem; quanquam et cum haereticis non multo diversa congressio stet.
 [0298B]   Incipe nunc etiam judicis statum ut affinem mali arguere, qui idcirco alium Deum somniasti solummodo bonum, quia non potes judicem: quanquam et illum ut judicem ostendimus.
 [0302B]   Quanquam si evangelium veritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in filios patrum delicta cognosces; ad illos scilicet qui hanc ultro sibi sententiam [0302C] fuerant irrogaturi: Sanguis illius super capita nostra et filiorum nostrorum (Matth.

000-00-00 Serial Number=0421115577
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1076B]   Atque suae famulae, portavit spreta dolorem, Hanc sterilem quondam, nunc tempus cernere matrem Haeredem natum suae libertatis habere, Non similem famulae, quanquam de semine coeli Conceptum genuit, sibi conditione jugatum: Absit ut illicitis verbis, temeraria voce Egregios homines, ardentia sidera coeli, Semine conjunctos tantum, vel sanguine plebi, [1076C] In solidum passim famulum dicatis atrocem, Aut populum Domini legis mandata secutum, Servili specie quisquam putet esse loquendum.

000-00-00 Serial Number=0589356542
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0184B]   XVI, 16) et Nathanael; quanquam etsi errasset, statim didicisset.
 [0175C]   Caeterum, quale est, ut Deus omnipotens ille invisibilis, quem nemo vidit hominum, nec videre potest: ille qui inaccessibilem lucem habitat: ille qui non habitat [0175C] in manufactis; a cujus conspectu terra contremiscit, montes liquescunt ut cera; qui totum orbem manu apprehendit velut nidum; cui coelum thronus, et terra scabellum; in quo omnis locus, non ipse in loco; qui universitatis extrema linea est; ille Altissimus, in paradiso ad vesperam deambulaverit, quaerens Adam; et arcam post introitum Noe clauserit; et apud Abraham sub quercu refrigeraverit; et Moysen de rubo ardenti vocarit; et in fornace Babylonii regis quartus apparuerit (quanquam Filius hominis est dictus), in haec in imagine, et speculo, et aenimate fuissent?
 [0194C]   Nam et fluvius si aliqua turbulentia contaminatur, quanquam una substantia de fonte decurrat, nec secernatur a fonte, tamen fluvii injuria non pertinebit ad fontem.
 [0174A]   XV, 3); et a se novissime visum, per accessibilem utique lucem: quanquam et illam neque ipse sine periculo luminis expertus est, neque Petrus et Joannes et Jacobus sine rationis et amentia; qui si non passuri Filii gloriam, sed Patrem vidissent, credo, morituri ibidem.
 [0194A]   Nam et Apostolus, non sine onere pronuntians Christum mortuum, adjecit, secundum Scripturas; ut duritiam pronuntiationis Scripturarum auctoritate molliret, et scandalum auditori everteret Quanquam cum duae substantiae censeantur in Christo Jesu, divina et humana, constet autem immortalem esse divinam, sicut mortalem quae humana sit, apparet, quatenus eum mortuum dicat, id est, qua carnem et hominem et filium hominis, non qua spiritum et Sermonem et Dei Filium.

000-00-00 Serial Number=0303810894
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0297A]   Quas Trajanus ex parte frustratus est vetando inquiri christianos, quas nullus Adrianus, quanquam curiositatum [0297A] omnium explorator, nullus Vespasianus, quanquam Judaeorum debellator, nullus Pius, nullus Verus impressit.
 [0365A]   Et utique si id colebatur, quod aliqua effigie repraesentabatur, nusquam magis quam in sacrario suo exhiberetur, eo magis, quia nec verebatur extraneos arbitros quanquam vana cultura.
 [0296A]   Quas Trajanus ex parte frustratus est vetando inquiri christianos, quas nullus Adrianus, quanquam curiositatum [0297A] omnium explorator, nullus Vespasianus, quanquam Judaeorum debellator, nullus Pius, nullus Verus impressit.

000-00-00 Serial Number=0940416098
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0734B]   Quanquam si et Menander in Stygem mergit, moriendum erit nihilominus, ut ad Stygem venias: [0734C] apud inferos enim dicitur.

000-00-00 Serial Number=0378195703
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1155B]   Alii sunt, nec male; quanquam sciunt mihi elegantius esse videtur, ideoque retinendum.
 [1154A]   Rhodiam de jactu, a Callistrato asparginem dictum invenio; at alia significatione, scilicet pro vitio rei ex aqua, maxime pluvia, contracto: quanquam non desint, qui ibi quoque aspergine legant.
 [1163D]   Quanquam a Patribus promiscue το χρισμα pro unguento et unctione accipi invenio.
 [1158C]   Quanquam autem verbum hoc Ciceronianum non sit, adhibuisse tamen id noscitur S.
 [1146C]   XXVI, eandem sententiam insinuans: quanquam, si verum dicere velimus, parum constanter; nam.
 [1168A]   Quanquam putem, etiam irae sustineri posse, si ita legamus: pacem coelestis irae (id est, pacatam coeli, antea nimirum irati, iram) praeco (ejusdem irae jam pacatae) columba (scilicet eamdem annuntians, atque praeconis instar toti mundo promulgans) terris adnuntiavit.
 [1144B]   Quanquam quid vetat, causam hic pro statu ac conditione rei accipere; hoc enim sensu etiam Cic.
 [1180A]   Quanquam autem hoc loci illius medicamen minime respuendum arbitrer, puto tamen et vulgatam lectionem sustineri posse, ita ut novae periodi sensus sit: Cum illo (compendioso scilicet Baptismi supplemento) sequebantur illum, etc.
 [1147A]   Quanquam non est, quod ordinariam lectionem omnino damnem.
 [1182C]   Testatur) neque prius inde redire voluerit, donec dissidentes Corinthii invicem reconciliati essent: quibus postmodum Episcopus datus creditur: quanquam alii Caesareae, aut Iconii, aut Durae, etc.
 [1147C]   Quanquam aeternam tolerari posse existimem, ut sensus sit: ex cujus velut nutu vita aeterna dependet, etc.
 [1184B]   Quanquam autem res haec in tanta incertitudine Agrippini, Episcopatum suum auspicantis, satis clare definiri non possit, [1184C] verisimilius tamen existimamus, Tertullianum ab Agrippino in hanc sententiam inductum, ac proin hunc erroris illius in Africa primum, quem noscimus, Auctorem fuisse.
 [1152D]   Quanquam alii de vocis illius etymo aliter.
 [1154B]   Quanquam non ignoro, a Vulg.
 [1155A]   Quanquam et alio sensu, qui communior est, et hic melior, id intelligendum esse putem, ut l.
 [1179C]   Ad disciplinam autem pertinent quaecumque ad Dei cultum, sive ab hominibus Ecclesiae gubernandae praefectis, sive ab ipsomet Deo, ad communem observantiam, ordinata sunt; quanquam ea, quae nonnisi humanae ordinationis sunt, res merae disciplinae appellentur.
 [1188D]   Quanquam etiam tunc Presbyteri astitisse, imo et hi ipsi (cum nempe nimia baptizandorum multitudo, quam ut a solo Episcopo expediri potuisset, confluxisset) baptizasse legantur, Episcopo scilicet expresse jubente, atque baptizatis mox sacramentum Confirmationis impertiente.

000-00-00 Serial Number=0959571242
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0082C]   Substantia tibi a Deo tradita est, habitus a saeculo, quanquam nec habitus extraordinarius ordinario usui obstrepit.

000-00-00 Serial Number=0718801558
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1317A]   Quanquam et hoc gentili pudicitiae familiare sit, non delinquere, attamen velle; vel etiam nolle, attamen non denegare.
 [1328A]   Exciderat illi, cum universa nasci juberet, purpureas et coccineas oves mandare: Deus et ipsarum vestium officinas commentus, quae leves et exiles solo pretio [1328A] graves essent; Deus et auri tanta opera produxit, complectendis et distinguendis lapillis; scrupulosa Deus auribus vulnera intulit, et tanti habuit vexationem operis sui et cruciatus infantiae tunc primum dolentis, ut ex illis ad ferrum nati corporis cicatricibus grana nescio quae penderent, quae plane Parthi per omnia quaeque sua bullarum vice inserunt, quanquam et aurum ipsum, cujus vos gloria occupat, cuidam genti ad vincula servire referunt gentilium litterae.
 [1330B]   Quas si quae leges a matronis et matronalibus decoramentis coercebant, jam certe saeculi improbitas quotidie insurgens honestissimis quibusque foeminis usque ad errorem dignoscendi coaequavit; quanquam lenocinia formae nunquam non prostituto corpori conjuncta et debita etiam Scripturae suggerunt.

000-00-00 Serial Number=0368539810
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0694A]   Hic ergo naturam et conscientiam advoco: naturam, quia nihil potest manus scribere, etiamsi lingua in dictitando cessat immobilis et quieta, quod non anima dictaverit, quanquam et ipsi linguae anima dictaverit, aut a se conceptum, aut ab alio traditum.

000-00-00 Serial Number=0324537456
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0965B]   Quanquam ubi abstinentia vini aut a Deo exigitur, aut ab homine vovetur, [0965C] illic intelligatur etiam pabuli pressura formam praestruens potui.
 [0968A]   Tantam autem Deus praestitit auctoritatem edicto stationis illius, ut Jonathan filius Saulis, quanquam ignarus jejunationis in serum definitae gustum mellis admiserat, et sorte mox de delicto sit traductus, et vix per precem populi periculo exemptus, gulae enim, licet simplicis, reus fuerat.
 [0973A]   Quanquam vos etiam sabbatum, si [0973B] quando continuatis, nunquam nisi in Pascha jejunandum secundum rationem alibi redditam, nobis certe [0974A] omnis dies etiam vulgata consecratione celebratur.

000-00-00 Serial Number=0678407311
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1157B]   Quanquam etsi simpliciter intelligendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat voluntas Dei in terris, ut possit scilicet fieri et in coelis.
 [1160A]   Quanquam PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM DA NOBIS HODIE, spiritaliter potius intelligamus.
 [1154A]   Quanquam frequentissime Dominus patrem nobis pronuntiavit Deum; imo et praecepit ne quem in terris patrem vocemus, nisi quem habemus in coelis (Matth.
 [1148B]   Et sicut Protogenes, quanquam egregius pictor, cum anhelantis equi spumam, rem tamen levem exprimere non posset, indignatus arti, spongia omnibus coloribus impacta, et animantis labiis admota, casu quod optabat perfecit (Plin.
 [1146B]   Quae quanquam de singulis veteribus vere dici possunt, imprimis tamen de Tertulliano sunt affirmanda, quem post tot interpretum curas habemus adhuc obscurum.

000-00-00 Serial Number=0138709366
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0043A]   Quanquam et de operibus suis, ut dixit Dominus, revincuntur (Matth.
 [0038A]   Quanquam non passim, nec inconsiderate omnibus praedicaverint Apostoli.
 [0038C]   Quanquam, etsi quaedam inter domesticos, ut ita dixerim, disserebant, non tamen ea fuisse credendum est, quae aliam regulam fidei superducerent, diversam et contrariam illi, quam Catholicae in medium proferebant; ut alium Deum [0039A] in ecclesia dicerent, alium in hospitio; aliam Christi substantiam designarent in aperto, aliam in secreto; aliam spem resurrectionis apud omnes annuntiarent, aliam apud paucos: cum ipsi obsecrarent in Epistolis suis, ut idipsum et unum loquerentur omnes, et non essent schismata et dissensiones in Ecclesia (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0629568338
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0794A]   Quanquam adeo carnem Christus dicat nihil prodesse, ex materia dicti sensum esse dirigendum.
 [0839A]   Quanquam etsi aliqua praesentium rerum tunc conflictatione moerebat Israel, non idcirco in parabola accipienda esset revelationis intentio, sed in testationem resurrectionis, ut in illam spem erigeret illos aeternae scilicet salutis, et necessarioris restitutionis, et averteret a respectu praesentium rerum.
 [0835A]   Siquidem trina virtus Dei, per illa trina signa denotabatur cum suo ordine: primo diabolum serpentem, quanquam formidabilem, subactura homini; dehinc carnem de sinu mortis retractura, atque ita [0835B] omnem sanguinem exsecutura judicio.

000-00-00 Serial Number=0229196012
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0631A]   Quanquam etsi ita esset, tam apto consilio, tantae obstinatio disciplinae debebat obsequium.
 [0652A]   Caeterum absit ut de istius spectaculi aversione diutius discat Christianus: quanquam nemo haec omnia plenius exprimere potest, nisi qui adhuc spectat malo non implere, quam meminisse.
 [0637A]   Eumdem enim et Consum vocabant Dehinc Equiria Marti [0637A] Romulus dixit: quanquam et Consualia Romulo defendunt, quod ea Conso dicaverit Deo, ut volunt, consilii: ejus scilicet, quo tunc Sabinarum virginum rapinam militibus suis in matrimonia excogitavit.

000-00-00 Serial Number=0151199222
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0896A]   Quanquam et improprie quaedam loquamur; nam et Graeci qui magis vocabulo mulieris in uxore utuntur, alia habent propria vocabula uxoris.

000-00-00 Serial Number=0410030901
Sodoma [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1102B]   Is tunc pro porta residens (vix moerenia adibant Coelicolae) quanquam divinos nescius, ultro Advocat, appellat, patrio veneratur honore, Hospitioque vocat, longe stabulare parantes; [1102C] Enisus longis precibus, pia pignora mensa Officiisque probis studio dispungit amicos.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»