Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0522B] | Ad fidem enim praedicationis retulit mentionem veritatis, non ad regulae ipsius: quia una quidem erat regula, sed fides praedicantium quorumdam vera, id est simplex, quorumdam nimis docta. |
[0367C] | Si enim apostolica integra cucurrerunt; Lucae autem quod est secundum nos, adeo congruit regulae eorum, ut cum illis apud Ecclesias maneat, jam et Lucae constat integrum decucurrisse usque ad sacrilegium Marcionis. |
[0271A] | Et utique erunt regulae certae ad examinandam Dei bonitatem. |
[0271A] | Erat enim jam et mors, et aculeus mortis delictum, et ipsa malitia Creatoris; adversus quam subvenire deberet alterius dei bonitas, primae huic regulae divinae bonitatis occurrens, si se naturalem probaret, statim succurrens, ut caussa coepit. |
[0256C] | Sin de certis, et indubitatis, et absolutis regulae, partibus incertis, et dubiis et inexpeditis praejudicabunt plane, in quibus diversitas status [0257A] invenitur, fortasse an non provocentur incerta ad formam certorum, ut liberata a reliqua comparationis provocatione per diversitatem status principalis. |
[0322D] | Facillime hoc probatur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu; illic scilicet pronuntiandam regulae interversionem, ubi posteritas invenitur, quod etiam primo libello intexui. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0546B] | Sed alium ex martyrii praerogativa loci potitum indignatus, de Ecclesia authenticae regulae abrupit, ut solent animi pro prioratu exciti praesumptione ultionis accendi, ad expugnandam conversus veritatem: et cujusdam veteris opinionis semen nactus, Colarbaso viam deliniavit. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0650A] | Hoc itaque commiserit nos et philosophos in ista praesertim materia, quod interdum communes sententias propriis argumentationibus vestiant, contrariis alicubi regulae nostrae; interdum sententias proprias communibus argumentationibus muniant, consentaneis alicubi regulae illorum; ut prope sit exclusa veritas a philosophia per veneficia in illam sua, et ideo utroque titulo societatis adversario veritatis urgemur, et communes sententias ab argumentationibus philosophorum liberare, et communes argumentationes a sententiis eorum separare, revocando quaestiones ad Dei literas, exceptis plane quae [0650B] sine laqueo alicujus praejudicii ad simplex testimonium licebit adsumere: quia et ex aemulis nonnunquam testimonium necessarium, si non aemulis prosit. |
[0650A] | Hoc itaque commiserit nos et philosophos in ista praesertim materia, quod interdum communes sententias propriis argumentationibus vestiant, contrariis alicubi regulae nostrae; interdum sententias proprias communibus argumentationibus muniant, consentaneis alicubi regulae illorum; ut prope sit exclusa veritas a philosophia per veneficia in illam sua, et ideo utroque titulo societatis adversario veritatis urgemur, et communes sententias ab argumentationibus philosophorum liberare, et communes argumentationes a sententiis eorum separare, revocando quaestiones ad Dei literas, exceptis plane quae [0650B] sine laqueo alicujus praejudicii ad simplex testimonium licebit adsumere: quia et ex aemulis nonnunquam testimonium necessarium, si non aemulis prosit. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1181A] | Innititur autem vulgatae Juris regulae: Posteriora derogant prioribus. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0763B] | Agnoscimus quidem ita relatum; sed tamen quale est, ut alterius regulae fides ab ea fide quam impugnat instrumentum argumentationibus suis mutuetur? |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0118A] | Si minatus fuerit, etiam tunicam reposcam, Omnium jam nunc dominicarum pronuntiationum sui sunt et caussae et regulae termini, non in infinitum, nec ad omnia spectant. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0687A] | Hujus regulae memores etiam magistratibus et potestatibus officium possumus reddere secundum patriarchas et caeteros majores, qui regibus idololatris usque ad finem idololatriae apparuerunt. |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0949B] | Nunc si et absolute Apostolus permisisset in fide, amisso matrimonio, nubere, proinde fecisset quemadmodum et caetera, quae adversus formam regulae suae pro conditione temporum gessit, circumcidens Timotheum propter superinductitios falsos fratres, et rasos quosdam inducens in templum propter observationem Judaeorum (Act. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0060A] | Qui memores dominicarum et apostolicarum denuntiationum in fide integri steterint, credo de venia periclitabuntur, respondente Domino: «Praenuntiaveram [0060A] plane futuros fallaciae magistros in meo nomine et Prophetarum et Apostolorum etiam; et discentibus meis eadem ad vos praedicare mandaveram; semel evangelium et ejusdem regulae doctrinam apostolis meis delegaveram; sed cum vos non crederetis, libuit mihi postea aliqua inde mutare: resurrectionem promiseram etiam carnis; sed recogitavi ne implere non possem: natum me ostenderam ex virgine; sed postea turpe mihi visum est: patrem dixeram qui solem et pluvias fecit, sed alius me pater melior adoptavit: prohibueram vos aurem accommodare haereticis, sed erravi. |
[0039B] | Si ergo incredibile est, vel ignorasse Apostolos plenitudinem praedicationis, vel non omnem ordinem regulae omnibus edidisse, videamus ne forte Apostoli quidem simpliciter et plene, Ecclesiae autem suo vitio aliter acceperint quam Apostoli proferebant. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»