[0267B]
|
Praejudicant tempora, quod sub Antonino primum processit, sub Tiberio non processisse; id est deum Antoniniani imperii, Tiberiani non fuisse; atque ita non a Christo revelatum, quem constat a Marcione primum praedicatum.
|
[0422B]
|
XLV, 3) tam abscondisse, quam revelatum esse significat: Et dabo illis thesauros absconditos, invisibiles aperiam illis.
|
[0401A]
|
Puto me non temere huic usque adhuc lineae insistere, qua definio, nusquam omnino alium Deum a Christo revelatum.
|
[0356B]
|
Haec ratio regni terreni, post cujus mille annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum resurrectio, pro meritis maturius vel tardius resurgentium, tunc et mundi destructione, et judicii conflagratione commissa, demutati in atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae superindumentum, transferemur in coeleste regnum, de quo nunc sic ideo retractatur, quasi non praedicato apud Creatorem, ac per hoc, alterius Dei Christum probante, a quo primo et solo sit revelatum.
|
[0266A]
|
Tractandum et hic de revelationis qualitate, an digne cognitus sit, ut constet an vere; et ita credatur esse, quem digne constiterit revelatum.
|
[0245A]
|
Revelatum item illum non recte dici, qui neque natura ex operibus, neque doctrina ex praedicationibus revelatus sit.
|
[0490C]
|
Sed ut jam a spiritalibus recedamus, res ipsae probare debebunt, quis nostrum temere Deo suo vindicet; et an nostrae parti possit opponi, haec, etsi Creator repromisit in suum Christum nondum revelatum, ut Judaeis tantum destinatum, suas habitura [0490D] in suo tempore, in suo Christo, et in suo populo operationes.
|
[0268A]
|
Igitur, cum ea separatio Legis et Evangelii ipsa sit quae alium Deum Evangelii insinuaverit adversus Deum Legis, apparet [0268A] ante eam separationem Deum in notitia non fuisse, qui ab argumento separationis innotuit; atque ita non a Christo revelatum, qui fuit ante separationem, sed a Marcione commentatum, qui instituit separationem adversus Evangelii Legisque pacem, quam retro illaesam et inconcussam, ab apparentia Christi usque ad audaciam Marcionis, illa utique ratio servavit, quae non alium Deum et Legis et Evangelii tuebatur, praeter Creatorem, adversus quem tanto post tempore separatio a Pontico immissa est.
|