Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0281C] | Sic et connubii res, non ut mala, securem et falcem admittit sanctitatis, sed ut matura defungi, ut ipsi sanctitati reservata, cui caedendo praestat et esse. |
[0280B] | Quid et honorem sanctitatis in illa mori patitur? |
[0280C] | Videamus an justa: non quasi destructuri felicitatem sanctitatis, ut aliqui Nicolaitae, assertores libidinis atque luxuriae; sed qui sanctitatem sine nuptiarum damnatione noverimus, et sectemur, et praeferamus; non ut malo bonum, sed ut bono melius. |
[0509B] | Hunc autem locum, salva alterius, id est plenioris sanctitatis praelatione, tractaverim, continentiam et virginitatem nuptiis anteponens, sed non prohibitis; destructores enim Dei nuptiarum, non sectatores castitatis retundo. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0552B] | Habes Ogdoadem, Tetradem duplicem, ex conjugationibus masculorum et [0552B] foeminarum; cellas, ut ita dixerim, primordialium Aeonum: fraterna connubia valentinianorum deorum: census omnis sanctitatis et majestatis haereticae: nescio criminum an numinum turbam, certe fontem reliquae foecunditatis. |
[0585A] | Sed nobis quidem vae, si excesserimus in aliquo disciplinae jugum: si obtorpuerimus in operibus sanctitatis atque justitiae: si confitendum alibi, nescio ubi, et non sub potestatibus istius saeculi, apud tribunalia praesidum optaverimus. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0471A] | At quanto dignius fratres et dicuntur et habentur, qui unum patrem Deum agnoverunt, qui unum Spiritum biberunt sanctitatis, [0472A] qui de uno utero ignorantiae ejusdem ad unam lucem expaverunt veritatis. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1334A] | Vestite vos serico probitatis, byssino sanctitatis, purpura pudicitiae. |
[1329C] | Quidvis horum gravitatis [1329C] et sanctitatis negotium, et cui opus non sit habitu extraordinario et composito et soluto. |
De Exhortatione Castitatis | Reditus in Auctori Indicem |
[0925C] | Per continentiam enim negotiaberis magnam substantiam sanctitatis; parcimonia carnis, spiritum adquires. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0688A] | Nam si ita esset, utique tantae sanctitatis et constantiae viri statim habitus inquinatos recusassent, statimque apparuisset Danielem (Dan. |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0933C] | De spiritu enim non dixisset, quia spiritus ultro sanctus agnoscitur, nec exspectat sanctitatis admonitionem, quae propria natura est ejus. |
[0939B] | Et Christum quidem virgo enixa est, semel nuptura post partum, ut uterque titulus sanctitatis in Christi sensu dispungeretur, per matrem et virginem et univiram. |
[0939A] | Dum ad sententias pervenimus, ecce statim quasi in limine, duae nobis antistites christianae sanctitatis occurrunt, monogamia et continentia: alia pudica, in Zacharia sacerdote; alia integra, in Joanne antecursore; alia placans Deum, alia praedicans Christum; alia totum praedicans sacerdotem, alia plus praeferens [0939B] quam propheten, scilicet eum, qui non tantum praedicaverit, aut demonstraverit coram, verum etiam baptizaverit Christum. |
[0954A] | Semel gustavit ille de arbore, semel concupiit, semel pudenda protexit, semel Deo erubuit, semel ruborem suum abscondit, semel de paradiso sanctitatis exsulavit, semel exinde nupsit. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[0980A] | Pudicitia flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praejudicium omnis bonae mentis; quamquam rara, nec facile perfecta, vixque perpetua; tamen aliquatenus in saeculo morabitur, si natura praestruxerit, si disciplina persuaserit, [0980B] censura compresserit. |
[1000B] | Age tu, funambule pudicitiae et castitatis, et omnis circa sexum sanctitatis, qui tenuissimum filium disciplina ejusmodi veri avia pendente vestigio ingrederis, carnem spiritu librans, animam fide moderans, oculum metu temperans. |
[0990C] | Habuerint pristina tempora omnis impudicitiae, si volunt Psychici, etiam potestatem; luserit ante Christum caro, imo perierit antequam a Domino suo requisita est; nondum erat digna dono salutis, nondum apta officio sanctitatis. |
[0989C] | Manet lex tota pietatis, sanctitatis, humanitatis, veritatis, castitatis, justitiae, misericordiae, benevolentiae, pudicitiae. |
[1010B] | Sed ignorant Apostolum omnes isti, qui aliquid contra naturam atque propositum hominis ipsius, contra formam et regulam doctrinam ejus intelligunt ut sanctitatis omnis etiam ex semetipso magistrum, impuritatis omnis exsecratorem et expiatorem, et ubique talem, citius incesto, quam alicui humaniori reo Ecclesiam reddidisse praesumat. |
[1020D] | [1020D] Disciplina igitur Apostolorum proprie quidem instruit ac determinat principaliter sanctitatis omnis erga templum Dei antistitem, et ubique de Ecclesia eradicantem omne sacrilegium pudicitiae, sine [1021A] ulla restitutionis mentione. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0857B] | Ne enim quis argumentetur, nunc habere manifestari vitam Jesu in corpore nostro per disciplinam sanctitatis, et patientiae, et justitiae, et sapientiae, quibus Domini vita floruerit, providentissima [0857C] Apostoli intentio ingerit: Si enim nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum, ut vita ejus manifestetur in corpore nostro mortali; Ideo defunctis nobis hoc ait futurum in corpore nostro. |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0902A] | Idcirco velaminis venia fit illi, ut in ecclesiam notabilis et insignis introeat, ut honorem sanctitatis in libertate capitis ostendat? |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»