TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Sole' [15]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0409554958
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0624A]   Sudore omnia constant, ne corpora atque animi expavescant: de umbra ad solem, de sole ad coelum de tunica ad loricam, de silentio ad clamorem, de quiete ad tumultum.

000-00-00 Serial Number=0286941230
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0143B]   Erit certe etiam carcer in coelo, carens sole, aut ingratis luminosus, et vincula fortasse de zonis, et equuleus axis ipse qui torquet: tum si lapidandus christianus, grandines aderunt; si urendus, fulmina prae manu sunt; si trucidandus, Orionis armati manus operabitur; si bestiis finiendus, ursas septemtrio emittet, zodiacus tauros et leones.

000-00-00 Serial Number=0034848332
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0608A]   Cur itaque postea per prophetas praedicat Spiritus futurum ut in omni terra aut in omni loco offerantur sacrificia Deo, sicut [0608A] per Malachiam angelum, unum ex duodecim prophetis dicit: Non recipiam sacrificium de manibus vestris, quoniam ab oriente sole usque ad occidentem nomen meum clarificatum est in omnibus gentibus, dicit Dominus omnipotens.

000-00-00 Serial Number=0838429272
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1070A]   Non aliud corpus dari, sed prius illud inermem Undique regno Dei lato circumdari totum, Momento aspectus oculi mutabitur, inquit, Ut rufae cerae facies dispanditur herba, Et mutat proprium candenti sole colorem: Sic eadem caro fulgenti de gloria sumens, Gaudebit semper gaudens et morte carebit, Devictum clamans crudelem corporis hostem, Glutitam mortem, fortis victoria Christus, [1070B] Ingentes Deo summa ferens ad sidera laudes.
 [1088B]   Filius ipse Dei dum carnis membra requirit, Jam praetextatus palmarum sustinet ictus, Conspuitur vultus, spinis innexa corona Compungit caput, et ligno suffigitur ipse, Potatur scriblita et fel miscetur aceto, Dividitur vestis, sortes mittuntur in illa; Quod rapuit sibi quisque tenet; caligine multa, Exspirante Deo tacite de corpore carnis, In tenebris tremefacta dies cum sole refugit; [1088C] Bis fuit una dies, mediam nox atra coperuit: A fundamentis montes agitantur in orbem, Commota est tellus, patuere sepulchra piorum, Cunctaque quem norunt, passum timuere videre.

000-00-00 Serial Number=0723279715
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0177C]   Puta solem dicere: «Ego sol, et alius praeter me non est, nisi radius meus,» nonne denotasses vanitatem, quasi non et radius in sole deputetur?
 [0163C]   Nec dubitaverim Filium dicere, et radicis fruticem, et fontis fluvium, et solis radium; quia omnis origo patens est; et omne quod ex origine profertur, progenies est, multo magis Sermo Dei, qui etiam proprie nomen Filii accepit: nec frutex tamen a radice, nec fluvius a fonte, nec radius a sole discernitur, sicut nec a Deo Sermo.
 [0183A]   Ego enim ex Deo exivi et veni (et tamen non separantur, licet exiisse dixerit, ut quidam arripiunt hujus dicti occasionem; exivit autem a Patre, ut radius ex sole, ut rivus ex fonte, ut frutex ex semine).
 [0164A]   Et tertius a sole, apex ex radio.

000-00-00 Serial Number=0869448602
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0364A]   Ostensurus jam, quem Deum, et quomodo illum colant Christiani, antea accingit se ad convellendas opiniones de isto cultu falsas: de capite [0364A] scilicet asinino, de cruce, de sole, de ficto isto Numine biformi, quod inscribebatur ONOKOITIS.
 [0399A]   Et cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa; sed sol erit in radio, quia solis est radius, nec separatur substantia, sed extenditur.
 [0401A]   Eodem momento dies, medium orbem signante sole, subducta est.

000-00-00 Serial Number=0966281295
Carmen De Jona Et Ninive Reditus in Auctori Indicem  
 [1109A]   Parvula nam subito maculaverat aera nubes, Feller sulfureo de semine concita venti, Paulatimque globus pariter cum sole cohaesit, [1109B] Deceptumque diem caliginis agmine clusit.

000-00-00 Serial Number=0257265151
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0810A]   Ita lux amissa lugetur; et tamen rursus cum suo cultu, cum dote, cum sole, eadem et integra et tota universo orbi reviviscit; interficiens mortem suam, noctem; rescindens sepulturam suam, tenebras; haeres sibimet existens, donec et nox reviviscat, cum suo et illa suggestu.
 [0824B]   Nam posteaquam edixit: Et tunc erit Hierusalem conculcatui nationibus, donec adimpleantur tempora nationum, allegendarum scilicet a Deo, et congregandarum cum reliquiis Israelis; inde jam in orbem et in saeculum praedicat, secundum Joelem, et Danielem, et universum concilium prophetarum, futura signa in sole et in luna et in stellis, conclusionem nationum cum stupore; sonitus maris, et motus refrigescentium hominum, prae metu et exspectatione eorum quae immineant orbi terrae.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»