TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Spiritalium' [15]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0860831141
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0615B]   Baptizato enim Christo, id est sanctificante aquas in suo baptismate, omnis plenitudo spiritalium retro charismatum in Christo cesserunt, signante visionem et prophetias omnes, quas adventu suo adimplevit.
 [0595D]   Quod etiam ipsa sacrificia terrenarum oblationum Abel et Cain, in Levitico conscripta, spiritalium sacrificiorum praedicta fuisse ex Malachia et Psalmis manifestum sit.
 [0609A]   Igitur, cum manifestum sit et sabbatum temporale ostensum, et sabbatum aeternum praedictum, circumcisionem carnalem praedictam, et circumcisionem spiritalem praeindicatam, legem quoque temporalem et legem aeternalem denuntiatam, sacrificia carnalia et sacrificia spiritalia praeostensa; sequitur, ut praecedenti tempore datis omnibus istis praeceptis carnaliter populo Israel, superveniret tempus quo legis antiquae et caeremoniarum veterum praecepta cessarent, et novae [0609A] legis promissio et spiritalium sacrificiorum agnitio, et Novi Testamenti pollicitatio superveniret, fulgente nobis lumine ex alto, qui sedebamus in tenebris et in umbra mortis detinebamur (Luc.
 [0624A]   Neque enim ulli hominum universitas [0624A] spiritalium documentorum competebat, nisi in Christum, flori quidem ob gratiam adaequatum, ex stirpe autem Jesse deputatum, per Mariam scilicet inde censendum.

000-00-00 Serial Number=0241096079
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0345A]   Neque enim ulli hominum diversitas spiritalium documentorum competebat, nisi in Christum: flori quidem ob gratiam spiritus adaequatum; ex stirpe autem Jesse deputatum, per Mariam inde censendum.
 [0356A]   Hanc dicimus excipiendis resurrectione sanctis, et refovendis omnium bonorum utique spiritalium copia in compensationem eorum quae in saeculo vel despeximus, vel amisimus, a Deo prospectam.
 [0490A]   Et utique si in [0490A] novissimos dies gratiam spiritus Creator repromisit, Christus autem spiritalium dispensator, in novissimis diebus apparuit, dicente Apostolo (Gal.
 [0513B]   Ab illo spiritus sapientiae optatur, apud quem haec quoque spiritalium species enumerantur inter septem spiritus per Esaiam (Is.
 [0407A]   Age nunc, qui militarem et armatum bellatorem praedicari putas, non figurate, nec allegorice, qui bellum spiritale adversus spiritales [0407A] hostes, spiritali militia et spiritalibus armis, spiritaliter debellaturus esset: cum invenis in uno homine multitudinem daemonum, legionem se professam, utique spiritalem, disce et Christum expugnatorem spiritalium hostium, spiritaliter armatum, et spiritaliter bellicosum intelligendum; atque ita ipsum esse, qui cum legione quoque daemonum erat dimicaturus; ut et de hoc bello Psalmus possit videri pronuntiasse (Ps.

000-00-00 Serial Number=0623433590
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0588A]   Haec erit Spiritalium merces, hoc praemium credendi.
 [0537A]   Humanam vero gentem in exitus tales ituram: choicae quidem et materialis notae animas interituras; psychicorum vero justorum animas (id est nostras) in medietatis illius receptacula transmitti; spiritalium denique, ipsorum nempe, ad Pleromatis palatium traductas, in sponsas angelorum assumi.
 [0576A]   Tolerabilior infamia est apud illos in diabolum, vel quia origo sordidior capit; ex nequitia enim moeroris illius deputatur, ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum genituras notant Et tamen diabolum quoque opus demiurgi affirmant, et munditenentem appellant, et superiorum magis gnarum defendunt, ut spiritalem natura, quam demiurgum, ut animalem.

000-00-00 Serial Number=0594524086
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0678C]   Et nunc ad differentiam sensualium et intellectualium, non aliud admittimus, quam rerum diversitates, [0678C] corporalium et spiritalium, visibilium et invisibilium, publicatarum et arcanarum; quod illae sensui, istae intellectui adtribuantur; apud animam tamen et istis et illis obsequio deputatis, quae perinde per corpus corporalia sentiat, quemadmodum per animum incorporalia intelligat, salvo eo, ut etiam sentiat dum intelligit.

000-00-00 Serial Number=0264443517
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0784B]   Sic enim scriptum esse contendunt: Non ex sanguine, nec ex carnis voluntate, nec ex viri, sed ex Deo natus est, quasi supra dictos credentes in nomine ejus designet, ut ostendat esse semen illud arcanum electorum, et spiritalium, quod sibi imbuunt.

000-00-00 Serial Number=0692612469
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0931A]   Penes nos autem, quos spirituales merito dici facit agnitio spiritalium charismatum, continentia tam religiosa est, quam licentia verecunda, quandoquidem ambae cum Creatore sunt.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»