[0484C]
|
Nisi si structorem se terreni operis Deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret, [0484D] qui futurus esset fundamentum credentium in eum, super quod prout quisque superstruxerit, dignam scilicet [0485A] vel indignam doctrinam, si opus ejus per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur, Creatoris est; quia per ignem judicatur vestra superaedificatio, utique sui fundamenti, id est sui Christi: nescitis quod templum Dei sitis, et in vobis inhabitet spiritus Dei?
|
[0356B]
|
Haec ratio regni terreni, post cujus mille annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum resurrectio, pro meritis maturius vel tardius resurgentium, tunc et mundi destructione, et judicii conflagratione commissa, demutati in atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae superindumentum, transferemur in coeleste regnum, de quo nunc sic ideo retractatur, quasi non praedicato apud Creatorem, ac per hoc, alterius Dei Christum probante, a quo primo et solo sit revelatum.
|
[0501C]
|
Haec enim ad mortis metum, et ad ipsius dissolutionis contristationem consolandam retractans etiam per sequentia manifestius, cum subjicit: Ingemere [0501C] nos de isto tabernaculo corporis terreni, quod de coelo est superindui cupientes; siquidem et despoliati non inveniemur nudi; id est, recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus.
|
[0496C]
|
Et ideo jam ad exhortationem spei coelestis: Sicut portavimus, inquit, imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis; non ad substantiam ullam referens resurrectionis, sed ad praesentis temporis disciplinam.
|
[0496B]
|
Cum enim dicit Apostolus: Qualis qui de terra, homo scilicet, tales et terreni, homines utique; ergo et qualis qui de coelo, homo, tales et qui de coelo, homines.
|
[0501B]
|
Terreni domicilii nostri (II Cor.
|
[0496C]
|
Portemus enim, inquit, non portabimus; praeceptive, non promissive, volens nos sicut ipse incessit, ita incedere, et a terreni, id est, veteris hominis imagine abscedere, quae est carnalis operatio.
|