Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0571B] | Ut supra edidimus, aetatis nostrae nondum anni trecenti, quantae clades ante id spatium supra universum orbem ad singulas urbes et provincias ceciderunt? |
[0607B] | Potestate regnandi quoque velut in urbes suas tueri. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0309A] | R epetentium vasa, an incolentium villas et urbes? |
[0419C] | Qui enim villas et urbes operati fuerant Aegyptiis, digni utique operarii mercede, non ad fraudem sunt instructi, sed ad mercedis compensationem, quam alias a dominatoribus exigere non poterant. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0482A] | [0482A] Posteriores enim illos clade diluvii contestantur ipsae urbes, in quibus nati mortuique sunt, etiam quas condiderunt; neque enim alias in hodiernum manerent, nisi et ipsae postumae cladis illius. |
[0462A] | Hesterni sumus et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, [0463A] municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum; sola vobis reliquimus templa. |
[0389A] | Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant; quod externa atque interna bella dilaniant; [0390A] quod regnis regna compulsant; quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae pleraque montium vastant; quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur; quod justitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit; quod etiam officia temporum [0391A] et elementorum munia exorbitant; quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt. |
[0386A] | Omnes itaque substantias, omnesque materias, origines, [0386A] ordines, venas veterani cujusque styli vestri, gentes etiam plerasque et urbes insignes, historiarum canas, et memoriarum, ipsas denique effigies litterarum, indices custodesque rerum, et (puto adhuc minus dicimus) ipsos inquam deos vestros, ipsa templa et oracula et sacra unius interim prophetae scrinium saeculis vincit, in quo videtur thesaurus collocatus totius Judaici sacramenti, et inde etiam nostri. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0700A] | Omnia jam pervia, omnia nota, omnia negotiosa; solitudines famosas retro fundi amoenissimi obliteraverunt; sylvas arva domuerunt; feras pecora fugaverunt; arenae seruntur, saxa panguntur, paludes eliquantur; tantae urbes jam, quantae non casae [0700B] quondam. |
De Pallio | Reditus in Auctori Indicem |
[1034A] | Aspice ad Palaestinam, qua Jordanes amnis finium arbiter, vastitas ingens, et orba regio, et frustra ager; at urbes retro, et populi frequentes, et solus audiebat; dehinc, ut Deus censor est, impietas ignium meruit imbres. |
[1035B] | Itaque [1035B] colere omnia (si demum intelligis alibi stipantem copiam, alibi deserentem), runcare atque rustare instituit, ut inde velut ex surculis et propaginibus, populi de populis, urbes de urbibus, per ubique orbis pangerentur. |
De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1247B] | Quid illum thesaurum ignis aeterni aestimamus, cum fumariola quaedam ejus tales flammarum ictus suscitent, ut proximae urbes aut jam nullae exstent, aut idem sibi de die sperent. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0823B] | [0823B] Sed etsi temporalia, et localia, et personalia Dei decreta atque judicia in urbes, et gentes, et reges, tam aperte prophetia jaculata est, quale est, ut aeternae dispositiones ejus et universales in omne hominum genus, lucem sui fugerint? |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»