Ad Martyres | Reditus in Auctori Indicem |
[0624B] | Ut coronam corruptibilem consequantur; nos aeternam consecuturi. |
Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0569B] | Vitam aeternam sectatoribus et conservatoribus suis spondet, e contrario profanis et aemulis supplicium aeternum aeterno igni comminatur; ad utramque caussam mortuorum resurrectio praedicatur. |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0145A] | Perdet autem eam ad praesens, qui confessus occiditur; sed inventurus eam in vitam aeternam. |
[0132A] | Sic et martyria desaeviunt, sed in salutem; licebit et Deo in vitam aeternam per ignes et gladios et acerba quaeque curare. |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0204A] | Quomodo ergo discernere audebit Hermogenes, atque ita subjicere Deo materiam, aeternam aeterno, innatam innato, auctricem auctori? |
[0201A] | Hinc denique incipiam de materia retractare, quod eam Deus sibi comparet proinde non natam, proinde non factam, proinde aeternam, sine initio, sine fine propositam. |
[0208B] | Materiam vero tene semel aeternam determinatam, ut infectam, ut innatam; et ideo indemutabilis et incorruptibilis naturae credendam, ex ipsius etiam sententia Hermogenis, quam opponit, cum Deum negat ex semetipso facere potuisse; quia non demutetur quod sit aeternum, amissurum scilicet quod fuerat, dum fit ex demutatione quod non erat, si non esset aeternum: Dominum vero aeternum aliud esse non posse, quam quod est semper. |
[0207A] | Sed cum alias summum bonum constet esse quod sit aeternum ut Deus, per quod solus est Deus, dum aeternus est, et ita bonus, dum Deus; quomodo materiae inerit malum, quam ut aeternam, summum bonum credi necesse est? |
[0197A] | Hermogenes adhuc vivens docebat dari materiam aeternam, hoc innixus principio, bonum et optimum esse Deum, qui bona atque optima tam velit facere, quam scit, imo nihil non bonum, atque optimum et velle eum, et sapere. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0449C] | Denique interrogatus ab illo quodam: Praeceptor optime, quid faciens vitam aeternam possidebo? |
[0424D] | Hoc mihi satis est, quod Christus ille aeternae, non longae vitae invitator, de longaeva consultus quam destruebat, non ad aeternam potius exhortatus est hominem, quam inferebat. |
[0424C] | Sed quale est, ut non magis diligendus sit, qui aeternam pollicetur, si diligendus est qui longaevam repromittit? |
[0282D] | In primis autem docet bonitatem Dei Creatoris aeternam esse, IV. |
[0501B] | V, VI, VII, XI, XII et XIII): Non sic ait habere nos domum aeternam, non manu factam in coelis , quia quae manu facta sit Creatoris, intereat, in totum dissoluta post mortem. |
[0450A] | Simul et caetera dubitatione liberavit, manifestando unius esse et Dei nomen et optimi, et vitam aeternam, et thesaurum in coelo, et semetipsum; cujus praecepta supplendo et conservavit et auxit: secundum Michaeam quoque hoc loco recognoscendus, dicentem (Mich. |
[0350A] | Nec enim haec in David interpretaberis, quia praemisit: Et disponam vobis dispositionem aeternam, religiosa et fidelia David. |
[0263C] | Proinde Creatorem in loco facit, utique eadem conditione censendo; et materiam ei subjicit, utique innatam et infectam, et hoc nomine aeternam, ut Domino. |
[0424C] | Viderit nunc si aeternam [0424D] nostri addiderunt. |
[0510C] | Cum enim ad ultionem venturum scribat Apostolus Dominum exigendam de eis qui Deum ignorent, et qui non obaudiant Evangelio, quos ait poenam luituros, exitialem, aeternam a facie Domini, et a gloria valentiae ejus; sequitur ut flammam ignis inducat, scilicet veniens ad puniendum; ita et [0510D] in hoc, nolente Marcione, crematoris Dei Christus [0511A] est, et in illo Creatoris est, quod etiam de ignorantibus Dominum ulciscitur, id est de ethnicis. |
[0424A] | In Evangelio veritatis, legis doctor Dominum aggressus: Quid faciens, inquit, vitam aeternam consequar? |
[0254A] | Hanc inveniens solam innatam, infectam, solam aeternam et universitatis conditricem; non nomini, sed statui, nec appellationi, sed conditioni ejus summum magnum et adscribo et vindico. |
[0424C] | Denique, si de vita longaeva et ille consuluit, et Christus respondit, quae sit penes Creatorem; [0424C] non de aeterna, quae sit penes Marcionis Deum, quomodo consequitur aeternam? |
[0424C] | Ergo non ex dilectione Dei tui consequetur vitam aeternam Marcionites, sicut longaevam dilector Creatoris. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1077C] | [1077C] Haec populo juveni, qui dives, liber et haeres Possidet aeternam spem laudis jure dicatam, Non ut doctores (solus daret omnia Christus), Sed famulos Christi, jubet inviolata potestas Ingenti zelo flagrantes, pacis amore Armatos, molem belli deducere terrae Excelsas turres, et moenia saeva malorum, Surgentesque minas, populi contra agmina sancti Detrahere, vacuas voces dissolvere vento. |
[1084C] | Nos igitur, quos tanta Dei perfudit honestas, Veraque doctoris coelestia verba magistri Instituere bonis, recta et monumenta dedere, Semper honoremus Dominum, sine fine canamus, Gaudentes puraque fide certaque salute (Nati vero Deo nutrimur pane perenni) [1084C] Aeternam toto sperantes pectore vitam. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0180C] | Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui non credit in Filium Dei, non videbit Deum, sed ira Dei manebit super eum (Joan. |
[0181B] | Amen, amen dico vobis, quod qui audit sermones meos , et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam; et in judicium non venit , sed transit de morte in vitam. |
[0181B] | Sicut enim Pater habet vitam aeternam a semetipso, ita et Filio dedit vitam aeternam habere in semetipso, et judicium dedit illi facere in potestate, qua filius hominis est; per carnem scilicet, sicut et Filius Dei per spiritum ejus. |
[0181B] | Sicut enim Pater habet vitam aeternam a semetipso, ita et Filio dedit vitam aeternam habere in semetipso, et judicium dedit illi facere in potestate, qua filius hominis est; per carnem scilicet, sicut et Filius Dei per spiritum ejus. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0311B] | [0311B] Ut fidem naturae ipsius appellem adversus eos qui talia credenda esse praesumunt, ecce proponimus horum facinorum mercedem; vitam aeternam repromittunt. |
[0500A] | Enimvero nos qui sub Deo omnium speculatore dispungimur, quique aeternam ab eo poenam providemus, merito soli innocentiae occurrimus, et pro scientiae plenitudine, et pro latebrarum difficultate, et pro magnitudine cruciatus, non diuturni, verum sempiterni, eum timentes, quem timere debebit et ipse qui timentes judicat, Deum, non proconsulem timentes. |
[0519A] | Si et de ipso mundo natus innatusve sit, decessurus mansurusve sit variant [0519A] sic et de animae statu, quam alii divinam et aeternam, alii dissolubilem contendunt: ut quis sensit, ita et intulit aut reformavit. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0708A] | Deus itaque judicabit plenius, quia extremius, per sententiam aeternam tam supplicii quam refrigerii, nec in bestias, sed in sua corpora revertentibus animabus: et hoc semel, et in eum diem quem solus Pater novit, ut pendula expectatione sollicitudo fidei probetur; semper diem observans, dum semper ignorat; quotidie timens, quod quotidie sperat. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1181C] | Fides enim illa Veteris Legis in se erat nuda, inanis, et vacua, omnique intrinseco vigore ad salutem aeternam destituta. |
[1144A] | Quae Vulgatus noster ad verbum reddit: Apud homines (id est, in hominum opinione) hoc (salvum esse, seu aeternam salutem consequi) impossibile est: apud DEUM autem omnia possibilia sunt. |
[1147C] | [1147C] Aeternam. |
[1147C] | Quanquam aeternam tolerari posse existimem, ut sensus sit: ex cujus velut nutu vita aeterna dependet, etc. |
[1147C] | Praemonstravit, inquiens: Aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. |
[1163B] | In vitam aeternam. |
[1171C] | Non enim Apostolus [1171C] hic de petra illa materiali, quae crat in Raphidim, sed de petra spirituali (proindeque etiam in sensu solum spirituali, seu mystico) loquitur, Christo videlicet, per petram illam praefigurato, qui tanquam PETRA VIVA Christianos (meliores Israelitas) per desertum hujus mundi assiduo comitatur, factus iisdem fons aquae salientis in vitam aeternam. |
[1171D] | IV, 44, sermocinatur: Aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. |
[1180A] | III, 16: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. |
[1180A] | Qui credit in Filium hominis, habet vitam aeternam. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0975B] | Dominum quoque quam indigne ad tuam libidinem interpretaris passim manducantem et bibentem, sed puto quod etiam jejunarit, qui beatos, non saturatos, sed esurientes et sitientes, pronuntiarit; qui escam profitebatur, non quam discipuli existimarant, sed paterni operis perfectionem, docens operari escam, quae permanet in vitam aeternam; in ordinaria etiam oratione panem mandans postulandum, [0975C] non et attalicas divitias. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0013B] | Sed enim febrem, ut malum et de caussa et de potentia sua, ut notum est, abominamur potius quam miramur, et, quantum in nobis est, praecavemus, non habentes abolitionem ejus in nostra potestate; haereses vero, mortem aeternam et majoris ignis ardorem inferentes, malunt quidam mirari quod hoc possint, quam devitare ne possint, cum habeant devitandi potestatem. |
[0013A] | Sed abominandas potius et praecavendas, tanquam mortem aeternam afferentes, nihil virium habentes, nisi apud eos qui in fide infirmi sunt. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0881A] | Sed futurum, inquis, aevum alterius est dispositionis et aeternae; igitur hujus aevi substantiam non aeternam diversa possidere non posse. |
[0862A] | Nunc vero [0862A] liberi facti a delinquentia, famulati autem Deo, habetis fructum vestrum in sanctificium ; finem autem, vitam aeternam. |
[0844A] | Ingerens amplius: Haec est Patris voluntas, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et suscitem illum novissima die; plenitudinem exstruit resurrectionis: distribuit enim utrique substantiae per officia propriam mercedem salutis, et carnis per quam filius aspiciebatur, et animae per quam credebatur. |
[0845A] | Cum enim utrumque proponitur, corpus atque animam, occidi in gehennam, distinguitur corpus ab anima, et relinquitur intelligi corpus id quod in promptu sit; caro scilicet, quae sicut occidetur in gehennam, si non magis a Deo timuerit occidi, ita et vivificabitur in vitam aeternam, si maluerit ab hominibus potius interfici. |
[0852B] | V), quoniam, etsi terrena domus nostra hujus tabernaculi dissolvetur, habemus domum non manufactam, aeternam in coelis; id est, per hoc quod dissolvetur caro nostra per passiones, domicilium consecuturi sumus in coelis. |
[0845A] | Proinde si quis occisionem carnis atque animae in gehennam ad interitum et finem utriusque substantiae arripiet, non ad supplicium, quasi consumendarum, non quasi puniendarum, recordetur ignem gehennae aeternum praedicari in poenam aeternam, et inde aeternitatem occisionis agnoscat, propterea humanae, [0845B] ut temporali, praetimendam. |
[0847A] | Exsequitur etiam quid velit intelligi spiritum: Verba quae locutus sum vobis, spiritus sunt, vita sunt; sicut et supra: Qui audit sermones meos, et credit in eum qui me misit, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transiet de morte ad vitam (Joan. |
[0794A] | Utrumque proponi corpus et animam distincte ad gehennam et ad vitam aeternam. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»