TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Aevo' [30]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0437588155
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0601B]   Longo scilicet aevo crescendum illis fuit ad tantam proceritatem.

000-00-00 Serial Number=0653952479
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0133C]   Ita ab aevo dignissimum creditum est stadiorum experimentum, committere artes, corporum et vocum praestantiam [0134A] exprimere, praemio indice, spectaculo judice, sententia voluptate: qua nulla sunt praelia, non nulla vulnera, pugni quassant, calces arietant, cestus dilaniant, flagella dilacerant: nemo tamen agonis praesidem suggillaverit, quod homines violentiae objectat, injuriarum actiones extra stadium, sed quantum livores illi et cruores et vibices negotiantur intendet: coronas scilicet, et gloriam, et dotem, privilegia publica, stipendia civica, imagines, statuas, et qualem potest praestare saeculum de fama aeternitatem, de memoria resurrectionem.

000-00-00 Serial Number=0517982066
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0232B]   Et si quis discipulorum tuorum voluerit argumentari, quasi infinitatem aevo, non modo corporis intelligi velis: atquin corporaliter infinitam, corporaliter immensam et incircumscriptam, sequentia ostendunt.

000-00-00 Serial Number=0824025631
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0400B]   Aut si alius nunc misericordiam praecepit, quia et [0400B] ipse misericors sit, cur tanto aevo misericors mihi non fuit?
 [0441A]   Possum [0441A] jam colligere, cur tanto aevo Deus Marcionis fuerit in occulto.
 [0423D]   Quid enim mirum si non viderant res Dei ignoti, et tanto post aevo revelati?
 [0303B]   Bene autem quod Christianorum est, etiam mortuum Deum credere, et tamen viventem in aevo aevorum.
 [0318B]   Qui enim genus humanum tam sero respexit, eam sententiam mutavit, qua tanto aevo non respexit.
 [0272B]   Talis et in deum Marcionis dicenda sententia est, mali permissorem, injuriae fautorem, gratiae lenocinatorem, benignitatis praevaricatorem, quam non statim caussae suae exhibuit, plane, si natura bonus, exhibiturus, et non accessione, si ingenio optimus, et non disciplina, si ab aevo Deus, et non a Tiberio; imo, quod verius, a Cerdone et Marcione.
 [0255A]   Novum igitur audiens deum in [0255A] vetere mundo et in vetere aevo, et sub vetere Deo ignotum, inauditum, quem tantis retro saeculis neminem, et ipsa ignorantia antiquum, quidam Jesus Christus, et ille in veteribus nominibus novus revelaverit, nec alius antehac; gratias ago huic gloriae eorum, maximo adjutorio ejus hinc jam haeresim probaturus, novae scilicet divinitatis professionem.
 [0454B]   Non enim de Deo, sed de statu illius aevi consulebatur, cujus uxor futura esset post resurrectionem in illo aevo.
 [0240C]   In quibus verbis apparet Tertulliani aevo constantem [0240D] fuisse et ratam de Christi divinitate, ac trium Personarum unitate doctrinam.
 [0325A]   Nam cum intueor dominum ejus, tanto aevo patientissimum acerbissimi Creatoris annuntiantis interea in homines Christum suum, quacumque id [0325B] ratione fecit, tam revelationem quam intercessionem suam differens, eadem ratione dico illum patientiam debuisse Creatori, in Christo quoque suo dispositiones suas exsecuturo, ut perfecta et expleta omni operatione aemuli Dei, et aemuli Christi, tunc et ipse proprias dispositiones superduceret.
 [0428A]   Tanto aevo lucem suam ab hominibus abscondit, et negat lucernam abstruendam; sed confirmat super candelabrum proponendam, ut omnibus luceat.
 [0240C]   Bene, reponebat Tertullianus, quod Christianorum est, etiam mortuum Deum credere, et tamen vivere in aevo aevorum.
 [0478A]   Si enim Abraham duos liberos habuit, unum ex ancilla, et alium ex libera: sed qui [0477C] ex ancilla, carnaliter natus est; qui vero ex libera, per [0478A] repromissionem; quae sunt allegorica, id est, aliud portendentia: haec sunt enim duo testamenta, sive duae ostensiones, sicut invenimus interpretatum: unum a monte Sina, in synagogam Judaeorum, secundum legem, generans in servitutem; aliud super omnem principatum, generans vim, dominationem, et omne nomen quod nominatur, non tantum in hoc aevo, sed in futuro; quae est mater nostra, in quam repromisimus sanctam Ecclesiam; ideoque adjicit: Propter quod, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae.
 [0453C]   Quia de aevo venturo quaerebatur, in quo neminem nubere definiturus, praestruxit, hic quidem nubi, ubi sit et mori; quos vero dignatus sit Deus, illius aevi possessione et resurrectione a mortuis, neque nubere, neque nubi; quia nec morituri jam sint, cum similes angelorum sint , Dei et resurrectionis filii facti.

000-00-00 Serial Number=0898997962
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1060A]   Infandos omni magicae dementia plenos, Persuasit sese virtutem dicere summam; [1059C] Fingere cum meretrice, nefas peragrare, volare, [1060A] Namque Valentino Deus est insanus, et aevo Triginta tribuit coelos, patremque Profundum; Bis docuit tingui, transducto corpore flamma.
 [1089A]   Hic Deus, hic et homo verus, verumque locutus, De Patre principium, genitum de lumine lumen, Spiritus et Verbum, Patris imagine virtus; Cum Patre semper erat, unitus gloria et aevo; Omnitenentis enim solus quia verba ministrat, Quem capit in terris, et per quem cuncta creavit.

000-00-00 Serial Number=0632271886
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0378A]   Viros enim justitia et innocentia dignos deum nosse et ostendere a primordio in saeculum emisit spiritu divino inundatos, quo praedicarent Deum unicum esse, qui universa condiderit, qui hominem de humo struxerit; hic enim est verus Prometheus; qui saeculum certis temporum dispositionibus et exitibus ordinaverit; exinde qui signa majestatis suae judicantis ediderit per imbres, per ignes; qui demerendo sibi disciplinas determinaverit, quas ignoratis aut deseritis; sed et observantibus praemia destinarit, ut qui prodacto aevo isto judicaturus sit suos cultores in vitae aeternae retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et jugem, suscitatis omnibus ab initio defunctis, et reformatis et recensitis, ad [0378B] utriusque meriti dispunctionem.
 [0415A]   Quodcumque ridetis, rideant et illi vobiscum; negent Christum omnem ab aevo animam restituto corpore judicaturum.
 [0489A]   Atquin nos nullo modo laedimur: imprimis quia nihil nostra refert in hoc aevo, nisi de eo quam celeriter excedere; dehinc, quia si quid adversi infligitur, vestris id meritis deputatur.
 [0527A]   Cum ergo finis et limes medius, qui interhiat, adfuerit, ut etiam mundi ipsius species transferatur aeque temporalis, quae illi dispositioni aeternitatis aulaei vice oppansa [0527A] est; tunc restituetur omne humanum genus, ad expungendum quod in isto aevo boni seu mali meruit, et exin dependendum in immensam aeternitatis perpetuitatem.

000-00-00 Serial Number=0745377362
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0649B]   Quid autem, si philosophi etiam illa incursaverunt quae penes nos apocryphorum confessione damnantur, certos nihil recipiendum quod non conspiret germanae et ipso jam aevo pronatae propheticae paraturae, quando et pseudoprophetarum meminerimus, et multo prius apostatarum spirituum, qui hujusmodi quoque ingeniorum calliditate omnem faciem saeculi instruxerint?

000-00-00 Serial Number=0904779196
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0942C]   Si autem in illo aevo neque nubent neque nubentur, sed erunt aequales angelis (Matth.

000-00-00 Serial Number=0617918909
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1021B]   Monens itaque discipulos, omissis omnibus initiis, ad perfectionem magis tendere, nec rursus fundamenta poenitentiae jacere ab operibus mortuorum: Impossibile est enim, inquit, eos qui semel inluminati sunt, et donum coeleste gustaverunt, et participaverunt Spiritum Sanctum, et verbum Dei dulce gustaverunt, occidente jam [1021B] aevo cum exciderint, rursus revocari in poenitentiam, refigentes cruci in semetipsos Filium Dei et dedecorantes.
 [1005A]   Hymenaei autem et Alexandri crimen si et in isto et in futuro aevo irremissibile est, blasphemia scilicet; utique Apostolus non adversus terminum Domini sub spe veniae dedisset Satanae, jam a fidei in blasphemiam mersos.

000-00-00 Serial Number=0841964126
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0795A]   [0795A] In aevo futuro aliam non fore dispositionem hominis quoad substantiam.
 [0855A]   Postremo, etsi tunc devoratum invenietur mortale in omnibus mortuis, certe a morte, certe ab aevo, certe per aetatem; numquid a vita, numquid a superindumento, numquid ab immortalitatis ingestu?
 [0876B]   Atque adeo potest et demutari quid, et ipsum esse nihilominus; ut et totus homo in hoc aevo substantia quidem ipse sit, multifariam tamen demutetur, et habitu, et ipsa corpulentia, et valetudine, et conditione, [0876C] et dignitate, et aetate, studio, negotio, artificio, facultatibus, sedibus, legibus, moribus; nec quicquam tamen amittat hominis; nec ita alius efficiatur, ut cesset idem esse: imo nec alius efficiatur, sed aliud.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»