TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Angelis' [62]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0460921168
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0134B]   Deum dedecebit artes et disciplinas suas educere in medium, in hoc saeculi spatium, in spectaculum hominibus et angelis et universis potestatibus?

000-00-00 Serial Number=0308013499
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0207B]   Quod si tunc erit mali finis, cum praeses ejus diabolus abierit in ignem, quem praeparavit illi Deus et angelis ejus (Matth.

000-00-00 Serial Number=0821118832
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0628A]   XXI, 9), nisi quod hic Dominicam cracem intentabat, qua serpens diabolus publicatur, et laeso cuique ab ejusmodi colubris, id est angelis ejus, a delictorum peccantia ad Christi crucis sacramenta intento, salus efficiebatur.

000-00-00 Serial Number=0806155860
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0483C]   Porro, cui supra ostendimus, quibus modis gloria nostra a Creatore sit deputanda, praejudicatum esse debebit, eam quae in occulto fuerit apud Creatorem, merito ignotam etiam ab omnibus virtutibus et potestatibus Creatoris; quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis, ipsique principi transgressionis diabolo, quo magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum Creatoris.
 [0334A]   Ideoque et ipse cum angelis tunc apud Abraham in veritate quidem carnis apparuit, sed nondum natae; quia nondum moriturae; sed et discentis jam inter homines conversari.
 [0333B]   Dehinc scito, nec illud concedi tibi, ut putativa fuerit [0333B] in angelis caro, sed verae et solidae substantiae humanae.
 [0333C]   XX, 36), sicut angeli; cur non et Deus meus veram substantiam hominum angelis accommodarit, unde unde sumptam?
 [0520B]   Primo enim, quae est [0520B] ista plenitudo, nisi ex illis quae Marcion detraxit, conditis in Christo, in coelis et in terris, angelis et hominibus, nisi ex illis invisibilibus et visibilibus?
 [0335B]   Stultissime et hic Ponticus, quasi non facilius crederetur caro in Deo non nata, quam falsa, praestruentibus vel maxime fidem istam angelis Creatoris, in carne vera conversatis, nec tamen nata.
 [0510C]   Dominum et hic retributorem utriusque meriti, dicimus circumferri ab Apostolo, aut Creatorem, aut (quod nolit Marcion) parem Creatoris, apud quem justum sit afflictatoribus nostris rependi afflictationem, et nobis qui afflictemur requietem, in revelatione Domini Jesu venientis a coelo cum angelis virtutis suae, et in flamma ignis.
 [0485C]   Imo ne ita argumentareris, providentia Spiritus Sancti demonstravit quidnam dixisset, Spectaculum facti sumus mundo; dum angelis qui mundum ministrant, et hominibus quibus ministrant.
 [0294B]   Quia nec universitatem homini subjecisset infirmo dominandi, et non potiori angelis; quibus nihil tale subjecit; sic nec legis pondus imposuisset, si gravis lex invalido sustinendi; nec quem excusabilem sciret nomine imbecillitatis, eum definitione mortis convenisset; postremo, non libertate, nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione earum.
 [0485C]   Certe, inquis, vel hic mundum Deum mundi interpretatur, dicendo: Spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.
 [0333C]   Caeterum, et aliis haereticis definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse, si vere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana vere fuerit, et innata: humana vere, propter Dei veritatem, a mendacio et fallacia extranei, [0334A] et quia non possent humanitus tractari ab hominibus, nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolveret, resurgendo in carne, in qua natus est, ut et mori posset.
 [0333B]   Meus autem Deus, qui illam de limo sumptam, in hac reformavit qualitate, nondum ex semine conjugali, et tamen carnem aeque potuit ex quacumque materia angelis quoque adstruxisse carnem, qui etiam mundum ex nihilo in tot ac talia corpora, et quidem verbo, aedificavit.

000-00-00 Serial Number=0215485692
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0178A]   Quantum ad caeteras virtutes, solus, praestruens adversus conjecturas haereticorum, qui mundum ab angelis et potestatibus diversis volunt structum; qui et ipsum Creatorem aut angelum faciunt, aut ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque subornatum.
 [0155A]   Excidit sibi coluber, quia Jesum Christum post baptisma Joannis tentans, ut Filium Dei aggressus est; [0155A] certus filium Deum habere, vel ex ipsis Scripturis de quibus tunc tentationem struebat: Si tu es filius Dei, dic ut lapides isti panes fiant; item: Si tu es filius Dei, dejice te hinc: scriptum est enim, quod mandavit angelis suis super te (utique Pater) ut te manibus suis tollant, necubi ad lapidem pedem tuum offendas.
 [0167D]   Sed et in sequentibus: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis, fallit aut ludit; ut cum unus, et solus, et singularis esset, numerose loqueretur: aut numquid angelis loquebatur, ut Judaei interpretantur, quia nec ipsi Filium agnoscunt?

000-00-00 Serial Number=0081673443
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0587B]   Angelis distribuentur satellitibus Soteris.
 [0588B]   Et tamen homo sum Demiurgi, illuc habeo devertere, ubi post excessum omnino non obnubitur: ubi superindui potius quam despoliari: ubi etsi despolior sexui meo, deputor angelis; non angelus, non [0589A] angela.

000-00-00 Serial Number=0638078451
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0459A]   Eadem officia dependunt et qui astrologos et aruspices et augures et magos de Caesarum capite consultant, quas artes ut ab Angelis desertoribus proditas et a Deo interdictas ne suis quidem caussis adhibent Christiani.
 [0412A]   Non ergo dignius praesumetur, ipsos esse qui se deos faciant, cum eadem edant quae faciant deos credi, quam pares angelis et daemonibus deos esse?
 [0405A]   Sed quomodo de angelis quibusdam sua sponte corruptis corruptior gens daemonum evaserit damnata a Deo cum generis auctoribus, et cum eo quem diximus principe, apud litteras sanctas ordine cognoscitur.

000-00-00 Serial Number=0191458642
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0710B]   Tum si in diabolum transfertur adversarii mentio ex observatione comitante, cum illo quoque moneris eam inire concordiam, quae deputetur ex fidei conventione: pactus es enim renuntiare ipsi, et pompae, et angelis ejus.
 [0660A]   Est hodie soror apud nos revelationum charismata sortita, quas in ecclesia inter dominica solemnia per ecstasin [0660A] in spiritu patitur; conversatur cum angelis, aliquando etiam cum Domino, et videt et audit sacramenta, et quorumdam corda dignoscit, et medicinas desiderantibus submittit.
 [0686A]   Quidam de coelis devenisse se credunt, tanta persuasione, quanta et illuc indubitate regressuros repromittunt; ut Saturninus Menandri simoniani discipulus induxit, hominem affirmans ab angelis factum, [0686B] primoque opus futile, et invalidum, et instabile, in terra vermis instar palpitasse, quod consistendi vires deessent; dehinc ex misericordia summae potestatis, ad cujus effigiem, nec tamen plene perspectam, temere structus fuisset, scintillulam vitae consecutum quae illud exsuscitarit et erexerit, et constantius animarit, et post decessum vitae ad matricem relatura sit.

000-00-00 Serial Number=0801032424
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0757C]   Quod ergo angelis inferioribus Deo licuit, uti, conversi in corpulentiam humanam, angeli nihilominus permanerent, hoc tu potentiori Deo aufers, quasi non valuerit Christus, vere hominem indutus, [0758A] Deus perseverare?
 [0763B]   De sideribus, inquiunt, et de substantiis superioris mundi mutuatus est carnem: et utique proponunt non esse mirandum corpus sine nativitate, cum et apud nos angelis licuerit nulla uteri opera in carnem processisse.
 [0777C]   Nam etsi angelis perditio reputatur, in ignem praeparatum diabolo et angelis ejus, nunquam tamen illis restitutio repromissa est.
 [0778B]   Quanto ergo, dum hominem gestat, minor angelis factus est, tanto non, dum angelum gestat.
 [0779B]   Nam ut penes quemdam ex Valentini factione legi, primo non putant terrenam, et humanam Christo substantiam informatam, ne deterior angelis Dominus deprehendatur, qui non terrenae carnis extiterunt; dehinc, quod oporteret [0779C] similem nostri carnem similiter nasci, non de spiritu, nec de Deo, sed ex viri voluntate.
 [0777C]   Nam etsi angelis perditio reputatur, in ignem praeparatum diabolo et angelis ejus, nunquam tamen illis restitutio repromissa est.

000-00-00 Serial Number=0350668013
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0079A]   Denique, ut a baptismate ingrediar, aquam adituri, ibidem, sed et aliquanto prius in Ecclesia sub antistitis manu contestamur nos renuntiare diabolo, et pompae, et angelis ejus: dehinc ter mergitamur, amplius aliquid respondentes, quam Dominus in Evangelio determinavit.

000-00-00 Serial Number=0004190445
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1307A]   Scio scripturam Enoch, quae hunc ordinem angelis [1307B] dedit, non recipi a quibusdam, quia nec in armarium judaicum admittitur.
 [1308B]   Nihil angelis illis imputetur, praeter repudium coeli, et matrimonium carnis.
 [1315B]   Non a Deo, sed ab angelis peccatoribus esse vestium colores, aurique opera et lapillos.
 [1319B]   [1319B] Nunc non sit timenda dignitas formae, ut nec possidentibus gravis, nec appetentibus exitiosa, nec conjunctis periculosa; non exposita tentationibus, non circumdata scandalis existimetur: sufficit, quod angelis Dei non est necessaria.
 [1332B]   Stolae martyriorum praeparantur, angelis bajulis sustinentur.

000-00-00 Serial Number=0823835552
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0112C]   Times hominem, christiane, quem timeri oportet ab angelis, siquidem angelos judicaturus es; quem timeri oportet a daemoniis, siquidem et in daemonas [0112D] accepisti potestatem; quem timeri oportet ab universo mundo, siquidem et in te mundus judicatur.
 [0115A]   Et Dominus quidem illum redemit, ab angelis munditenentibus potestatibus, a spiritalibus nequitiae, a tenebris hujus aevi, a judicio aeterno, a morte perpetua.

000-00-00 Serial Number=0961763024
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0671C]   Urbs et Italia interdicitur mathematicis, [0671C] sicut coelum angelis eorum.
 [0668A]   Si quis autem dissimulat illam effigiem aerei serpentis, suspensi in modum, figuram designasse dominicae crucis, a serpentibus, id est [0668A] ab angelis diaboli liberaturae nos, dum per semetipsum diabolum, id est, serpentem interfectum suspendit, sive quae alia figurae istius expositio dignioribus revelata est, dummodo (I Cor.
 [0668B]   Quomodo enim renuntiavimus diabolo et angelis ejus, si eos facimus?

000-00-00 Serial Number=0944892228
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0942C]   Si autem in illo aevo neque nubent neque nubentur, sed erunt aequales angelis (Matth.

000-00-00 Serial Number=0242269754
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0062B]   Ex illo providentiam, [0062B] ex providentia virtutem, et sapientiam: ex ipsis inde principatus, et potestates, et angelos factos, deinde infinitas angelorum editiones et probolas: ab istis angelis trecentos sexaginta quinque coelos institutos, et mundum in honore Abraxae, cujus nomen hunc in se habebat numerum computatum.
 [0062B]   In ultimis quidem angelis, et qui nunc fecerunt mundum, novissimum ponit Judaeorum Deum, id est, Deum legis et prophetarum; quem Deum negat, sed angelum dicit.
 [0062B]   Hunc turbulentiorem prae caeteris angelis, atque ideo et seditiones frequenter et bella concutere, sed et humanum sanguinem fundere.
 [0061B]   Hic ausus est summam se dicere virtutem, id est, summum Deum, mundum autem ab angelis suis institutum, a daemone se oberrante, quid esset sapientia, descendisse quaerendum apud Judaeos, se in phantasmate Dei non passum, sed esse quasi passum.
 [0065B]   Hujus perversitatis doctrina haec est: duos homines ab angelis constitutos, Cain et Abel; propter hos magnas inter angelos contentiones et discordias extitisse; ob hanc causam illam [0066A] virtutem quae super omnes virtutes esset, quam matrem pronuntiant, dum Abel interfectum dicerent, voluisse concipi et nasci hunc Seth loco Abelis, ut evacuarentur angeli illi, qui duos priores illos homines condidissent, dum hoc semen mundum moritur et nascitur.
 [0067A]   Nam et ipse mundum institutum esse ab illis dicit: Christum ex semine Joseph natum proponit, hominem illum tantummodo sine divinitate contendens, ipsam quoque legem ab angelis datam perhibens: Judaeorum Deum non Dominum, sed angelum promens.
 [0067A]   Hujus successor Hebion fuit, Cerintho non in omni parte consentiens, quod a Deo dicat mundum, non ab angelis factum: et quia scriptum sit, Nemo discipulus [0067B] super magistrum, nec servus super dominum.
 [0046C]   Simonianae autem magiae disciplina, angelis serviens, utique et ipsa inter idololatrias deputabatur, et a Petro Apostolo in ipso Simone damnabatur.
 [0073A]   Melchisedech facere pro coelestibus angelis atque virtutibus, nam esse illum usque adeo Christo meliorem, ut apator sit, ametor sit, agenealogetus sit, [0074A] cujus neque initium, neque finis comprehensus sit aut comprehendi possit.

000-00-00 Serial Number=0297341764
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1006B]   Et puto, nos Deus apostolos novissimos elegit velut bestiarios; quoniam spectaculum facti sumus huic mundo, et angelis, et hominibus, et purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0228011966
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0880B]   Ubi daemonic impetus apud Spiritum Sanctum, jam et ipso diabolo cum angelis suis ignibus merso?
 [0846C]   Atquin filios resurrectionis [0846C] appellavit, per eam quodammodo nasci habentes, post quam non nubent, sed resuscitati, similes enim erunt angelis; qua non nupturi, quia nec morituri; sed qua transituri in statum angelicum, per indumentum illud incorruptibilitatis, per substantiae, resuscitatae tamen, demutationem.

000-00-00 Serial Number=0335842669
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0635C]   Igitur si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate praejudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lavacro, quae diabolo et pompae et [0635C] angelis ejus sint mancipata, scilicet per idololatriam.
 [0635B]   Cum aquam ingressi christianam fidem in legis suae verba profitemur, renuntiasse nos diabolo et pompae et angelis ejus ore nostro contestamur.
 [0639B]   Plane venefica eis utique negotium gessit hoc, nomine quorum sacerdos erat, daemoniis et angelis scilicet.
 [0628C]   Addit dein ad hanc fugam teneri fideles, quia aquam ingressi fidem professi sunt, et renuntiasse diabolo, et pompae et angelis ejus ore suo contestati sunt, et ludos ac spectacula ad idololatriam pertinere affirmat, a qua originem suam traxisse demonstrat, atque ludorum nomina, eorumdem apparatum idololatricum, loca superstitiosa, et artes recenset.

000-00-00 Serial Number=0750326633
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0899B]   Debet ergo adumbrari facies tam periculosa, quae usque ad coelum scandala jaculata est, ut cum Deo assistens, cui rea est angelorum exterminatorum, caeteris quoque angelis erubescat, et malam illam aliquando libertatem capitis sui comprimat, jam nec hominum oculis [0899C] offerendam.
 [0899B]   At hic angelis nuptas aliud eas nescio quam natas, et dehinc nuptas.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»