[0032B]
|
Statim igitur Apostoli (quos haec appellatio missos interpretatur), assumpto per sortem duodecimo Matthia in locum Judae, ex auctoritate prophetiae quae est in psalmo David, consecuti promissam vim Spiritus Sancti ad virtutes et eloquium primo per Judaeam contestata fide in Jesum Christum et ecclesiis institutis, dehinc in orbem profecti, eamdem doctrinam ejusdem fidei nationibus promulgaverunt, [0032B] et proinde ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinae, caeterae exinde ecclesiae mutuatae sunt, et quotidie mutuantur ut ecclesiae fiant: ac per hoc et ipsae apostolicae deputantur, ut soboles apostolicarum ecclesiarum.
|
[0044C]
|
Hoc enim modo Ecclesiae apostolicae census [0045A] suos deferunt: sicut Smyrnaeorum Ecclesia Polycarpum ab Joanne conlocatum refert: sicut Romanorum, Clementem a Petro ordinatum edit; proinde utique et caeterae exhibent quos ab Apostolis in episcopatum constitutos apostolici seminis traduces habeant.
|
[0032B]
|
Sic omnes prima, et apostolicae, dum una omnes probant unitatem; dum est illis communicatio pacis, et appellatio fraternitatis, et contesseratio hospitalitatis: quae jura non alia ratio regit, quam ejusdem sacramenti una traditio.
|
[0044B]
|
Caeterum, si quae audent interserere se aetati apostolicae, ut ideo videantur ab Apostolis traditae, quia sub Apostolis fuerunt, possumus dicere: Edant ergo [0044C] origines Ecclesiarum suarum: evolvant ordinem episcoporum suorum, ita per successiones ab initio decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex Apostolis, vel apostolicis viris, qui tamen cum Apostolis perseveraverit, habuerit auctorem et antecessorem.
|
[0045B]
|
Ad hanc itaque formam [0045B] probabuntur ab illis ecclesiis, quae licet nullum ex Apostolis, vel apostolicis, auctorem suum proferant, ut multo posteriores, quae denique quotidie instituuntur; tamen in eadem fide conspirantes, non minus apostolicae deputantur, pro consanguinitate doctrinae.
|
[0045B]
|
Sed adeo nec sunt, nec probare possunt quod non sunt, nec recipiuntur in pacem et communicationem ab Ecclesiis quoquo modo apostolicis, scilicet ob diversitatem sacramenti nullo modo apostolicae.
|