TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Certi' [37]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0748167217
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0560C]   Si certi estis nos nocentissimos esse, cur etiam in hoc aliter quam nocentes a vobis agimur?
 [0562C]   Christianum vero nomen, quantum significatio est, de unctione interpretatur; etiam cum corrupte a vobis Christiani [0562C] pronuntiamur (nam ne nominis quidem ipsius liquido certi estis), sic quoque de suavitate vel bonitate modulatum est.
 [0562A]   Nomen in caussa est, quod quaedam occulta vis per vestram ignorantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo, quod vos pro certo nescire certi estis, et ideo nec creditis quae non probantur, et, ne probentur facile, non vultis inquirere, ut nomen inimicum sub praesumptione criminum puniatur: adeo ut de nomine inimico recedatur, ideo negare compellimur, dehinc negantes liberamur tota impunitate proeteritorum: jam non cruenti, neque incesti, quia nomen illud amisimus.

000-00-00 Serial Number=0954393029
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0148B]   V, 11): Non solum autem, verum etiam exultantes in pressuris; certi quod pressura tolerantiam perficit, tolerantia vero probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit.

000-00-00 Serial Number=0670127213
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0229C]   Quae est ista ratio recta, quae nihil recti renuntiat, id est nihil certi?
 [0231A]   Nunc enim video te ad aliam rursus rationem reverti, quae tibi nihil certi renuntiare consuevit.

000-00-00 Serial Number=0957189798
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0481C]   Quoniam Judaei signa desiderant, qui jam de Deo certi esse debuerant; et Graeci sapientiam quaerunt; qui suam scilicet, non Dei sapientiam sistunt.
 [0380A]   Nam cum Judaei solummodo hominem ejus intuentes, necdum et Deum certi, qua Dei quoque Filium, merito retractarent non posse hominem delicta dimittere, sed Deum solum, cur non secundum intentionem eorum de homine eis respondit (Luc.
 [0255C]   Porro, incerti dii minus noti, ut minus certi; et proinde ignoti, qua minus certi.
 [0328B]   Nos quidem certi, Christum semper in Prophetis locutum, [0328C] spiritum scilicet Creatoris, quidem certi, Christum semper in Prophetis locutum, [0328C] spiritum scilicet Creatoris, sicut propheta testatur, Spiritus personae ejus (Thren.
 [0327B]   Cum igitur [0327B] haeretica dementia eum Christum venisse praesumeret, qui nunquam fuerat annuntiatus; sequebatur ut eum Christum nondum venisse contenderet, qui semper fuerat praedicatus: atque ita coacta est cum judaico errore sociari, et ab eo argumentationem sibi struere, quasi Judaei certi et ipsi alium fuisse qui venit, non modo respuerint eum ut extraneum, verum et interfecerint eum ut adversarium, agnituri sine dubio et omni officio religionis prosecuturi, si ipsorum fuisset.
 [0328C]   Nos quidem certi, Christum semper in Prophetis locutum, [0328C] spiritum scilicet Creatoris, quidem certi, Christum semper in Prophetis locutum, [0328C] spiritum scilicet Creatoris, sicut propheta testatur, Spiritus personae ejus (Thren.
 [0252C]   Alioquin certi Marcionem dispares deos constituere, alterum judicem, [0253A] ferum, belli potentem; alterum mitem, placidum, et tantummodo bonum atque optimum; dispiciamus aeque et hanc partem, an diversitas saltem duos capiat, si parilitas capere non potuit.
 [0255C]   Porro, incerti dii minus noti, ut minus certi; et proinde ignoti, qua minus certi.

000-00-00 Serial Number=0480706632
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0434A]   Itaque dum vice rebellantium ergastulorum sive carcerum, vel metallorum, vel hoc genus poenalis servitutis erumpunt adversus nos, in quorum potestate sunt, certi et impares se esse et hoc magis perditos ingratis resistimus ut aequales, et repugnamus perseverantes in eo quod oppugnant, et illos nunquam magis detriumphamus, quam quum pro fidei obstinatione damnamur.
 [0274A]   Neque enim ideo putaretis non requirenda quaestionibus scelera, quia certi essetis admitti ea ex nominis confessione, qui hodie de confesso homicida, scientes homicidium quid sit, nihilominus ordinem extorquetis admissi: quo perversius, cum praesumatis de sceleribus nostris ex nominis confessione [0274B] cogitis tormentis de confessione decedere, ut negantes nomen pariter utique negemus et scelera, de quibus ex confessione nominis praesumpseratis.
 [0343A]   Possumus enim videri laedere eos, quos certi sumus omnino non esse?
 [0334A]   Vani erunt homines, nisi certi sint, a primordio et pluvias de coelo ruisse, et sidera radiasse, et lumina floruisse, et tonitrua mugisse et ipsum Jovem, quae in manu ejus ponitis, fulmina timuisse item omnem frugem ante Liberum et Cererem et Minervam, imo ante ullum aliquem principem hominem de terra exuberasse, quia nihil continendo et sustinendo homini prospectum post hominem potuit inferri.
 [0433A]   Igitur, provocati ad sacrificandum, [0433A] obstruimus gradum pro fide conscientiae nostrae, qua certi sumus, ad quos ista perveniant officia sub imaginum prostitutione et humanorum nominum consecratione.

000-00-00 Serial Number=0693542361
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0692A]   Hoc et Hippocrates habuit, et Asclepiades, et Erasistratus, et majorum quoque prosector Herophilus, et mitior ipse Soranus, certi animal esse conceptum, atque ita miserti infelicissimae hujusmodi infantiae, ut prius occidatur, ne viva lanietur.
 [0715B]   Constitue certum pondus auri vel argenti, rudem adhuc massam; collectus habitus est illi, et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli totum quod natura est auri vel argenti; dehinc, cum in laminam massa laxatur, major efficitur initio suo, per dilatationem ponderis certi, non per adjectionem; dum extenditur, non dum augetur.
 [0673B]   Igitur apud nos non semper ex irrationali censenda sunt indignativum et concupiscentivum, quae certi sumus in Dominum rationaliter decucurisse.

000-00-00 Serial Number=0892376482
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1156D]   Certi quidam genii a gentilibus praefecti erant, qui, quoniam muliebri specie illic daemones apparebant, hac quoque forma colebantur, atque antra illa, fontium scatebris irrigua, inhabitare credebantur.

000-00-00 Serial Number=0221350193
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0767A]   Facilius plane est, ut, certi illum et matrem et fratres habere, divinitatem potius tentaverint ejus, quam nativitatem: [0767B] an intus agens, sciret quid foris esset, mendacio petitus praesentia eorum, qui in praesenti non erant: nisi quod, etsi vacuisset tentationis ingenium, poterat evenire, ut quos illi nuntiabant foris stare, ille eos sciret absentes esse, vel valetudinis, vel negotii, vel peregrinationis nota jam necessitate.

000-00-00 Serial Number=0145500839
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1306C]   Certi erant omnem, et gloriam, et ambitionem, et affectationem per carnem placendi Deo displicere.

000-00-00 Serial Number=0577333570
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0664B]   At enim Dominus quam extensius ista disponat certi sumus, cum adulterium etiam in concupiscentia designat, si oculum quis impegerit libidinose, et animam commoverit impudice (ibidem): cum homicidium etiam in verbo maledicti vel convicii judicat, et in omni [0664C] impetu irae, et in negligentia caritatis in fratrem.
 [0683C]   Certi enim esse debemus, si quos latet per ignorantiam litteraturae saecularis, etiam ostiorum deos apud Romanos, Cardeam a cardinibus appellatam, et Forculum a foribus, et Limentinum a limine, et ipsum Janum a janua: et utique scimus, licet nomina inania atque conficta sint, [0684A] cum tamen in superstitionem deducuntur, rapere ad se daemonia et omnem spiritum immundum per consecrationis obligamentum.

000-00-00 Serial Number=0856481373
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0978A]   Nos certi sumus, eos qui in carne sunt, Deo placere non posse; non utique in substantia carnis, sed in cura, sed in affectione, sed in operatione, sed in voluntate.

000-00-00 Serial Number=0732599974
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1098B]   At quoniam leto cursus concluditur omnis, Quicumque est hodie, secum putet omnia mente, Atque ideo dum vita manet, dum cernere lucem, Dum vitam mutare licet; quam terminus aevi Obruat incautos, et nescia lumina solvat Ultimus ille dies, mortis quia lege tenetur; Quod pretium superest, carae invigilate saluti, [1098B] Et faciles certique bonum decurrite cursum.

000-00-00 Serial Number=0651058137
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1153A]   Consideremus itaque, benedicti, coelestem ejus sophiam, imprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem hominis [1153A] exigebat, ut Dei omnipotentis et conspectum et auditum sub tectis et in abditis etiam adesse confideret: et modestiam fidei desiderabat, ut quem ubique audire et videre fideret, ei soli religionem suam offerre, sequente sophia in sequenti praecepto; quod etsi proinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non agmine verborum adeundum putemus ad Dominum, quem ultro suis prospicere certi sumus: attamen brevitas ista, quod ad tertium sophiae gradum faciat, magnae ac beatae interpretationis substantia fulta est: quantumque substringitur verbis, tantum diffunditur sensibus.

000-00-00 Serial Number=0192741752
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1237A]   Certi enim indubitatae veniae delictorum, medium tempus interim furantur, et commeatum sibi faciunt delinquendi, quam eruditionem non de linquendi.

000-00-00 Serial Number=0864016593
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0027C]   Si enim adhuc vere quaerunt, nihil [0027C] adhuc certi repererunt; et ideo, quaecumque videntur interim tenere, dubitationem suam ostendunt, [0028A] quamdiu quaerunt.
 [0023A]   Unius porro et certi instituti infinita inquisitio non potest esse, quaerendum est donec invenias, et credendum ubi inveneris; et nihil amplius, nisi custodiendum quod credidisti: dum hoc insuper credas, aliud non esse credendum, ideoque nec requirendum, cum id inveneris et credideris quod ab eo institutum est, qui non aliud tibi mandat inquirendum, quam quod instituit.

000-00-00 Serial Number=0398715019
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0797A]   Certi enim, quam laborent in alterius divinitatis [0797B] insinuatione adversus Deum mundi omnibus naturaliter notum de testimoniis operum; certe et in sacramentis priorem, et in praedicationibus manifestiorem; sub obtentu quasi urgentioris caussae, id est, ipsius humanae salutis ante omnia requirendae, a quaestionibus resurrectionis incipiunt: quia durius creditur resurrectio carnis, quam una divinitas: atque ita tractatum, viribus ordinis sui destitutum, et scrupulis potius oneratum depretiantibus carnem, paulatim alterius divinitatis temperant sensum, ex ipsa spei concussione et demutatione.
 [0796B]   Atque ita sequitur, ut salutem ejus substantiae excludant, cujus Christum consortem negant; certi illam summo praejudicio resurrectionis instructam, si jam in Christo resurrexit [0796C] caro.

000-00-00 Serial Number=0836550891
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0646A]   De sacrificiis quidem certi sumus, nulla ex parte competere nobis ea, qui bis idolis renuntiavimus, I Cor.

000-00-00 Serial Number=0334749818
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0903B]   Certi sumus Spiritum Sanctum magis masculis tale aliquid subscribere potuisse, si foeminis subscripsisset, cum praeter sexus auctoritatem, etiam ipsius continentiae nomine masculos potius honorari oportuisset; quorum quanto sexus avidior et calidior in foeminas, tanto continentia majoris ardoris laboratior, ideoque dignior omni ostentatione: si ostentatio, virginitatis est dignitas.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»