TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Certus' [21]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0699857712
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0589A]   Socrates ipse deos istos quasi certus negabat.
 [0566C]   Nemo famam nominat, nisi incertus, quia nemo sit fama, sed conscientia certus; nemo famae credit, nisi stultus, quia sapiens non credit incerto.
 [0589A]   Idem Aesculapio gallinaceum secari quasi certus jubebat.

000-00-00 Serial Number=0162615001
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0480B]   [0480B] Praestructio superioris Epistolae ita duxit, ut de titulo ejus non retractaverim, certus et alibi retractari eum posse; communem scilicet, et eumdem in Epistolis omnibus: quod non utique salutem praescribit eis quibus scribit, sed gratiam et pacem.
 [0256A]   Sicut enim ignotum eum fecit Deus notus Creator, [0256A] ita et incertum Deus certus.
 [0414A]   Quod si ideo et hic erravit, quia et supra; ergo certus est in illum diem quoque nullam novam divinitatem a Christo revelatam, et usque adhuc non errasse Petrum, Christo usque adhuc nihil ejusmodi revelante; et tamdiu non alterius deputandum Christum, quam Creatoris, cujus omnem et hic ordinem expressit.
 [0402B]   Joannes autem certus erat neminem Deum praeter Creatorem, vel qua judaeus, etiam prophetes plane facilius quasi haesitavit de eo quem quum sciat esse, an ipse sit, nesciat.
 [0468D]   Quia nec habeas dispicere quid quale sit, nisi certus an sit, cum cognoveris unde sit.
 [0370B]   Et tamen quomodo in synagogam potuit admitti tam repentinus, tam ignotus; cujus nemo adhuc certus de tribu, de populo, de domo, de censu denique [0370C] Augusti, quem testem fidelissimum dominicae nativitatis romana archiva custodiunt?

000-00-00 Serial Number=0668080926
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1078A]   Sextus Alexander Sixto commendat ovile: Post expleta sui qui lustri tempora tradit [1078A] Telesphoro; excellens hic erat, martyrque fidelis; Post illum socius legis, certusque magister; Cum vestri sceleris socius, praecursor et auctor Advenit Romam Cerdo, nova vulnera gestans: Detectus, quoniam voces et verba veneni Spargebat furtim; quapropter ab agmine pulsus, Sacrilegum genus hoc genuit spirante dracone.
 [1057A]   [1056C] Omnia cum revocata videt quae ceperat ipse [1057A] Cladis in interitum, mersam jam surgere carnem, In coelos hominem devicta morte levari, Signari populos, effuso pignore sancto, Mirandae virtutis opus, invisaque facta; Audit extremas flammarum in gurgite poenas A Domino sibi perpetuas, tenebrasque paratas, Irrevocata Dei sententia, nudus, inermis, Damnatus, victus, periturus morte perenni, Jam reus, et nullam veniam se certus habere; Protinus extremum nefas ausus, spargere passim Auribus horrendum verbum, neque voce loquendum Abjectos a plebe Dei, sine luce vagantes, Inventos sine mente viros, terrena sequentes, Aggressus pravi pravos docet esse magistros.
 [1065C]   Omnia mactentur pecora, grex omnis in aras Decremet, ut veniam vel peccati expiet unus: [1065C] Nequaquam Domini sapiens maculata figura, Tam vili pretio caro foeda paravit honores; Sed spes et promissa fides mortalibus olim, Haec operata tulit, magnae rationis imago, Praemeditata Patris, nimia pietate parata Venturum Christum terris, hominemque futurum; Quem visum Joannes, baptismi primus apertor, Et vatum socius, necnon et apostolus ingens, Praecursor missus certus, testisque fidelis, Augustus vita, sublimi laude notatus, Olim pascha Dei, verum quaerentibus agnum, Ostendit tandem venisse, piacula facti Qui delicta suo multorum sanguine solvat, Pro reprobis probus, et charus, pro vilibus unus, Corpore homo vitaque Deus, mactatus ut agnus, [1065D] Acciperet nos et nobis se effunderet ipsum.

000-00-00 Serial Number=0657969773
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0155A]   Excidit sibi coluber, quia Jesum Christum post baptisma Joannis tentans, ut Filium Dei aggressus est; [0155A] certus filium Deum habere, vel ex ipsis Scripturis de quibus tunc tentationem struebat: Si tu es filius Dei, dic ut lapides isti panes fiant; item: Si tu es filius Dei, dejice te hinc: scriptum est enim, quod mandavit angelis suis super te (utique Pater) ut te manibus suis tollant, necubi ad lapidem pedem tuum offendas.

000-00-00 Serial Number=0606943369
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0576A]   Quomodo ergo solus sibi videbatur, etsi non certus, saltem suspectus de aliquo factitatore?

000-00-00 Serial Number=0691602170
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0766A]   Primo quidem, nunquam quisquam adnuntiasset illi matrem et fratres ejus foris stare, qui non certus esset habere illum matrem et fratres, et ipsos esse, quos tunc nuntiabat, vel retro cognitos, vel tunc ibidem compertos, licet propterea abstulerint [0766B] haereses ista de Evangelio, quod et creditum patrem ejus Joseph fabrum, et matrem Mariam, et fratres et sorores ejus optime notos sibi esse dicebant, qui mirabantur doctrinam ejus.

000-00-00 Serial Number=0580386996
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0108A]   Hoc mihi prius responde: Certus es te negaturum si non fugeris, an incertus?
 [0108A]   Si enim certus, jam negasti; quia praesumendo te negaturum, id despopondisti, de quo praesumpsisti; et vane jam fugis ne neges, qui si negaturus es, jam negasti.

000-00-00 Serial Number=0673248827
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0958B]   Teneo igitur a primordio homicidam gulam, tormentis atque suppliciis in die puniendam, etiamsi Deus nulla jejunia praecepisset; ostendens tamen unde sit occisus Adam, mihi reliquerat intelligenda remedia offensae, [0958B] qui offensam demonstrarat: ultro cibum quibus modis, quibusque temporibus potuissem, pro veneno deputarem, et antidotum famem sumerem, per quam purgarem mortis a primordio caussam in me quoque cum ipso genere transductam, certus hoc Deum velle, cujus contrarium noluit, satisque confidens placituram illi continentiae curam, a quo damnatam comperissem incontinentiae culpam.

000-00-00 Serial Number=0554514408
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0021B]   Puto in primitiis ipsis doctrinae suae, cum adhuc dubitaretur apud omnes, an Christus esset, et cum adhuc nec Petrus illum Dei Filium pronuntiasset; [0021B] cum etiam Joannes de illo certus esse desiisset.

000-00-00 Serial Number=0118664443
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1018A]   Aut si certus es mulierem illam, post fidem vivam, in haeresin postea exspirasse, ut non quasi haereticae, sed quasi fideli peccatrici, veniam ex poenitentia vindices, sane agat poenitentiam, sed in finem moechiae, non tamen et restitutionem consecutura.

000-00-00 Serial Number=0739874005
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0816B]   XV): Glorificate, inquit, et tollite Deum in corpore vestro, certus et hos conatus ab anima agi; idcirco tamen et carni eos mandat, quia et illi fructum repromittit.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»