TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Competunt' [16]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0137176752
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0208B]   Temere ad ista exempla respicies, o homo; non enim competunt ad caussam materiae, quae innata est, ea quae nata sunt, lapides, et viperae, et homines: horum enim natura habendo institutionem, habere poterit et cessationem.

000-00-00 Serial Number=0278636396
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0639A]   Quae ignobilitatis argumenta, primo adventui competunt, sicut sublimitatis secundo; cum fiet, jam non lapis offensionis, nec petra scandali, sed lapis summus angularis, post reprobationem adsumptus, et sublimatus [0639B] in consummationem (Is.

000-00-00 Serial Number=0286081195
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0333A]   In ista quaestione, qui putaveris opponendos esse nobis angelos Creatoris, quasi et illi in phantasmate putativae utique carnis egerint apud Abraham et Loth, et tamen vere sint et congressi, et pasti, et operati quod mandatum eis fuerat; primo, non admitteris ad ejus Dei exempla, quem destruis: nam et quanto meliorem et perfectiorem Deum inducis, tanto non competunt illi ejus exempla, quo, nisi diversus in totum, non erit omnino melior atque perfectior.
 [0512B]   Nihil autem de titulis interest, cum ad omnes Apostolus scripserit, dum ad quosdam; certe tamen eum Deum praedicans in Christo, cui competunt quae praedicantur.
 [0330A]   Quae ignobilitatis argumenta primo adventui competunt, sicut sublimitatis secundo; cum fiet jam non lapis offensionis, nec petra scandali; sed lapis summus angularis, post reprobationem assumptus, et sublimatus in consummationem templi, Ecclesiae scilicet; et petra sane illa, apud Danielem (c.
 [0433C]   Defecit itaque parabola in persona Domini, si non esset cui nuptiae competunt.
 [0480A]   Mundum enim, quantum ad conversationem ejus posuit cui renuntiando mutuo transfigimur, et invicem morimur, persecutores vocat Christi; cum vero adjicit, Stigmata Christi in corpore suo gestare se (utique corporalia competunt), jam non putativam, sed veram et solidam carnem professus est Christi, cujus stigmata corporalia ostendit.
 [0493B]   Sed et hic Psalmus Salomoni canere dicetur; quae tamen soli competunt Christo, docere [0493C] non potuerunt etiam caetera non ad Salomonem, sed ad Christum pertinere?
 [0319B]   Aufer titulum Marcionis et intentionem atque propositum operis ipsius, et nihil aliud praestat quam demonstrationem ejusdem Dei optimi et judicis: quia haec duo in solum Deum competunt.
 [0422A]   Igitur si nec materias praemiserat, a quibus aliquid occultasset; nec reos habuerat, a quibus occultasset; nec debuerat occultasse, etiam si habuisset; jam nec revelator ipse erit, qui absconditor non fuit: ita nec Dominus coeli, nec Pater Christi; sed ille, in quem competunt omnia.

000-00-00 Serial Number=0155775607
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0924B]   Cum enim dicat, maritos hoc in sollicitudine habere, quemadmodum sibi placeant; non utique [0924B] de moribus (nam bonam sollicitudinem non sugillaret); et de cultu, et ornatu, et omni studio formae, ad illecebras movendas sollicitos intelligi velit; de forma autem et cultu placere carnalis concupiscentiae ingenium sit, quae etiam stupri caussa est: ecquid videtur tibi stupri adfine esse secundum matrimonium, quoniam ea in illo deprehendo quae stupro competunt?

000-00-00 Serial Number=0308105946
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0109A]   Hoc in personas proprie Apostolorum, et in tempora, et in caussas eorum pertinere defendimus, sicut (praecedentes et) subsequentes sensus probabunt, qui nonnisi in Apostolos competunt: In viam nationum ne ieritis, et in civitatem Samaritanorum ne introieritis; sed ite potius ad oves perditas domus Israelis (Matth.

000-00-00 Serial Number=0254374206
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0684C]   Accendant igitur quotidie lucernas, quibus lux nulla est, affigant postibus lauros postmodum arsuras, quibus ignes imminent; illis competunt et testimonia [0685A] tenebrarum, et auspicia poenarum (Matth.
 [0671A]   Cum igitur ad haec artificiorum genera cohortemur, quae idolum quidem, et quae idolo competunt, non attingant, sint autem et hominibus communia saepe quae et idolis, hoc quoque cavere debemus, ne quid, scientibus nobis, ab aliquibus de manibus nostris in rem idolorum postuletur.

000-00-00 Serial Number=0143291593
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0938B]   Interim quod pertineat ad Legem, magis nobis competunt argumentationes ejus.

000-00-00 Serial Number=0480872929
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0647B]   Porro et ubi aemulatio, ibi et furor et bilis, et ira et dolor et caetera ex his quae cum his non competunt disciplinae.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»