Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0309C] | Consequens enim est, ut ea opera sabbato auferret, quae sex diebus supra induxerat: tua scilicet, id est, humana, et quotidiana. |
[0495A] | Defensa etenim resurrectione quae negabatur, consequens erat de qualitate corporis retractare, quae non videbatur. |
[0378A] | Prius est igitur, neges Creatorem indulsisse aliquando delicta; consequens, ut ostendas nec in Christum suum tale quid eum praedicasse: et ita probabis novam istam [0378B] Christi novi scilicet benignitatem, si probaveris, nec parem Creatori, nec praedicatam a Creatore. |
[0264A] | Non comparente igitur mundo alio, sicut nec Deo ejus, consequens est ut duas species rerum, visibilia et invisibilia, duobus auctoribus deis dividant, et ista suo Deo invisibilia defendant. |
[0293B] | Igitur consequens erat uti Deus secederet a libertate semel concessa homini, id est contineret in semetipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas intercessisse potuisset, quo minus homo male libertate sua frui adgressus, in periculum laberetur. |
[0312B] | Haec enim illi propria divinitas constat, sed malum factum Saulis (ut dixi) onerabat poenitentiae [0312B] suae professione; quam, vacante delicto circa Saulis allectionem, consequens est invidiosam potius intelligi, non criminosam. |
[0310C] | At si cliens ei munera ultro, vel etiam dicto ordine suo offerat, et solemnia regis observet, non ex fide tamen, nec corde puro, nec pleno circa caetera quoque obsequia, nonne consequens ut rex ille vel [0311A] dives exclamet: Quo mihi multitudinem munerum tuorum? |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0191A] | Quem si non capit transfigurari, consequens est, ut sic caro factus intelligatur dum fit in carne, et manifestatur, et videtur, et contrectatur per carnem: quia et caetera sic accipi exigunt. |
[0171A] | Jam ergo alius erit qui videbatur, quia non potest idem invisibilis definiri, qui videbatur; et consequens erit, ut invisibilem Patrem intelligamus, pro plenitudine majestatis; visibilem vero Filium agnoscamus, pro modulo derivationis: sicut nec solem nobis contemplari licet, quantum ad ipsam substantiae summam quae est in coelis; radium autem ejus toleramus oculis pro temperatura portionis quae in terram inde porrigitur. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0652B] | Consequens enim est, ut ex Dei flatu animam professi, initium ei deputemus. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0764B] | Si [0764B] propter id quod moritur mortuus est Christus, id autem moritur quod et nascitur, consequens erat, imo praecedens, ut aeque nasceretur propter id quod nascitur; quia propter idipsum mori habebat, quod, quia nascitur, moritur. |
[0789C] | Consequens ergo est, ut aut illos spiritalem carnem habuisse contendant, quo eadem conditio substantiae deducatur in Christo: aut concedant carnem Christi spiritalem non fuisse, quae non de spiritali stirpe censetur. |
De Oratione | Reditus in Auctori Indicem |
[1162A] | Consequens erat, ut observata Dei liberalitate, etiam clementiam ejus precaremur; quid enim alimenta proderunt, si illi reputamur revera quasi taurus ad victimam? |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1258A] | Nam, si prima deliquit, consequens est, ut quia prima, [1258B] idcirco et sola sit matrix in omne delictum, defundens de suo fonte varias criminum venas. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0038A] | Porro consequens erat, ut cui demandabat Evangelii administrationem, non passim, nec inconsiderate administrandam, adjiceret secundum dominicam vocem, ne margaritam porcis, et sanctum canibus jactaret (Matth. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»