Ad Uxorem | Reditus in Auctori Indicem |
[1278A] | Viderint, qui inter caetera perversitatum suarum disjungere docent, carnem de duobus unam, negantes eum, qui foeminam de masculo mutuatus, duo corpora ex ejusdem materiae consortio sumpta, rursus in se matrimonii compactione compegit. |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0233A] | In aeternitatis consortio posita, participet cum illo necesse est et vires, et leges et conditiones aeternitatis. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0413A] | Nunc et si praesentia illorum fuit necessaria, non utique in colloquio ostenderentur, quod familiaritatis indicium est: nec in consortio claritatis, quod dignationis et gratiae exemplum est: sed in sordibus aliquibus, quod destructionis argumentum est, imo in tenebris Creatoris, quibus discutiendis erat missus. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0392A] | Sed quoniam edidimus, antiquissimis Judaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam, quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt, profitentibus nobis quoque; fortasse an hoc nomine de statu ejus retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus, neque de solemnitatibus dierum, neque de ipso signaculo corporis, neque de consortio nominis cum Judaeis agimus, quod utique oporteret, si eidem [0392B] Deo manciparemur? |
[0336A] | Si enim talibus vos puniendis praesidetis, si commercium, colloquium, convictum malorum et turpium probi quique respuitis, horum autem pares Deus ille majestatis suae consortio ascivit, quid ergo damnatis, quorum collegas adoratis? |
[0489A] | Aequalis est interim super omne hominum genus et indulgens et increpans; communia voluit esse et commoda profanis et incommoda suis, ut pari consortio omnes et lenitatem ejus et severitatem experiremur. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0649A] | Formas rebus imponit, eas nunc peraequat, nunc privat, de certis incerta praejudicat, provocat ad exempla, quasi comparanda sint omnia; omnia praescribit, proprietatibus etiam inter similia diversis; nihil divinae licentiae servat, leges naturae opiniones suas facit; ferrem, si naturalis ipsa, ut compos naturae de conditionis consortio probaretur. |
[0666B] | Denique et ipse definitionem animi cum differret, interim alterum animi genus pronuntiavit, illum divinum, quem rursus et impassibilem subostendens, abstulit, et ipse cum a consortio animae. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1198A] | Corroborentur, seu diuturniori tempore in viduitate permanserit, eique aliam custodiam, se videlicet [1198A] consortio penitus subtrahens, circumdederit, ac statum suae viduitatis diutius servando, firmiorem quemdam continentiae habitum contraxerit, porroque nuptiis serio penitusque renuntiaverit. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0802A] | Hoc eo commendarim, uti quicquid omnino homini a Deo prospectum atque promissum est, non soli animae, verum et carni scias debitum; ut si non ex consortio generis, certe vel ex privilegio nominis. |
[0865C] | Primus, inquit, homo de terra choicus, id est limacius, id est Adam; secundus homo de coelo, id est sermo Dei, id est Christus; [0865C] non alias tamen homo, licet de coelo, nisi quia et ipse caro atque anima, quod homo, quod Adam; nam et supra novissimus Adam dictus, de consortio substantiae commercium nominis traxit; quia nec Adam ex semine caro, quod et Christus. |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0901A] | Igitur si eo quod dictum sit omnis vir, commune est nomen viri, etiam nondum viri, masculi investis: commune autem cum sit nomen secundum naturam, communis est et lex non velandi ejus, [0901A] qui inter viros virgo est secundum disciplinam: cur non praejudicatum sit proinde et mulierem virginem omnem muliere nominata contineri consortio nominis, ut contineatur et communione legis? |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»