Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0569B] | Vitam aeternam sectatoribus et conservatoribus suis spondet, e contrario profanis et aemulis supplicium aeternum aeterno igni comminatur; ad utramque caussam mortuorum resurrectio praedicatur. |
[0594C] | At e contrario impios, turpes etiam pristinis humanae gloriae praemiis aufertis, decreta eorum et titulos lancinatis, imagines detrahitis, monetam repercutitis. |
[0596B] | Ab iisdem fratribus per livorem venum in Aegyptum datus, saeviebat in familia regis Aegyptorum Pharao, a regina minus pudica desideratus, sed quia non obsequebatur, e contrario ab eadem delatus, a rege in carcerem datur. |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0140C] | Ex forma enim confessionis, contrario quoque ejus praejudicaretur, id est negationi; perinde negationi negationem rependi a Domino, quemadmodum confessioni confessionem. |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0617B] | At nos e contrario admonendos eos existimavimus, uti cohaerentia quoque hujus capituli recognoscant: subjuncta est enim et interpretatio Emmanuel, Nobiscum Deus, uti non solum sonum nominis spectes, sed et sensum. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0249C] | Cum de isto conveniat apud omnes (nemo enim negabit Deum summum magnum quid esse, nisi qui poterit Deum imum, modicum quid, e contrario pronuntiare, ut Deum neget auferendo quod Dei est), quae erit jam conditio ipsius summi magni? |
[0417C] | Agnosco judicis severitatem; e contrario, Christi lenitatem increpantis eamdem animadversionem destinantes discipulos, super illum viculum Samaritarum. |
[0289C] | Quod si evenit, absolutum est e contrario Deum neque bonum credendum, neque praescium, neque potentem: siquidem in quantum nihil tale evenisset, si talis Deus, id est bonus, et praescius, et potens, in tantum ideo evenit, quia non talis Deus. |
[0404C] | Nos contrario dicimus: primo, non potuisse illi annuntiari, quod mater et fratres ejus foris starent quaerentes videre eum, si nulla illi mater et fratres nulli fuissent; quos utique norat qui adnuntiaret, vel retro notos, vel tunc ibidem compertos, dum eum videre desiderant, vel dum ipsi nuntium mandant. |
[0488A] | Et quale erit, ut peccatorem aemuli sui puniat magis, quam e contrario foveat Deus zelotes? |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0535A] | Quantumvis interim se abscondant (cum veritas e contrario non erubescat) scire tamen simplices Christianos omnes eorum fabulas et genealogias, quas damnat Apostolus, indeterminatas, quas proinde solummodo demonstrare, destruere sit. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0416B] | At e contrario in vos exprobatio resultabit, qui mendacium colentes, veram religionem veri dei non modo negligendo, quin insuper expugnando, in verum committitis crimen verae irreligiositatis. |
[0344A] | Et quomodo vos e contrario impii et sacrilegi et irreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui quos praesumitis esse, negligatis, quos timetis, destruatis, quos etiam vindicatis, illudatis? |
[0295A] | [0295A] At nos e contrario edimus protectorem, si litterae M. |
[0478B] | At e contrario illis nomen factionis ac [0479A] commodandum est, qui in odium bonorum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant, praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi christianos esse in caussa. |
[0311A] | Tollit dein objectiones, quasi recentes Christiani per ignorantiam et imposturam seducantur, nec postea metu poenae proclamare ausint; cum e contrario tales sint, qui mortem pudendis anteferant. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0653A] | [0653A] Fortassean extruentur magis ad auferendam animae corpulentiam, si non alios e contrario inspexerint, et quidem plures corpus animae vindicantes, nec illos dico solos qui eam de manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus et Heraclitus ex igni, ut Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles et Critias ex sanguine, ut Epicurus ex atomis, si et atomi corpulentias de coitu suo cogunt, ut Critolaüs, et peripatetici ejus, ex quinta nescio qua substantia, si et illa corpus, quia corpora includit; sed etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes animam, pene nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus, tamen corpus animam facile persuadebunt. |
[0644B] | Dein, si ex mortuis semper vivi, unum omnino et eumdem oportere fuisse hominum numerum; cum e contrario inveniamus paulatim humanum genus exuberasse. |
[0699B] | Et nos enim opponemus contrarietates [0699B] nati et innati, visualitatis et caecicatis, juventae et senectae, sapientiae et insipientiae; nec tamen ideo innatum de nato provenire, quia contrarium ex contrario fiat; nec visualitatem iterum ex caecitate, quia de visualitate caecitas accidat; nec juventam rursus de senecta reviviscere, quia ex juventa senecta marcescat; nec insipientiam ex sapientia denuo obtundi, quia ex insipientia sapientia acuatur. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1138D] | Sicut enim caecitas est quaedam mors oculi carnalis, eumdem omni suo vigore ac velut vita orbans, sic e contrario per Baptismum animae oculo, per peccatum [1139A] excaecato, visus restituitur, isque nova gratiae luce perfunditur, ut adeo de baptizatis illud Apostoli ad Eph. |
[1179B] | Subministratur argumentum, scilicet a contrario doctum, ferme sicut secundum Jesum Christum flatum, exceptio firmat regulam in [1179C] oppositum. |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0093A] | Unum Evangelium, et idem Jesus, negaturus omnem negatorem, et confessurus omnem confessorem Dei, et salvam facturus animam pro nomine ejus amissam, perditurus autem de contrario adversus nomen ejus lucri habitam (Matth. |
De Exhortatione Castitatis | Reditus in Auctori Indicem |
[0929A] | Erunt nobis in testimonium et foeminae quaedam saeculares, ob univiratus obstinationem, famam consecutae: ut Dido, quae profuga in alieno solo, ubi nuptias regis ultro optasse debuerat, ne tamen secundas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere; vel illa Lucretia quae etsi semel per vim, et invita, alium virum passa est, sanguine suo maculatam carnem abluit, ne viveret jam non sibi univira. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0110A] | Atquin et Paulus, qui se per murum concesserat expediri de persecutione, qua ad hoc tempus erat praecepti; idem jam in clausula officii, et in consummatione praecepti, [0110A] discipulis magnopere deprecantibus, ne se Hierosolyma committeret, passurus illic quae Agabus prophetaverat, sollicitudini eorum non subscripsit; sed e contrario: Quid, inquit, facitis lacrymantes et conturbantes cor meum? |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0947A] | Audi et subtilissimam e contrario argumentationem. |
[0952B] | Exsurget regina Carthaginis, et decernet in christianas, quae profuga, et in alieno solo, et tantae civitatis cum maxime formatrix, cum regis nuptias ultro optasse debuisset; ne tamen secundas eas experiretur, maluit e contrario [0952C] uri quam nubere. |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1256B] | Porro cum Deus optimus, diabolus e contrario pessimus; ipsa sui diversitate testantur, neutrum alteri facere, ut nobis non magis a malo aliquid boni, quam a bono aliquid mali dictum videri possit. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0048A] | Nullam autem e contrario dictarum praescriptionum competere adversus nostram disciplinam. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[1003A] | Uti e contrario magis vos donare et advocare, ne forte abundantiore tristitia devoretur ejusmodi. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0795C] | Sed et Platonici immortalem animam e contrario reclamant: imo adhuc proxime etiam in corpora remeabilem [0796A] affirmant; etsi non in eadem, etsi non in humana tantummodo; ut Euphorbus in Pythagoram, Homerus in pavum recenseantur. |
[0877B] | Etenim quam absurdum, quam vero et iniquum, utrumque autem quam Deo indignum, aliam substantiam operari, aliam mercede dispungi; ut haec quidem caro per martyria lanietur, alia vero coronetur; item e contrario, haec quidem caro in spurcitiis volutetur, alia vero damnetur! |
[0809B] | Sic et fuisse e contrario, non nihil est fuisse. |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0635A] | Itaque e contrario infelix qui in quodcunque concilium impiorum abierit, et in quacunque via peccatorum steterit, et in quacunque cathedra pestium sederit. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»