TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Credendum' [41]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0122475505
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0144B]   Aut si aliam volunt esse rationem interrogationis et confessionis coelestis, utique et ordinem suum illi struere debebunt alium longe, et ab ista dispositione diversum, quae Scripturis notatur, et possumus dicere, Viderint, dum hic ordo terrenae interrogationis et confessionis, ex materia decurrens persecutionis et discordiae publicae in nomen, salvus sit suae fidei; ut [0144B] ita credendum sit sicut et scribitur, ita intelligendum sit sicuti auditur.

000-00-00 Serial Number=0786241114
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0220B]   Satis ista de terrae nomine (in quo materia intelligi voluit) quod nomen unius elementi omnes sciunt, natura primum, deinde Scriptura docente, nisi et Sileno illi apud Midam regem adseveranti de alio orbe, credendum est, auctore Theopompo.
 [0225A]   Vanissimum denique, ut materia quae informis [0225A] inducitur, de tot formarum vocabulis informis adseveretur, non edito quid sit illud corpus confusionis, quod unicum utique credendum est, si informe est: uniforme etenim quod informe est.

000-00-00 Serial Number=0997764111
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0618B]   Sed et virginem, inquiunt, parere natura non patitur, et tamen credendum est prophetae.
 [0625A]   De exitu plane passionis ejus ambigitis, negantes passionem crucis in Christum praedicatam, et argumentantes insuper non esse credendum, ut ad id genus mortis exposuerit Deus filium suum, quod ipse dixit: Maledictus omnis homo qui pependit in ligno (Deut.

000-00-00 Serial Number=0442235649
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0244B]   Denique hanc circa fidem regulam tradit (8), nihil temere credendum, temere porro credi, quodcumque sine originis agnitione creditur.
 [0270C]   Igitur, cum omnibus modis constet alium deum in regula sacramenti istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem, quam Creatorem, satis jam et probatio nostra munita [0270C] est, qua ostendimus notitiam dei haeretici ex Evangelii et Legis separatione coepisse, et definitio superior instructa est: non esse credendum deum quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane prophetes, id est non de suis sensibus.
 [0345C]   [0345C] De exitu plane puto diversitatem tentatis inducere, negantes passionem crucis in Christum Creatoris praedicatam, et argumentantes insuper non esse credendum, ut in id genus mortis exposuerit Creator Filium suum, quod ipse maledixerat: Maledictus, inquit (Deuter.
 [0241B]   Christum non ex solis virtutibus credendum fuisse, sed ex praeviis prophetarum de illo vaticiniis; siquidem dictum erat, [0241C] multos venturos, et signa facturos, et virtutes magnas edituros, nec ideo tamen admittendos.
 [0468D]   Et ideo ex opusculi ordine ad hanc materiam devolutus, apostoli quoque Pauli originem a Marcione desidero, novus aliqui discipulus, nec ullius alterius auditor, qui nihil interim credam, nisi nihil temere credendum.
 [0356B]   Disce jam hinc illud et praedicatum a Creatore, et sine praedicatione credendum apud Creatorem.
 [0471B]   Igitur et Legis destructio, et Evangelii aedificatio, pro me faciunt in [0471B] ista quoque Epistola, ad eam Galatarum praesumptionem pertinentes, qua praesumebant Christum utputa Creatoris, salva Creatoris lege credendum: quod adhuc incredibile videretur, legem a suo auctore deponi.
 [0324B]   Jam nunc cum probaturus sim Creatorem easdem virtutes, quas solas ad fidem Christo tuo vindicas, interdum per famulos suos retro edidisse, interdum per Christum suum edendas destinasse; possum et ex hoc merito praescribere, tanto magis Christum non ex solis virtutibus credendum fuisse, quanto illum non alterius quam Creatoris interpretari potuissent, [0324C] ut respondentes virtutibus Creatoris, et editis per famulos suos, et in Christum suum repromissis.
 [0324B]   Si quia prior eis venit, et prior virtutum documenta signavit, idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem occupavit, posteris quibusque praeripuit, vide ne ipse in conditione posteriorum [0324B] deprehendatur, posterior inventus Creatore, ante jam cognito, et proinde virtutes ante operato, et non aliter praefato non esse aliis credendum, post eum scilicet.
 [0289C]   Quod si evenit, absolutum est e contrario Deum neque bonum credendum, neque praescium, neque potentem: siquidem in quantum nihil tale evenisset, si talis Deus, id est bonus, et praescius, et potens, in tantum ideo evenit, quia non talis Deus.
 [0494B]   Itaque cum in medio psalmo illud quoque positum sit: Inimici ejus pulverem lingent, subjecti utique pedibus ipsius, ad illud pertinebit, propter quod hunc psalmum et intuli, et ad meam sententiam defendi, ut confirmaverim et regni gloriam, et inimicorum subjectionem, secundum dispositionem Creatoris, consecuturus, non alium credendum, quam Creatoris.
 [0319D]   Librum hunc tertium adversus Marcionem scripturus DE CHRISTO, imprimis Christum non alterius Dei intelligendum, quam Creatoris, praescribit, tum quod praecedentibus libris determinatum sit, alium Deum non credendum quam Creatorem; tum quod probetur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, nullam mentionem alterius Dei aut Christi agitatam ante scandalum Marcionis.
 [0472B]   Ita angelum ad hoc nominavit, quo multo magis hominibus non esset credendum, quando nec angelo, nec apostolo; non angelum ad Evangelium referret Creatoris.
 [0322C]   Satis etenim praejudicatum est, Christum non alterius Dei intelligendum, quam Creatoris, cum determinatum est, alium Deum non credendum praeter Creatorem, quem adeo Christus praedicaverit, et deinceps Apostoli non alterius Christum annuntiaverint, quam ejus Dei, quem Christus praedicavit, id est Creatoris, ut nulla mentio alterius Dei, atque ita nec alterius Christi agitata sit ante scandalum [0322D] Marcionis.

000-00-00 Serial Number=0809199452
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0157B]   Sed salva ista praescriptione, utique tamen propter instructionem et munitionem quorumdam, dandus est etiam retractatibus locus: vel ne videatur unaquaeque perversitas, non examinata, sed praejudicata damnari, maxime haec, quae se existimat meram veritatem possidere, dum unicum Deum non alias putat credendum, quam si ipsum eumdemque et Patrem et Filium et Spiritum Sanctum dicat: quasi non sic quoque unus sit omnia, dum ex uno omnia, per substantiae scilicet unitatem; et nihilominus custodiatur oeconomiae sacramentum, quae unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens, Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum.
 [0158A]   Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et idiotae, quae major semper credentium pars est, quoniam et ipsa regula fidei a pluribus diis saeculi [0158A] ad unicum et Deum verum transfert; non intelligentes unicum quidem, sed cum sua oeconomia esse credendum, expavescunt ad oeconomiam.
 [0165C]   Non autem quia omnia potest facere, ideo utique credendum est illum fecisse, etiam quod non fecerit; sed an fecerit, requirendum.
 [0178C]   Igitur si propterea eumdem et Patrem et Filium credendum [0178D] putaverunt, ut unum Deum vindicent, salva [0179A] est unio ejus, qui cum sit unus, habet et Filium, aeque et ipsum eisdem Scripturis comprehensum.
 [0183B]   Et interroganti quis esset iste, ipse se demonstrans, utique Filium demonstravit, quem credendum esse dixerat.

000-00-00 Serial Number=0794672787
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0277A]   Ut etiam illud non recogitetis, sponte confesso magis credendum esse, quam per vim neganti; vel ne compulsus negare, non ex fide negarit; et absolutus ibidem post tribunal de vestra rideat aemulatione, iterum [0278A] Christianus.
 [0519B]   Ab his adulteria hujusmodi salutaris disciplinae subornata; ab his quaedam etiam fabulae immissae, quae de similitudine fidem infirmarent veritatis, vel eam sibi potius evincerent, ut quis ideo non putet Christianis credendum, quia nec poetis, nec philosophis, vel ideo magis Poetis et Philosophis existimet credendum, quia non christianis.
 [0519B]   Ab his adulteria hujusmodi salutaris disciplinae subornata; ab his quaedam etiam fabulae immissae, quae de similitudine fidem infirmarent veritatis, vel eam sibi potius evincerent, ut quis ideo non putet Christianis credendum, quia nec poetis, nec philosophis, vel ideo magis Poetis et Philosophis existimet credendum, quia non christianis.

000-00-00 Serial Number=0016658545
Carmina Tertulliano Adscripta Reditus in Auctori Indicem  
 [1052A]   Neque enim tantum virum tam iratas unquam habuisse musas, credendum est (ut elegenter ait Rigultius ).

000-00-00 Serial Number=0502983987
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0721C]   Neque enim credendum est, [0722A] defetiscentiam esse somnum, contrarium potius defetiscentiae, quam scilicet tollit.
 [0672B]   Naturale enim rationale credendum est quod animae a primordio sit ingenitum, a rationali videlicet auctore.
 [0700C]   Igitur quae hoc modo intercidisset, si vivi ex mortuis fierent, quando non intercidit, non erit credendum vivos ex mortuis fieri.

000-00-00 Serial Number=0524659514
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1193B]   Nbsp; Temere credendum, seu inconsiderate cuivis administrandum.

000-00-00 Serial Number=0205177367
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0934A]   Et nunc recogitans ista, facile tibi persuadebis multo magis unicas nuptias competisse Paracleto praedicare, qui potuit et nullas, magisque credendum temperasse illum, quod et abstulisse decuisset, si quae velit Christus intelligas.

000-00-00 Serial Number=0364490509
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0023A]   Unius porro et certi instituti infinita inquisitio non potest esse, quaerendum est donec invenias, et credendum ubi inveneris; et nihil amplius, nisi custodiendum quod credidisti: dum hoc insuper credas, aliud non esse credendum, ideoque nec requirendum, cum id inveneris et credideris quod ab eo institutum est, qui non aliud tibi mandat inquirendum, quam quod instituit.
 [0023A]   Unius porro et certi instituti infinita inquisitio non potest esse, quaerendum est donec invenias, et credendum ubi inveneris; et nihil amplius, nisi custodiendum quod credidisti: dum hoc insuper credas, aliud non esse credendum, ideoque nec requirendum, cum id inveneris et credideris quod ab eo institutum est, qui non aliud tibi mandat inquirendum, quam quod instituit.
 [0038C]   Quanquam, etsi quaedam inter domesticos, ut ita dixerim, disserebant, non tamen ea fuisse credendum est, quae aliam regulam fidei superducerent, diversam et contrariam illi, quam Catholicae in medium proferebant; ut alium Deum [0039A] in ecclesia dicerent, alium in hospitio; aliam Christi substantiam designarent in aperto, aliam in secreto; aliam spem resurrectionis apud omnes annuntiarent, aliam apud paucos: cum ipsi obsecrarent in Epistolis suis, ut idipsum et unum loquerentur omnes, et non essent schismata et dissensiones in Ecclesia (I Cor.
 [0063A]   Christum autem, non ab hoc qui [0062C] fecerit mundum, sed ab illo Abraxa missum venisse in phantasmate: sine substantia carnis fuisse: hunc passum a Judaeis non esse, sed vice ipsius Simonem [0063A] crucifixum esse; unde nec in eum credendum esse qui sit crucifixus, ne quis confiteatur in Simonem credidisse.

000-00-00 Serial Number=0971450984
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0797A]   Carneum enim atque corporeum probantes eum, proinde et obducimus praescribendo nullum alium credendum Deum praeter Creatorem, dum talem ostendimus Christum, in quo dignoscitur Deus, qualis promittitur a Creatore.
 [0805B]   Sed et magis animam [0805B] invehi atque dominari credendum est, ut magis Deo proximam.
 [0813A]   Dicimus plenum primo perfectumque credendum judicium Dei, ut ultimum jam atque exinde perpetuum: ut sic quoque justum, dum non in aliquo minus: ut sic quoque Deo dignum, dum pro tanta ejus patientia, plenum atque perfectum: itaque plenitudinem perfectionemque judicii, non nisi de totius hominis repraesentatione constare.
 [0838B]   Sed quoniam praedicabatur quidem resurrectio mortuorum, Israel vero pro sua incredulitate dissidens, scandalizabatur; et aspiciens habitum senescentis sepulturae, desperabat resurrectionem; vel non in eam potius animum dirigebat, sed in circumstantias suas; idcirco Deus, et prophetam, quasi et ipsum dubium, praestruxit ad constantiam praedicationis, revelato ordine resurrectionis; et populo id credendum mandavit, quod prophetae revelavit, ipsos dicens esse ossa quae erant resurrectura, qui non credebant resurrectura.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»