TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Crimine' [34]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0732142508
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0568C]   Possumus et omnino non extrahi; quis enim proditionem criminis alicujus sine crimine ipso aut vendit aut redimit?

000-00-00 Serial Number=0630274773
Ad Senatorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1105C]   Namque sacerdotes tunicis mulieribus iidem Interius ritum cultu interiore fatentur; Idque licere putant, quod non licet; unde per orbem Leviter incedunt, mollita voce loquentes, Lapsatosque tenent extenso pollice lumbos, Et proprium mutant vulgato crimine sexum.

000-00-00 Serial Number=0634059131
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1293A]   Quanto enim potestas vitandi fuit, tanto contumaciae crimine oneratur.

000-00-00 Serial Number=0465662599
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0598B]   Sic namque posterioribus temporibus, quibus reges eis imperabant, et cum Hieroboam vaccas aureas et lucos colebant, et Bahali se mancipabant: unde probatur eos semper idololatriae crimine reos designatos ex instrumento divinarum Scripturarum.

000-00-00 Serial Number=0629482567
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1090B]   Ex quo victus homo, victos periturus obibat; Hinc interpositus pro captis omnibus unus, Sustinuit patiens inimicam in corpore poenam, [1090B] Morte sua spolians mortem, fit caussa salutis, Nec non in terris suo postquam corpore sancto Omnia perpessus, persolvit debita nostra; Infernum petit; hic animas pro crimine vinctas, Quae sine praesidio, conclusae pondere legis, Olim promissa, et sperata, et tarda rogabant, Sanctorum in requiem dedit, et cum luce retraxit.
 [1086B]   Quapropter vocis tam dulcia cuncta profundit Impavidi quidquid placet, ut faciatis oportet, In faciem casti, maculati crimine furtim, Hac caussa vos connubio privavit honesto.
 [1058B]   Cognitus ipso opere, populis sperantibus olim, Perque prophetarum vocem notissimus orbi; Et nunc errantem manifesto in limine mortis Ignotum Dominum quaerunt, notumque relinquunt: Quorum falsa fides, falsus Deus, irrita merces, Falsa resurrectio, mortis devictio falsa, Martyria et vacua, et Christi quoque nomen inane; [1058B] Quem magicae nebulae similem venisse docentes, Mendacem facti dementes esse fatentur; Ne quidquam passum, populum sine crimine fictum.
 [1068B]   Credunt interitu qui non sua corpora solvi, Non credunt Domino, sua qui vult mersa levare, Aut nolle praestare bonum, neque posse potentem Dicunt, ignari quanto de crimine lactent, Infirmas ausi caussas praeponere morti.
 [1073A]   Occurrit primo charum sibi pectore pignus: Nulli sperata cecidit quod sorte repente, Promissum ut staret, solvit pia jura parentis, Peccati votum violenta mente coperuit Immanis timor orbatae solatia vitae Pro scelere obtinuit famam, pro crimine laudem, Necnon Sansonis super omnia corpora vires, Spiritus hoc donum capiti concessa potestas, [1073B] Pro populo solus, nullo mucrone, nec armis, Os retinens asini, prostravit corpora mille: Vincula nulla virum vinctum potuere tenere; Gloria sed postquam captivi mota recessit, Occidit, atque hostes victus sua morte redemit.
 [1083A]   [1083A] Ara nitens auro coelum declarat in alto, Quo sanctae subiere preces, sine crimine missae: Hanc aram Dominus dixit, qua munera si quis Offert, ut primum pacem cum fratre retractet, Sic demum flagrare preces ad sidera possunt.
 [1086A]   Cum semper nascatur homo, sub crimine mortis Quod pastoris opus, si sic inventa docentur?
 [1077B]   Evaristus ab hoc rexit sine crimine legem.
 [1075B]   Qui falsos testes ipsorum prodidit ore, [1075B] Servavitque animam damnatam crimine ficto, Somnia secreta et regis prior ore resolvit; Praevidit Christum regnorum solvere membra; Pro Domino reus est, factus quoque praeda leonum; Servatisque palam cunctis, in pace quievit.
 [1064A]   Quattuor in numero diffusum in gentibus unum, Electaque fide susceptum, doctor opimus Tradit Evangelium Paulus sine crimine mundum, Absque hoc et Galatas vetuit discedere sanctos, Quos falsi fratres se circumcidere suasos, Atque elementa sequi, nova libertate relicta, Umbra futurorum veteri servire docebant.
 [1079A]   Ordine suscipiens Paulus, sic tradit et ipse Unum hunc esse Patrem, per quem sunt omnia facta; Atque unum Christum, per quem Deus omnia fecit, Ad quem se curvare genu plane omne fatetur, Ex quo omnis patria in coelo terraque vocatur; Qui zelat populum summo pietatis amore Ut pater, et sancte vult omnem vivere carnem, Apparere sibi mundam sine crimine plebem, Hoc zelo nostram custodit lege salutem, Legitimos monet esse, jubet, castigat et instat, Corripiens Galatas fratres et apostolus idem, [1079B] Talem se Paulus zelum se scripsit habere.
 [1085A]   [1085A] Et quamvis hostes muniti fortibus armis Vincamus; tamen inlicita, polluta, nefanda, Commaculata simul, sic miscuit omnia serpens, Caecorum sine luce viam, contamine vocem; Ut, dum factorem mundi contendimus ipsum Esse Deum solum, vatum quoque voce locutum, Ignotumque alium quemquam non esse probamus; Vix mundum linguam sermonis culpa reservet, Complexu vario notum dum laude sequentes Culpamusque alias ignoti tempora sera; Sed cogunt nos multa doli caelata venena, Ancipiti quamquam cum crimine, pandere verba.

000-00-00 Serial Number=0599631548
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0336A]   Illuc enim abstrudi solent impii quique in parentes, et in sorores incesti, et maritarum adulteri, et virginum raptores et puerorum contaminatores, et qui saeviunt, [0336A] et qui occidunt, et qui furantur, et qui decipiunt, et quicumque similes sunt alicujus dei vestri, quem neminem integrum a crimine aut vitio probare poteritis, nisi hominem negaveritis.

000-00-00 Serial Number=0991857946
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0720B]   Propterea nulla anima sine crimine, quia nulla sine boni semine.

000-00-00 Serial Number=0844658732
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0663B]   Nam etsi suam speciem tenet unumquodque delictum, etsi suo quoque nomine judicio destinatur, in idololatriae tamen crimine expungitur.
 [0669B]   Sunt et aliae complurium artium species, quae etsi non contingunt idolorum fabricationem, tamen ea sine quibus idola nil possunt, eodem crimine [0670A] expediunt.
 [0694B]   Nam cum caveres, scisti: cum scires, utique voluisti, et haeres tam in facto quam cogitatu, nec potes leviore crimine majus exclude re, ut dicas falsum plane effici, cavendo quod non facis.
 [0661D]   Non deerant siquidem, qui tanta laborarent ignorantia, ut arbitrarentur idololatriae crimine non pollui, nisi illos, qui idolis vel thura adolerent, vel hostias offerrent, vel eorum mysteriis aut profano sacerdotio [0662D] initiarentur (cap.

000-00-00 Serial Number=0385316432
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1096B]   Impetu tartareo frendent incendia mundo, Illic praecipiti cursu torrentur in aestu, Hinc fugiunt, illinc cursu referuntur acuto; Obvia fit saevae flammae fugientibus ira, Agnoscuntque suam jam tum de crimine poenam.
 [1098B]   Pessima cuncta bonis cedant mortalia vivis, Et servate novam jamjam sine crimine vitam, Incipiantque bonis verisque assuescere mentes, Laudibus et faciles divinis reddite voces.
 [1091C]   Sed quoniam primo transgressus crimine legem, [1091D] Jamjam primus homo Domini mandata reliquit, C onjuge quae mala cuncta suasit, morte peribat.
 [1092B]   Tunc homines primae pensare praemia vitae Incipient, crimenque suum culpasque putare, [1092B] Et poenis retinere, procul de morte futuris, Judiciisque Dei memores adstare piorum, Exspectare suam suorumque ex crimine poenam; Funditus aut pecorum sine nomine vivere vitam, Incassumque Deo jam surdo fundere fletum.
 [1095B]   Hic quicumque pius, aequique bonique colonus, Quique Deum metuit sincera mente tonantem, Atque suos coluit sacra pietate parentes, Et degit reliquam semper sine crimine vitam, Aut inopem fidis opibus solatus amicum est, [1095C] Atque laboranti nimium subvenit egeno, Pauperis adjutor, pupillorumque patronus, Eruit innocuos, subvenit crimine pressis, Hospitibus largae tribuit sua pignora mensae, Omnia divine gessit, pia munera jussit, Non alicui nocuit, non unquam aliena cupivit, Illi exultantes divinis laudibus omnes, Hortantesque simul referunt ad sidera voces, Psallentes Domino celebrant per gaudia grates, Innocuamque viam nuntiis comitantibus ibunt.
 [1095C]   Hic quicumque pius, aequique bonique colonus, Quique Deum metuit sincera mente tonantem, Atque suos coluit sacra pietate parentes, Et degit reliquam semper sine crimine vitam, Aut inopem fidis opibus solatus amicum est, [1095C] Atque laboranti nimium subvenit egeno, Pauperis adjutor, pupillorumque patronus, Eruit innocuos, subvenit crimine pressis, Hospitibus largae tribuit sua pignora mensae, Omnia divine gessit, pia munera jussit, Non alicui nocuit, non unquam aliena cupivit, Illi exultantes divinis laudibus omnes, Hortantesque simul referunt ad sidera voces, Psallentes Domino celebrant per gaudia grates, Innocuamque viam nuntiis comitantibus ibunt.

000-00-00 Serial Number=0903663158
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1233A]   Quaqua te constitueris, crimine astringeris, quia aut malum volueris, aut bonum non adimpleveris.
 [1239B]   Qui jubetur, an qui delectatur a crimine vacare?

000-00-00 Serial Number=0615163505
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0628C]   De circo disserens ait: quamvis circus idolis, et signis superstitiosis esset impletus, nihilominus christianos extra spectaculorum tempus sine crimine posse intrare, sicut in ipsa templa intrarent, si caussa intrandi culpa vacet.
 [0645B]   In mortuorum autem idolis daemonia consistunt, ut et titulos consideremus: licet [0645B] transierit hoc genus editionis ab honoribus mortuorum ad honores viventium, quaesturas dico et magistratus, et flaminia et sacerdotia: cum tamen nominis dignitas idololatriae crimine teneatur, necesse est quidquid dignitatis nomine administratur, communicet etiam maculas ejus, a qua habet caussas.

000-00-00 Serial Number=0618540883
Genesis [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1101B]   Quem Deus adloquio dignatus, talibus insit: Dic mihi, si rectum vivas, et noxia cernas, [1101B] Degere non possis contracto a crimine purus?
 [1102A]   Nosse igitur mansura tibi pro crimine tanto: Nam modo quae maduit germani sanguine terra, Inviso maledicta tibi commissa negabit Semina, et adsumptis fructum non proferet herbis, Torpidus ut multo collidens membra tremore.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»