TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Dignitas' [14]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0036310017
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0596A]   Quanti sunt, qui norint visu vel auditu Atagartin Syrorum, Coelestem Afrorum, Varsutinam Maurorum, Obodan et Dusaren Arabum, Belenum Noricum, vel, quos Varro ponit, Casiniensium Delventinum, Narniensium Visidianum, Atheniensium Numentinum, Aesculanorum Anchariam, et quam praevenerim, Volsiniensium Nortiam, quorum ne nominum quidem dignitas humanis cognominibus distat?

000-00-00 Serial Number=0900145292
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1275A]   Tu modo ut solidum capere possis, hoc meae admonitionis fidei commissum, Deus faciat: cui sit honor, gloria, claritas, dignitas, potestas, nunc et in saecula saeculorum, amen.

000-00-00 Serial Number=0027328432
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0484B]   Quod si non videtur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de saecularibus dixit; de populo principali utique non inter nationes, de ipsis archontibus ejus, de rege Herode, etiam de Pilato, et quo major principatus hujus aevi romana dignitas praesidebat.

000-00-00 Serial Number=0427212119
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0549A]   Nec undique dicemur ipsi nobis finxisse materias, quas tot jam viri sanctitate et praestantia insignes, nec solum nostri antecessores, sed ipsorum haeresiarcharum contemporales, instructissimis voluminibus, et prodiderunt, et retuderunt: ut Justinus philosophus et martyr, ut Miltiades Ecclesiarum sophista, ut Irenaeus omnium doctrinarum curiosissimus explorator, ut [0549A] Proculus noster, virginis senectae, et christianae eloquentiae dignitas: quos in omni opere fidei, quemadmodum in isto, optaverim assequi.

000-00-00 Serial Number=0070761740
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0288A]   Quot adhuc vobis repurgandae leges latent, quas neque annorum numerus, neque conditorum dignitas commendat, sed aequitas sola?

000-00-00 Serial Number=0048010826
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1162D]   Ut autem ternus est numerus Personarum, ita nominum quoque, scilicet in grammaticali sensu; at in Theologico unum Nomen est, id est, in tribus illis Personis una eademque dignitas et auctoritas.
 [1144C]   Praestantia quaedam, ac velut insita dignitas.

000-00-00 Serial Number=0080069721
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1310A]   Jam igitur aestimandum est, unde obveniat tanta dignitas auro et argento, cum et consanguineis quantum ad genus, [1310B] et potioribus quantum ad utensilitatem, materiis praeferantur.
 [1319B]   [1319B] Nunc non sit timenda dignitas formae, ut nec possidentibus gravis, nec appetentibus exitiosa, nec conjunctis periculosa; non exposita tentationibus, non circumdata scandalis existimetur: sufficit, quod angelis Dei non est necessaria.
 [1326A]   Aetates denique requietas jam et in portum modestiae subductas splendor et dignitas cultus avocant et severitatem appetitionibus inquietant, compensantibus scilicet habitus irritamentum pro frigore aetatis.

000-00-00 Serial Number=0029974580
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1031B]   Exinde tunicam longiorem cinctu arbitrante suspenditis, et pallii jam teretis redundantiam tabulata congregatione fulcitis: et si quid praeterea conditio, vel dignitas, vel temporalitas vestit, pallium tamen generaliter vestrum immemores etiam denotatis.

000-00-00 Serial Number=0229515374
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0988A]   Est et mali dignitas, quod in summo aut in medio pessimorum collocatur.

000-00-00 Serial Number=0920626879
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0645B]   In mortuorum autem idolis daemonia consistunt, ut et titulos consideremus: licet [0645B] transierit hoc genus editionis ab honoribus mortuorum ad honores viventium, quaesturas dico et magistratus, et flaminia et sacerdotia: cum tamen nominis dignitas idololatriae crimine teneatur, necesse est quidquid dignitatis nomine administratur, communicet etiam maculas ejus, a qua habet caussas.

000-00-00 Serial Number=0665590703
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0903B]   Certi sumus Spiritum Sanctum magis masculis tale aliquid subscribere potuisse, si foeminis subscripsisset, cum praeter sexus auctoritatem, etiam ipsius continentiae nomine masculos potius honorari oportuisset; quorum quanto sexus avidior et calidior in foeminas, tanto continentia majoris ardoris laboratior, ideoque dignior omni ostentatione: si ostentatio, virginitatis est dignitas.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»