Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0566A] | Quomodo enim legem observabis cavendo quod lege prohibetur, adempta diligentia cavendi per defectum agnoscendi quid observes. |
[0582B] | Dominos, imo jam parentes tantum prolatae inquisitionis diligentia impellit. |
Ad Uxorem | Reditus in Auctori Indicem |
[1303A] | In Ecclesia Dei pariter utrique, pariter in convivio Dei, pariter in angustiis, in persecutionibus, in refrigeriis; neuter alterum celat, neuter alterum vitat, neuter alteri gravis est; libere aeger visitatur, indigens sustentatur; eleemosynae sine tormento, sacrificia sine scrupulo, quotidiana diligentia sine impedimento; non furtiva signatio, non trepida gratulatio, non muta [1304A] benedictio; sonant inter duos psalmi et hymni, et mutuo provocant, quis melius Deo suo cantet. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0585B] | Illi vero et de passivitate vitae, [0585B] et diligentia delictorum, generositatem suam vindicent, blandiente suis Achamoth, quoniam et ipsa delinquendo profecit. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0259A] | Si non licet vobis, Romani imperii antistites, [0259A] in aperto et edito ipso fere vertice civitatis praesidentibus ad judicandum, palam dispicere et coram examinare quid sit liquido in caussa Christianorum; si ad hanc solam speciem auctoritas vestra de justitiae diligentia in publico aut timet aut erubescit inquirere; si denique, quod proxime accidit, domesticis judiciis nimis operata sectae hujus infestatio obstruit viam defensioni, liceat veritati vel occulta via tacitarum literarum ad aures vestras pervenire. |
[0401A] | Tunc Judaei detractum et sepulcro conditum magna etiam militaris custodiae diligentia circumsederunt, ne, quia praedixerat tertia die resurrecturum se a morte, discipuli furto amoliti cadaver fallerent suspectos. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0104A] | Tunc Ecclesia in attonito est; tunc et fides in expeditione sollicitior et disciplinatior in jejuniis et stationibus, et orationibus, et humilitate, in alterutra diligentia et dilectione, in sanctitate et sobrietate. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0669A] | [0669A] Diligentia tua numen illorum est. |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1255A] | Cui severitati declinandae, vel liberalitati invitandae, tanta obsequii diligentia opus est, quanta sunt ipsa, quae aut severitas comminatur, aut liberalitas pollicetur. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0058B] | Ubi metus in Deum, ibi gravitas honesta, et diligentia attonita, et cura sollicita, et allectio explorata, [0058C] et communicatio deliberata, et promotio emerita, [0059A] et subjectio religiosa, et apparitio devota, et processio modesta, et Ecclesia unita, et Dei omnia. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0815B] | Atenim et calix bene sibi conscius, et de diligentia ministerii commendatus, de coronis quoque potatoris sui inornabitur, aut aspergine florum honorabitur: et gladius bene de bello cruentus, et melior homicida, laudem suam consecratione pensabit. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»