TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Disciplinam' [77]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0484561563
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0624B]   Nempe enim et athletae segregantur ad strictiorem disciplinam, ut robori aedificando vacent: continentur a luxuria, a cibis laetioribus, a potu jucundiore.

000-00-00 Serial Number=0878449738
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1273D]   Tertullianus, sive aetate vel morbo ingravescente monitus, sive jam rebus saecularibus nuntium missurus, ut arctius christianam profiteretur disciplinam, et ad sublimis sacerdotii fastigia eveheretur, ad uxorem quasi testamenti tabulas condidit, duos nempe hosce libros, in quorum primo uxorem suam hortatur ut si prior ipse ad Dominum migraverit, a [1274D] secundis nuptiis abstineat, in altero vero praecipit ut si nubere velit, tantum cum christiano viro conjungatur.

000-00-00 Serial Number=0935737848
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0128C]   Itaque nec illud exspectabit retractari a nobis, an observari voluerit disciplinam quam voluit instituere, et an merito ulciscatur desertam, quam voluit observatam: quando frustra instituisset, si observari eam noluisset; et frustra observari voluisset, si vindicare noluisset.
 [0132C]   [0132C] Acceperat a Domino suo, ut a medico, satis utilem disciplinam secundum legem vivendi, ut omnia quidem ederet, ab una solummodo arbuscula temperaret, [0133A] quam ipse medicus importunam interim noverat: audiit ille quem maluit, et abstinentiam rupit, edit illicitum, et transgressione saturatus, in mortem cruditavit, dignissimus bona fide in totum perire, qui voluit.

000-00-00 Serial Number=0734515607
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0600A]   Quid enim mirum, si is auget disciplinam qui instituit?
 [0622B]   Nam quia Jesus Christus secundum populum, quod sumus nos, nationes in saeculi deserto commorantes antea, introducturus esset in terram repromissionis, melle et lacte manantem, id est in vitae aeternae possessionem, qua nihil [0622B] dulcius: idque non per Moysen, id est, non per legis disciplinam, sed per Jesum, id est per novae legis gratiam, provenire habebat circumcisis nobis petrina acie, id est Christi praeceptis, petra enim Christus (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0363756061
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0486A]   [0485D] Non defendo secundum legem Creatoris displicuisse [0486A] illum, qui mulierem patris sui habuit, communis et publicae religionis secutus sit disciplinam.
 [0508B]   Merito itaque totam Creatoris disciplinam principali praecepto ejus conclusit: Diliges proximum tanquam te.
 [0278D]   Nec legitimus dominus, ut diligas propter humanitatem, et timeas propter disciplinam?
 [0496C]   Et ideo jam ad exhortationem spei coelestis: Sicut portavimus, inquit, imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis; non ad substantiam ullam referens resurrectionis, sed ad praesentis temporis disciplinam.
 [0400B]   Si ab hominibus tantum, ergo humanam docet disciplinam et mercedem, et in totum hominibus obediemus.
 [0272C]   Caeterum, disciplinam diligendi extraneum [0273A] vel inimicum, antecessit praeceptum diligendi proximum tamquam teipsum.
 [0383C]   Et oportuerit utique prius alium Deum exponi, postea disciplinam ejus induci; quia Deus auctoritatem praestat disciplinae, non Deo disciplina: nisi si et Marcion plane tam perversas non per magistrum litteras didicit, sed per litteras magistrum.
 [0488A]   Ita, tota ista propositio Apostoli nulla ratione consistit, si non ad disciplinam Creatoris est.
 [0521C]   Denique, hanc disciplinam, secundum praecepta, inquit, et doctrinam hominum deputavit in eos, qui caput non tenerent, [0521D] id est, ipsum; in quo omnia recensentur, in Christum ad initium revocata, etiam indifferentia escarum.
 [0449B]   XVIII); utique docendo qua disciplina sit orandum, eum et hic orandum constituit, a quo relaturi essent eam orandi disciplinam, sive reprobatricem superbiae, sive justificatricem humilitatis.
 [0471B]   Quis enim exspectaret diutius discere, quod novam deberet sectari disciplinam, qui novum Deum recepisset?
 [0488C]   Si quia ex viro, et propter virum facta est secundum institutionem Creatoris, sic quoque ejus disciplinam Apostolus curavit, de cujus institutione caussas disciplinae interpretatur.
 [0382A]   At nunc humiliter reddens rationem, quod non possent jejunare filii sponsi, quamdiu cum eis esset [0381D] sponsus; postea vero jejunaturos promittens, cum ablatus ab eis sponsus esset; nec discipulos defendit, sed potius excusavit, quasi non sine ratione reprehensos; [0382A] nec Joannis rejecit disciplinam, sed magis concessit, tempori Joannis eam praestans, ut tempori suo cam destinans; rejecturus alioquin eam et defensurus aemulos ejus, si non ipsius fuisset jam quae erat.
 [0381C]   Sed et Christus rejecisset Joannis disciplinam, ut Dei alterius; et discipulos defendisset, ut merito aliter incedentes, aliam scilicet et contrariam initiatos divinitatem.
 [0269A]   I, 7), ipse demonstrat adulterium illud Evangelii, non ad alterius Dei et Christi fidem transferendam, sed ad disciplinam Legis conservandam, habuisse intentionem; reprehendens scilicet illos circumcisionem vindicantes, et observantes tempora, et dies et menses et annos judaicarum caeremoniarum (Gal.
 [0485B]   Et hoc secundum Creatoris disciplinam (Jerem.
 [0343B]   Nam quia Jesus Christus secundum populum, quod sumus nos nati in [0343B] saeculi desertis, introducturus erat in terram promissionis, melle et lacte manantem, id est, vitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius; idque non per Moysen, id est, non per Legis disciplinam; sed per Jesum, id est, per Evangelii gratiam provenire habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi praeceptis; Petra enim Christus: ideo is vir, qui in hujus sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus est figura, Jesus cognominatus.

000-00-00 Serial Number=0586813509
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0477B]   Inde disceditur non in catervas caesionum neque n classes discursationum, nec in eruptiones lasciviarum, [0477B] sed ad eamdem curam modestiae et pudicitiae ut qui non tam coenam coenaverint, quam disciplinam.
 [0273A]   Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam [0273A] gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de caetero ageret, consuluit tunc Trajanum imperatorem, allegans praeter obstinationem non sacrificandi, nihil aliud se de sacramentis eorum comperisse, quam coetus antelucanos ad canendum Christo ut Deo et ad confoederandam disciplinam, homicidium, adulterium, fraudem, perfidiam, et caetera scelera prohibentes.
 [0453A]   Qui observant disciplinam de Caesaris respectu, hi eam propter Caesarem deserent, et malorum morum licentia pietas erit, occasio luxuriae religio deputabitur?
 [0444A]   Haec ab alio orare non possum, quam a quo scio me consecuturum, quoniam et ipse est qui [0444A] solus praestat, et ego sum cui impetrare debetur, famulus ejus, qui eum solum observo, qui propter disciplinam ejus occidor, qui ei offero opimam et majorem hostiam, quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam.
 [0463A]   Cui bello non idonei, non prompti fuissemus, etiam impares copiis, qui tam libenter trucidamur, si non apud istam disciplinam magis occidi liceret, quam occidere?
 [0467A]   Ut itaque gentes de praejudicio suo recedant, liberaliter illis christianae factionis (ut appellabant) disciplinam communicat, nobis veteris Ecclesiae statum tantum non ante oculos ponit: quomodo scilicet soliti sint in unum coire, ad quem, pro quibus, quidve precari, monita Scripturae et voces dirigere, censuram morum exercere, conventum ordinare, eleemosynas colligere, [0467B] istas distribuere in usum sepulturae, aut ad alendos egenos, orphanos, senes emeritos, aut ad refocillandos [0468A] naufragos, vel ob fidem in metella, insulas, carceres relegatos.
 [0469A]   Certe fidem sanctis vocibus pascimus, spem erigimus, fiduciam figimus, disciplinam praeceptorum nihilominus in compulsationibus densamus; ibidem etiam exhortationnes, castigationnes et censura divina.

000-00-00 Serial Number=0022804737
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0732B]   Nam quod et de cibis distinguendis vel derogandis, nunc praesumptio, nunc superstitio disciplinam somniis [0732C] praescribit, examinandum est: superstitio, ut cum apud oracula incubaturis jejunium indicitur, ut castimoniam inducat: praesumptio, ut cum Pythagorici ob hanc quoque speciem fabam respuunt, onerosum et inflatui pabulum.

000-00-00 Serial Number=0086840332
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1185B]   Denique vero ut nec sancto Cypriano et Agrippino, ita nec Tertulliano error hic quidpiam labis intulit: quippe cum Dogma illud de haereticis non rebaptizandis nondum ab Ecclesia definitum, imo res haec ad solam Ecclesiae disciplinam pertinere etiam aliis Patribus, vitae sanctitate insignibus, visa fuerit, Unde neque post mortem sancti Stephani Pont.
 [1179C]   Ad disciplinam autem pertinent quaecumque ad Dei cultum, sive ab hominibus Ecclesiae gubernandae praefectis, sive ab ipsomet Deo, ad communem observantiam, ordinata sunt; quanquam ea, quae nonnisi humanae ordinationis sunt, res merae disciplinae appellentur.
 [1179C]   Secundum disciplinam, aut ritum, seu ordinationem Religionis.
 [1179C]   Licet autem Tertulliano alias disciplina etiam doctrinam significet, videtur tamen, in pressiori sensu, doctrinam dici, quae a docente egreditur, tum vero hanc in discentibus receptam, horumque moribus efformatam, disciplinam appellari.

000-00-00 Serial Number=0716205716
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0922B]   Igitur si habes jus sacerdotis in temetipso, ubi necesse est; habeas oportet etiam disciplinam sacerdotis, ubi necesse sit habere jus sacerdotis.

000-00-00 Serial Number=0551193058
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0667A]   [0666C] Plane impensius respondebimus ad excusationes [0667A] hujusmodi artificum, quos nunquam in domum Dei admitti oportet, si quis eam disciplinam norit.
 [0672B]   Adeo viam rectam et disciplinam intelligere debemus.
 [0679B]   Hoc loco retractari oportet de festis diebus, et aliis extraordinariis solemnitatibus, quas interdum lasciviae, interdum timiditati nostrae subscribimus, adversus fidei disciplinam communicantes nationibus in idolicis [0680A] rebus.
 [0693A]   Fidelis autem in ejusmodi ridere debet, non insanire: imo, secundum praeceptum, ne per Deum quidem remaledicere, sed plane benedicere per Deum, ut et idola destruas, et Deum praedices, et adimpleas disciplinam.

000-00-00 Serial Number=0314480543
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0959B]   IX, 5) Omnis itaque justitiam judicii praeministrans, materiam libertatis emisit, per veniam supparans disciplinam; permittens omnia, ut demeret quidam; plus exacturus, si plus commisisset; abstinentiam imperaturus, cum indulgentiam praemisisset; quo magis, ut diximus, primordiale delictum expiaretur majoris abstinentiae operatione, in majoris licentiae occasione.
 [0960C]   Omnem disciplinam victus [0961A] aut occidit aut vulnerat.
 [0970A]   Ut ab Joanne Paricletus obmutuisset, ipsi nobis Prophetae in hanc maxime caussam extitissemus: jam non dico ad exorandam Dei iram, nec ad impetrandam tutelam ejus aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmetipsos novissimorum temporum conditionem, indicentes omnem ταπεινοφρονησιν, cum carcer ediscendus, et fames ac sitis exercendae, et tam inediae quam anxii victus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat Christianus, qualis inde prodisset; non poenam illic passurus, sed disciplinam; nec saeculi tormenta, sed sua officia; eoque fidentior processurus ad certamen [0970B] e custodia abusus, nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam; cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus; praemisso jam sanguinis succo, tanquam animae impedimentis, properante jam et ipsa, quae jam saepe jejunans mortem de proximo norit: plane vestrum est in carceribus popinas exhibere martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat vitae, ne nova abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus vester non christianus [0971A] martyr attigerat; quem et facultate custodiae liberae aliquandiu fartum omnibus balneis quasi baptismate melioribus et omnibus luxuriae secessibus quasi Ecclesiae secretioribus et omnibus vitae istius illecebris quasi aeternae dignioribus, hoc puto obligatum ne mori vellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito mero tanquam antidoto praemedicatum, ita enervastis, ut paucis ungulis titillatus, hoc enim ebrietas sentiebat, quem Dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit amplius.
 [0971A]   Ideo sobrietatis disciplinam qui praedicant pseudoprophetae, ideo haeretici qui observant.
 [0972B]   Puta nunc ad exercendam sobrietatis et abstinentiae disciplinam; hunc qui recipimus, necessario etiam quae tunc constituit observamus.
 [0953C]   Agnosco igitur animalem fidem studio carnis qua tota constat, tam multivorantiae quam multinubentiae pronam; ut merito spiritalem disciplinam pro substantia aemulam, in [0954B] hac quoque specie continentiae accuset, proinde gulae frenos induentem per nullas interdum vel seras vel aridas escas, quemadmodum et libidini per unicas nuptias.

000-00-00 Serial Number=0907369554
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0929C]   Mediam autem se viam tenere inter eos qui negant nuptias, et alios qui plures repetitas inducunt; adeoque Monogamiam tuetur, docetque novam non esse hanc disciplinam, sed veterem et propriam Christianorum.
 [0931B]   Itaque Monogamiae disciplinam in haeresim exprobrant.
 [0933C]   Igitur si omnia ista obliterant licentiam nubendi, et conditione licentiae inspecta, et praelatione continentiae imposita, cur non potuerit post Apostolos idem spiritus superveniens ad deducendam disciplinam in omnem veritatem, per gradus temporum (secundum quod Ecclesiastes, Tempus omni rei, inquit), supremam jam carni fibulam imponere, jam non oblique a nuptiis avocans, sed exerte cum magis nunc tempus in collecto factum sit, annis circiter 160 exinde productis?
 [0934A]   Hoc ipsum demonstratur a nobis, neque novam, neque extraneam esse monogamiae disciplinam, [0934B] imo et antiquam, et propriam Christianorum; ut Paracletum restitutorem potius sentias ejus, quam institutorem.
 [0944A]   Constabit autem, si quis ea recordetur, quae huic capitulo diversa sunt et apud doctrinam, et apud voluntatem, et apud propriam ipsius Pauli disciplinam.
 [0948A]   Noli esse irreprehensibilis, sobrius, bene moratus, hospitalis, docibilis; quin vero et vino deditus, et manu promptus ad caedendum, et pugnax , et pecuniae amans, et domum non regens, nec filiorum curans disciplinam, sed nec ab extraneis bonam famam sectans (I Tim.

000-00-00 Serial Number=0417948127
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1157B]   Quid autem Deus vult, quam incedere nos secundum suam disciplinam?
 [1165A]   Quoniam tamen Dominus prospector humanarum necessitatum, seorsum post traditam orandi disciplinam, Petite, inquit, et accipietis (Luc.
 [1183A]   Nam laetitia libentius, tristitia sollicitius administrabit disciplinam.
 [1186B]   Aequaliter in utroque sexu minor aetas majoris sequatur disciplinam: aut velentur et virgines masculi, si non velantur et virgines foeminae, qui nec isti nominatim tenentur.

000-00-00 Serial Number=0205975592
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1226B]   Certe autem ut passim ex Tertulliano veteris Ecclesiae traditiones et disciplinam addiscimus, ita etiam hic, insigni contra novatores nostro s utilitate, modum agendae poenitentiae, prout ea primis mox saeculis et utique ex Apostolica institutione, agi consueverat, pulchre solideque [1226C] docemur.

000-00-00 Serial Number=0320103645
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0012A]   Ab ipso Christo Apostolos, ab Apostolis ecclesias sanam disciplinam posteris transferendam accepisse, nec aliunde ullam esse accipiendam.
 [0018B]   Apostolos Domini habemus auctores, qui nec ipsi quidquam ex suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt; sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt.
 [0048A]   Nullam autem e contrario dictarum praescriptionum competere adversus nostram disciplinam.
 [0048A]   His definitionibus provocatae a nobis et revictae haereses omnes, sive quae posterae, sive quae coaetaneae Apostolorum, dummodo diversae; sive generaliter, sive specialiter notatae ab eis, dummodo praedamnatae; audeant respondere et ipsae aliquas ejusmodi praescriptiones adversus nostram disciplinam.

000-00-00 Serial Number=0230588138
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0984A]   VI, 37) Talia et tanta futilia eorum quibus et Deo adulantur, et sibi lenocinantur, effoeminantia magis quam vigorantia disciplinam, quantis et nos et contrariis possumus repercutere, quae et Dei severitatem intentent, et nostram constantiam provocent?
 [0990C]   Sed malo in gloriam Christi a Christo deducere disciplinam.
 [1005A]   Sed etsi dixit: Tradidi eos Satanae, uti disciplinam acciperent non blasphemandi; de caeteris dixit qui, illis traditis Satanae, id est extra Ecclesiam projectis, crudiri haberent blasphemandum non esse.
 [1021A]   Volo tamen ex redundantia alicujus etiam comitis Apostolorum testimonium superducere, idoneum confirmandi de proximo jure disciplinam magistrorum.
 [0980C]   [0980C] Nostrorum bonorum status jam exigitur, christianae pudicitiae ratio concutitur: quae omnia de coelo trahit, et naturam per lavacrum regenerationis, et disciplinam per instrumentum praedicationis, et censuram per judicia ex utroque Testamento, et coacta constantius ex metu et voto aeterni ignis et regni.
 [0982B]   Atque utinam et isti qui meram et veram integritatem [0982B] carnis obtruncant, amputantes non summam superficiem, sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum moechis et fornicatoribus veniam pollicentur adversus principalem christiani nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque adeo testatur, ut, si quando, eam in foeminis nostris inquinamentis [0983A] potius carnis quam tormentis punire contendat, id volens eripere quod vitae anteponant!

000-00-00 Serial Number=0678028703
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0808C]   Negantes enim ejus poenam, despiciunt et disciplinam.
 [0832A]   Ecce enim, divina in primordio sententia, terram hominem pronuntiando, Terra es, et in terram ibis, secundum substantiam [0832A] scilicet carnis, quae de terra erat sumpta, et quae prior homo fuerat appellata, sicut ostendimus, dat mihi disciplinam in carnem quoque interpretandi, si quid irae vel gratiae in terram Deus statuit; quia nec proprie terra judicio ejus obnoxia est, quae nihil boni seu mali admisit: maledicta quidem, quae hauserit sanguinem (Gen.
 [0857B]   Ne enim quis argumentetur, nunc habere manifestari vitam Jesu in corpore nostro per disciplinam sanctitatis, et patientiae, et justitiae, et sapientiae, quibus Domini vita floruerit, providentissima [0857C] Apostoli intentio ingerit: Si enim nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum, ut vita ejus manifestetur in corpore nostro mortali; Ideo defunctis nobis hoc ait futurum in corpore nostro.
 [0859C]   Atque ita, pariter agnoscimus, hominem qui secundum pristinam conversationem vetus fuerit, eumdem et corrumpi ita dictum secundum [0859C] concupiscentiam seductionis, quemadmodum et veterem secundum pristinam conversationem, non secundum carnem per interitum perpetuum; caeterum, carne tam salvum quam eumdem, utpote vitiosam disciplinam, non corpulentiam exutum.
 [0862A]   Ita, per totam hanc sensuum seriem, ab injustitia et delinquentia membra nostra divellens, et justitiae et sanctimoniae adjungens, et transferens eadem a stipendio mortis ad donativum vitae aeternae, carni utique compensationem salutis repromittit, cui nullam omnino competisset imperari propriam sanctimoniae et justitiae disciplinam, si non ipsius esset et praemium disciplinae: sed nec ipsum baptisma committi, si per regenerationem, non etiam restitutioni inauguraretur, hoc quoque Apostolo ingerente: An ignoratis, quod quicumque in Christum [0862B] Jesum tincti sumus, in mortem ejus tincti sumus?
 [0866B]   Atque adeo ad disciplinam totum hoc dirigit, ut hic dicat portandam imaginem Christi in ista carne, et in isto tempore disciplinae.

000-00-00 Serial Number=0986524880
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0643A]   Itaque Pompeius Magnus solo theatro suo minor, cum illam arcem omnium turpitudinum exstruxisset, veritus quandoque memoriae suae censoriam animadversionem, Veneris aedem superposuit, et ad dedicationem edicto populum vocans, non theatrum, sed Veneris templum nuncupavit: Cui subjecimus, inquit, gradus spectaculorum: [0643A] ita damnatum et damnandum opus templi titulo praetexuit, et disciplinam superstitione delusit.

000-00-00 Serial Number=0546082735
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0901A]   Igitur si eo quod dictum sit omnis vir, commune est nomen viri, etiam nondum viri, masculi investis: commune autem cum sit nomen secundum naturam, communis est et lex non velandi ejus, [0901A] qui inter viros virgo est secundum disciplinam: cur non praejudicatum sit proinde et mulierem virginem omnem muliere nominata contineri consortio nominis, ut contineatur et communione legis?
 [0910B]   In his consistit defensio nostrae opinionis secundum Scripturam, secundum naturam, secundum disciplinam.
 [0887A]   [0887] Nullus fere est inter omnes Tertulliani montanisticos [0887A] liber, in quo majorem vim adhibeat ad defendendam disciplinam Montanistarum a culpa novitatis, quam tractatus de Velandis Virginibus; hinc inter primordia temporis ab ipso apud Montanistas acti exaratum fuisse merito creditur.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»