TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Dixerim' [56]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0580965340
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0568C]   Quis tenebris repentino lumine irruptis immunda aliqua, [0568C] ne dixerim incesta, indicia, recognovit?
 [0581B]   Si qua gens concubitu ipso et aetatis ac sexus necessitate, ne dixerim libidine et luxuria, caret, ea erit quae carebit incesto; si qua ab humana conditione privata quadam natura remota est, ut neque ignorantiae neque errori neque casui opposita sit, ea erit quae sola Christianis respondere constantius possit.
 [0588C]   Ve fide nutat, et ita accedente libidine gloriae ad proprii ingenii opera mutasse, per quod in incertum abiit etiam quod invenerant, et facta est argumentationum inundatio de stillicidio uno atque alio veritatis; invento enim solummodo eo, non ut invenerant, exposuerunt, ut de qualitate ejus et de natura et jam de sede disceptent: Platonici quidem [0588C] curantem rerum et arbitrum et judicem; Epicurei otiosum et inexercitum, et ut ita dixerim, neminem; positum vero extra mundum, Stoici; intra mundum, Platonici.

000-00-00 Serial Number=0032292604
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0490C]   Aeque praescribens silentium mulieribus in Ecclesia, ne quid discendi duntaxat gratia loquantur, caeterum prophetandi jus et illas habere jam ostendit, cum mulieri etiam prophetanti velamen imponit, ex lege accipit subjiciendae foeminae auctoritatem, quam ut semel dixerim, nosse non debuit, nisi in destructionem.
 [0285A]   [0285A] Quid enim amplius homini necessarium, quam cura in Deum verum, in quem, ut ita dixerim, inciderat, quia alius Deus non erat.
 [0390C]   Haec si statim admissus Christus administravit, aut ipse est, qui se ad haec venturum praedicavit; aut si nondum venit qui praedicavit, ridicule, sed necessarie dixerim, fortasse mandaverit Christo Marcionis; Beati eritis, cum vos odio habebunt homines, et exprobrabunt, et ejicient nomen vestrum, velut nequam , propter filium hominis.
 [0317B]   Igitur quaecunque exigitis Deo digna, habebuntur in Patre invisibili incongressibilique et placido, et (ut ita dixerim) philosophorum Deo.
 [0469A]   Denique audiens postea eum a Domino allectum jam in coelis quiescente, quasi improvidentiam existimo, si non ante scivit illum sibi necessarium Christus; sed jam ordinato officio apostolatus, et in sua opera dimisso, ex incursu, non ex prospectu adjiciendum existimavit; necessitate, ut ita dixerim, non voluntate.
 [0401C]   Sed nec exinde pertinere poterat adhuc cruda ut probaretur vel compararetur, ne dixerim adhuc nulla.
 [0505A]   Nisi si Creator ideo legem [0505A] intercalavit, ut negotium procuraret gratiae Dei alterius, et quidem aemuli, ne dixerim ignoti; ut quemadmodum apud ipsum regnaverat peccatum in mortem, ita et gratia regnaret in justitia in vitam per Jesum Christum, adversarium ipsius.
 [0429A]   Caeterum, nec tempus admisisset, ut Christus tam praecoquam, imo tam acerbam adhuc dilectionem expostularet novo et recenti Deo, ne dixerim nondum palam facto.
 [0326A]   Secundum eas enim probaturus Christum Creatoris fuisse, ut postea Christo suo adimpletas, necesse habeo ipsarum quoque scripturam formam, et (ut ita dixerim) naturam demandare, ne tunc in controversiam deductae, cum adhibentur ad caussas, et sua et caussarum defensione [0326B] commixtae, obtundant lectoris intentionem.
 [0503B]   Itaque et hic cum dicit: Non enim me pudet Evangelii; virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo et Graeco, quia justitia Dei in eo revelatur, ex fide in fidem; sine dubio et Evangelium et salutem justo Deo deputat, non bono, ut ita dixerim, secundum haeretici distinctionem, transferenti ex fide Legis in fidem Evangelii; suae utique [0503C] Legis, et sui Evangelii.
 [0250A]   Nempe ut nihil illi adaequetur, id est, ut non sit aliud summum magnum: quia, si fuerit, adaequabitur, et si adaequabitur, non erit jam summum [0250A] magnum, eversa conditione, et, ut ita dixerim, lege quae summo magno nihil sinit adaequari.
 [0377C]   Video Ninivitas scelerum veniam censecutos a Creatore, ne dixerim tunc quoque a Christo, quia a [0378A] primordio egit in Patris nomine.
 [0251A]   Sed etiam alterius formae reges, qui singulares in unione imperii praesunt, si minutalibus, ut ita dixerim, regnis undique conferantur in examinationem, qua constet quis eorum praecellat in substantiis et viribus regni, in unum necesse est summitas magnitudinis [0251B] eliquetur, omnibus gradatim per comparationis exitum de magnitudinis summa expressis et exclusis.
 [0388B]   [0388B] Venio nunc ad ordinarias sententias ejus, per quas proprietatem doctrinae suae inducit ad edictum (ut ita dixerim) Christi: Beati mendici (sic enim exigit interpretatio vocabuli quod in graeco est), quoniam illorum est regnum coelorum .
 [0512B]   Cui ergo competent secundum boni existimationem, quam proposuerit in sacramento voluntatis suae, in dispensationem adimpletionis temporum (ut ita dixerim, sicut verbum illud in graeco sonat) recapitulare (id est, ad initium redigere, vel ab [0512C] initio recensere) omnia in Christum, quae in coelis, et quae in terris; nisi cujus erunt omnia ab initio, etiam ipsum initium, a quo et tempora et temporum adimpletiones, dispensatio, ob quam omnia ad initium recensentur in Christo?
 [0511C]   Sed et si de Antichristo consentit, proinde dixerim, [0512A] quale est, ut illi Satanas angelus Creatoris sit necessarius, et occidatur ab eo, habens fallaciae operatione fungi Creatori?
 [0372A]   Adeo judicis et ultoris, et ut [0372A] ita dixerim, saevi Dei Filium agnoverat Jesum, non optimi illius et perdere et punire nescientis.

000-00-00 Serial Number=0832546651
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0157C]   Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et idiotae, quae major semper credentium pars est, quoniam et ipsa regula fidei a pluribus diis saeculi [0158A] ad unicum et Deum verum transfert; non intelligentes unicum quidem, sed cum sua oeconomia esse credendum, expavescunt ad oeconomiam.
 [0163B]   Sermo autem spiritu structus est, et ut ita dixerim, sermonis corpus est spiritus.

000-00-00 Serial Number=0906576991
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0571A]   Prae gaudio enim tanti ex infelicitate successus concalefacta, simulque contemplatione ipsa angelicorum luminum, ut ita dixerim, subfermentata, pudet, sed aliter exprimere non est, quodammodo subavit intra se ipsa in illos, et conceptu statim intumuit spiritali, ad imaginem ipsam, quam vis laetantis et laetitia prurientis intentionis imbiberat, et sibi intimarat.
 [0551A]   Sit itaque Bythos iste infinitis retro aevis in maxima et altissima quiete, in otio plurimo, placidae et, ut ita dixerim, stupentis divinitatis, qualem jussit Epicurus.
 [0552B]   Habes Ogdoadem, Tetradem duplicem, ex conjugationibus masculorum et [0552B] foeminarum; cellas, ut ita dixerim, primordialium Aeonum: fraterna connubia valentinianorum deorum: census omnis sanctitatis et majestatis haereticae: nescio criminum an numinum turbam, certe fontem reliquae foecunditatis.
 [0575A]   Ita omnem illi honorem contulerunt foeminae, puto et barbam, ne dixerim caetera.

000-00-00 Serial Number=0447608531
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0448B]   Et merito dixerim, noster est magis Caesar, ut a nostro Deo constitutus.
 [0518A]   Inventum enim solummodo Deum non ut invenerant disputaverunt, ut de [0517A] qualitate et de natura ejus et de sede disceptent, Alii incorporalem asseverant, alii corporalem, qua platonici, qua et stoici; alii ex atomis, alii ex numeris qua Epicurus et Pythagoras, alii ex igne, qua Heraclito visum est; et Platonici quidem curantem rerum; contra Epicurei otiosum et inexercitum, [0518A] et ut ita dixerim, neminem humanis rebus; positum vero extra mundum Stoici, qui figuli modo extrinsecus torqueat molem hanc, intra mundum Platonici, qui gubernatoris exemplo, intra illud maneat, quod regat.

000-00-00 Serial Number=0972646236
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0726B]   Et hic dixerim, cum Deus dederit: nullae longae morae ejus quod eveniet.
 [0649A]   Hunc [0649A] nacta philosophia ad gloriam propriae artis inflavit, prae studio [non mirum si istum ita dixerim] eloquii quidvis struere eruditi, magisque dicendo persuadentis, quam docendo.
 [0651B]   II, 19), nihil [0651B] omnino cum philosophis super anima quoque experiremur, patriarchis, ut ita dixerim, haereticorum.
 [0656B]   Invenitur etiam in jure civili graeca quaedam quinionem enixa filiorum, semel omnium mater, unici foetus parens multiplex, unici uteri puerpera numerosa, [0656B] quae tot stipata corporibus, pene dixerim populo, sextum ipsa corpus fuit.
 [0744A]   Nulli patet coelum, terra adhuc salva, ne dixerim clausa.

000-00-00 Serial Number=0640636146
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0755B]   Si propheta es, praenuntia aliquid; si apostolus, praedica publice; si apostolicus, cum apostolis senti; si tantum christianus es, crede quod traditum est; si nihil istorum es, merito dixerim, morere: nam et mortuus es, qui non es christianus, non credendo quod traditum christianos facit.
 [0775A]   Et ut impressius dixerim, animae anima sensus est.

000-00-00 Serial Number=0844857335
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0098A]   Tanto abest ut capiti suo munus inferat idololatriae, [0098A] imo jam dixerim Christo, siquidem caput viri Christus est (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0795121014
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1306B]   Utrumne mulieres, sine materiis splendoris, et sine ingeniis decoris, placere non possent hominibus, quae adhuc incultae et incompositae et (ut ita dixerim) crudae ac rudes, angelos moverant?
 [1327A]   Nos destinati a Deo ante mundum in aestimationem temporum; tanquam castigando et castrando, ut ita dixerim, saeculo erudimur a Domino.

000-00-00 Serial Number=0693048239
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0103B]   Circa hanc interim dixerim nihil fieri sine Dei voluntate, respiciens eam in primis dignam Deo esse, et, ut ita dixerim, necessariam, ad probationem scilicet servorum ejus sive reprobationem.
 [0103B]   Circa hanc interim dixerim nihil fieri sine Dei voluntate, respiciens eam in primis dignam Deo esse, et, ut ita dixerim, necessariam, ad probationem scilicet servorum ejus sive reprobationem.

000-00-00 Serial Number=0440611780
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1257A]   Atenim quam primus senserat, per quam delinquere intraverat, de suo experimento quid ad peccandum adjuvaret structus eamdem impingendo in crimen homini advocavit: conventa statim illi mulier, non temere dixerim per colloquium ipsum ejus afflata est spiritu impatientia infecto, usque adeo nunquam omnino peccasset, si in divino interdicto patientiam perservasset.
 [1259B]   Denique Abraham Deo credidit, et justitiae deputatus ab illo est: sed fidem ejus patientia probavit, cum filium immolare jussus est, ad fidei non tentationem dixerim, sed typicam contestationem.

000-00-00 Serial Number=0811385512
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0038C]   Quanquam, etsi quaedam inter domesticos, ut ita dixerim, disserebant, non tamen ea fuisse credendum est, quae aliam regulam fidei superducerent, diversam et contrariam illi, quam Catholicae in medium proferebant; ut alium Deum [0039A] in ecclesia dicerent, alium in hospitio; aliam Christi substantiam designarent in aperto, aliam in secreto; aliam spem resurrectionis apud omnes annuntiarent, aliam apud paucos: cum ipsi obsecrarent in Epistolis suis, ut idipsum et unum loquerentur omnes, et non essent schismata et dissensiones in Ecclesia (I Cor.
 [0025A]   Semel dixerim: nemo quaerit, nisi qui, aut non habuit, aut perdidit.

000-00-00 Serial Number=0046171248
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1006A]   Animadvertamus autem totam Epistolam primam, ut ita dixerim, non atramento, sed felle conscriptam, tumentem, indignantem, dedignantem, comminantem, invidiosam, et per singulas caussas in quosdam quasi mancipes earum [1006B] figuratam.

000-00-00 Serial Number=0737993240
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0810B]   Semel dixerim, universa conditio recidiva est.
 [0823B]   Post haec, ad illas etiam Scripturas respiciendum est, quae non sinunt resurrectionem secundum animales istos, ne dixerim spiritales, aut hic jam [0824A] in veritatis agnitione praesumi, aut ab excessu statim vitae vindicari.
 [0844A]   Atquin, si non et carnem resuscitabit novissima die, jam non modicum patietur perire de homine; sed, pro tanta dixerim parte, prope totum.
 [0854B]   Aut si in his solis qui invenientur in carne, demutari eum oportebit, uti devoretur mortale a [0854B] vita, id est caro ab illo superindumento coelesti et aeterno; ergo qui mortui deprehendentur, vitam non consequentur, privati jam materia, et, ut ita dixerim, esca vitae, id est carne.

000-00-00 Serial Number=0161489666
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0635B]   Ex qua omnis immundus et nequam spiritus, ut ita dixerim, quia nec diutius de hoc.
 [0637A]   Probum plane consilium, et nunc quoque apud ipsos Romanos justum et licitum, ne dixerim, penes Deum.

000-00-00 Serial Number=0331613183
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0911A]   Oro te, sive mater, sive soror, sive filia virgo, secundum annorum nomina dixerim, vela caput: si mater, propter filios: si soror, propter fratres: si filia, propter patres; omnes in te aetates periclitantur.
 [0912B]   Et ethnicae quidem disciplinae meracior, et, ut ita dixerim, barbarior modestia.
 [0891A]   Semel dixerim, una Ecclesia sumus.
 [0902B]   Cui si quid refrigerii debuerat episcopus, aliter utique salvo respectu disciplinae praestare potuisset, ne tale nunc miraculum, ne dixerim monstrum, in Ecclesia denotaretur: virgo vidua, hoc quidem portentuosior, quod nec qua vidua caput texit: utrumque se negans, et virginem, quae vidua deputetur, et viduam, quae virgo dicatur.
 [0910B]   Quis enim audebit oculis suis premere faciem clausam, faciem non sentientem, faciem, ut dixerim, tristem?


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»