Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0560C] | Quae tanta perversitas, [0560C] ut confessioni repugnetis, tormentorum officia mutetis, gratis reum evadere, invitum compellentes negare? |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0211C] | Haec si ita sunt, [0211C] nescio qua possit evadere sententia Hermogenis, qui Deum, quoquo modo de materia malum condidit, sive voluntate, sive necessitate, sive ratione, non putet mali auctorem. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0499B] | Sed quanta auctoritas legum humanarum, quum illas et evadere homini contingat, et plerumque in admissis delitescere, et aliquando contemnere ex voluntate vel necessitate delinquendi, recogitata etiam brevitate supplicii cujuslibet, non tamen ultra mortem remansuri? |
Carmen De Jona Et Ninive | Reditus in Auctori Indicem |
[1109A] | Mox fuga consilium, si qua est tamen ista facultas, Evitare Deum, Dominique evadere dextram, Quo subter totus trepidans compescitur orbis At ratus est quod agit sancto de corde prophetes. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0716A] | [0716A] Quamquam autem et retro praestruxerimus, omnia naturalia animae ipsi substantiae inesse pertinentia ad sensum et intellectum, et ex ingenito animae censu, sed paulatim per aetatis spatia procedere, et varie per accidentia evadere, pro artibus, pro institutis, pro locis, pro dominatricibus potestatibus: quod tamen faciat ad carnis animaeque propositam nunc societatem, pubertatem quoque animalem cum carnali dicimus convenire, pariterque et illam suggestu sensuum, et istam processu membrorum exsurgere, a quarto decimo fere anno: non quia Asclepiades inde sapientiam supputat, nec quia jura civilia ab hinc agendis rebus adtemperant; sed quoniam et haec de primordio ratio est. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0107C] | Igitur qui putant fugiendum, aut malum exprobrant Deo, si persecutionem uti malum fugiant; bonum enim nemo devitat; aut fortiores se Deo existimant, qui putant se evadere posse, si Deus tale aliquid voluerit evenire. |
[0113A] | Fugerat et quidam animosus prophetes [0113A] Dominum, trajecerat ab Joppe Tarsum, quasi a Deo transfretaret; sed illum non dico in mari et in terra, verum in utero etiam bestiae invenio, in quo nec mori per triduum potuit, nec vel sic Deum evadere. |
De Judicio Domini [Incertus] | Reditus in Auctori Indicem |
[1091A] | Nunc age, securam vivamque adtingere lympham, Et celeres vitam amissam reparare per undas Si velit, aeternae et poenas evadere flammae, Ignarusque Dei, venturique inscius aevi, [1091B] Et potius venturae adipisci praemia vitae; Hunc unum meminisse Deum, solumque precandum, Qui totum in libra posuit sub limine mundum, Aeternumque manens, semperque futurus in aevum, Saecula cuncta tenens, ante omnia saecula solus Ingenitus, sine fine Deus, sedemque supernam Solus habens, solus coelos supereminet altos, Omnipotens solus, cui parent omnia rerum; Qui sibi complacitum hominem formavit in aevum, Pastorem pecudum, et dominum dedit esse ferarum; Qui sermone tenus potuit protendere coelum, Et solidam verbo potuit suspendere terram, Et dicto citius disjunxerat aequoris undam, Ac manibus charam dilexit fingere formam, Atque suam voluit faciem quoque inesse decoram, [1091C] Spirituque adflavit vivendi vultibus auram. |
De Oratione | Reditus in Auctori Indicem |
[1176A] | Quomodo ergo oratio Jonae de ventre [1176A] ceti per tantae bestiae viscera, ab ipsis abyssis per tantam aequoris molem ad coelum potuit evadere? |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1253A] | Nasci se Deus in utero patitur matris, et exspectat, natus adolescere sustinet, et adultus non gestit agnosci, sed contumeliosus insuper sibi est, et a servo suo tingitur, et [1253A] tentatoris congressus solis verbis repellit, cum de Domino fit magister, docens hominem evadere ad salutem, scilicet veniam offensae patientiae eruditus, non contendit, non reclamavit, nec quisquam in plateis vocem ejus audivit, arundinem quassatam non fregit, linum fumigans non restinxit (Is. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0800B] | Nimirum haec erunt vota carnis recuperandae, iterum cupere de ea evadere. |
[0821A] | Sed et plerique ab excessu animae resurrectionem vindicantes, de sepulcro exire, de saeculo evadere interpretantur: quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est, ignorantium Deum. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»