Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0608B] | Itaque quorum fastigium. |
[0577A] | Si honorem inquietant divinitatis, si majestatis fastigium adsolant, de contemptu utique censentur, quam eorum qui ejusmodi factitant, quam eorum qui ita suscipiunt. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0316C] | Si enim Deus, et quidem sublimior, tanta humilitate fastigium majestatis suae stravit, ut etiam morti subjiceret, et morti crucis; cur non putetis nostro [0317A] quoque Deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores tamen judaicis contumeliis et patibulis et sepulcris? |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0575A] | Sed tantum fastigium filio extruens per ea opera quae illum et patrem, et deum, et regem, ante Valentinianorum ingenia testantur, cur sibi quoque ista noluit esse nota, postea quaeram. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0459B] | Hostes igitur haberi posse, qui hostile nihil adversus Romanum vel Imperium vel Imperatorem spirent, imo qui quod Imperatori sunt, etiam sint aliis, quibus male velle, male cogitare non liceat de aliis, multo minus de Imperatore, qui ad tale fastigium a Deo evectus est. |
[0429A] | Sed quam vanum est fastigium Romani nominis religiositatis meritis deputare, cum post imperium sive adhuc regnum [auctis jam rebus] religio profecerit. |
De Exhortatione Castitatis | Reditus in Auctori Indicem |
[0920A] | Cum ergo qui se fidelem dixerat, adjecit postea, Spiritum Dei se habere, quod nemo dubitaret etiam de fideli; idcirco id dixit, ut sibi Apostoli fastigium redderet. |
De Pallio | Reditus in Auctori Indicem |
[1031A] | Vobis vero post injuriae beneficium, ut senium, non fastigium exemptis, post Gracchi obscoena omnia, et Lepidi violenta ludibria, post trinas Pompeii aras, et longas Caesaris moras, ubi moenia Statilius Taurus imposuit, [1031B] solemnia Sentius Saturninus enarravit, cum concordia juvat, toga oblata est. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0877A] | Sic et [0877A] Stephanus angelicum jam fastigium induerat, sed non alia genua lapidationi succiderant. |
[0803A] | Cum etsi alia materia excludendo homini competisset, artificis fastigium recogitari oporteret, qui illam et eligendo dignam judicasset, et tractando fecisset. |
[0866A] | Denique, praemissa differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae et tunc capessendae, subjungit etiam exhortationem, ut et hic habitum Christi sectemur ex disciplina, et illic fastigium consequamur ex gloria: Sicut portavimus imaginem choici, portemus etiam imaginem supercoelestis. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»