Ad Uxorem | Reditus in Auctori Indicem |
[1277A] | Non quidem abnuimus conjunctionem viri ac foeminae benedictam a Domino, ut sciremus generi humano et replendo orbi et instruendo saeculo excogitatam, atque exinde permissam; unam tamen. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0433A] | Ejusne quam nondum poterant perfectam exhibere Deo, tantum quod velato cum maxime discentes eum, an quam hoc ipso titulo debebant Creatori, uti crederent haec illum ultro generi humano sumministrare, nec de eis cogitarent? |
[0286B] | VIII, 18), paradisi gratia et familiaritas Dei, per quam omnia Dei cognovisset, si obedisset: quid mirum si redhibitus materiae suae, et in ergastulum terrae laborandae relegatus, in ipso opere prono et devexo ad terram, usurpatum ex illa spiritum mundi universo generi suo tradidit, dumtaxat animali et haeretico, non recipienti quae sunt Dei? |
[0351A] | [0351A] Si nec illam injectionem tuam potes sistere ad differentiam duorum Christorum; quasi Judaicus quidem Christus populo soli ex dispersione redigendo destinetur a Creatore, vester vero omni humano generi liberando collatus sit a Deo optimo; cum postremo priores inveniantur Christiani Creatoris, quam Marcionis; exinde vocatis omnibus populis in regno ejus, ex quo Deus regnavit a ligno, nullo adhuc Cerdone, nedum Marcione. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1085C] | Vel quia tunc nihil ex his factum ostenditur esse, Debuerat finem generi statuisse futuro, Connubii solido complexus corde replesset, Fecisset corpore viros, sine germine fructus, Foeminei sexus cubitus taedere dedisset, [1085D] Clausisset penitus carnis genitalia membra, [1086A] Nulla voluntas nostro animo, neque posse facultas. |
[1055B] | Sic postea demens Amplius aggressus, desperatissimus hostis, Infudit mentes hominum caligine mersas; Oblitos Dominum, docuit spem linquere certam, Idola vana sequi, turbam sibi fingere divum; Sortes, auguria, stellarum nomina falsa, Nascentum geneses constringere, posse videre Extorum inspiciis, resque exspectare futuras; Terribilis magicae refugarum audacia ductos, Confictam molem mirantes, spernere vitam, Impulit in praeceps, scelerata insania mersos, Sanguine gaudentes, homicidia saeva minari, [1055B] Corpore in alterius tunc carnis vulnus amare; Ardentes etiam, calida dulcedine captos, Foedera naturae transcendere, corpora munda Complexu infando sexum maculare virilem; Foemineos usus vulgi contamine mixtos Illicitos; castosque sinus, generique dicatos, In coitum obscoenum pro luxu suasit haberi. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0696B] | Cum igitur [0696B] in primordio duo diversa atque divisa, limus et flatus, unum hominem coegissent, confusae substantiae ambae jam in uno semina quoque sua miscuerunt, atque exinde generi propagando formam tradiderunt; ut nunc duo, licet diversa, etiam unita pariter effluant, pariterque insinuata sulco et arvo suo, pariter hominem ex utraque substantia effruticent, in quo rursus semen suum insit secundum genus, sicut omni conditioni genitali praestitutum est. |
[0645C] | Nunc ad mortem quod attinet, debitum esse toto humano generi naturae finem, quamtumvis Epicurus id [0645D] neget, et Menander haereticus ad suo baptismo initiatos [0646A] pertinere neget, apud quem nec pro Deo mori lex est; nam etiam Enoch et Heliam morituros, et Joannem jam obiisse. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1170B] | Dominatorem pristinum, velut alterum, longeque immitiorem Pharaonem, qui per peccatum humano generi saevissime dominatus fuit, ac peccatoribus singulis etiamnum dominatur, donec per aquam Baptismi ab ejusdem tyrannide liberati fuerint. |
[1141D] | Garrulo huic generi, et sacros fidelium coetus nimium interturbaturo, districte silentium imponens: Mulieres autem in ecclesia taceant; non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse viris suis, etc. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0065B] | Et alii sic contra disputant et dicunt: Quia potestates hujus mundi nolebant pati Christum, ne humano generi per mortem ipsius salus pararetur, saluti consulens generis humani, tradidit Christum, ut salus, quae impediebatur per virtutes, quae obsistebant ne pateretur Christus, impediri omnino non posset: et ideo per passionem Christi non posset salus humani generis retardari. |
[0065A] | Decerpsit, inquiunt, de fructu arboris, atque ideo generi humano scientiam bonorum et malorum contribuit. |
[0065A] | Hi qui hoc adserunt, etiam Judam proditorem defendunt, admirabilem illum et magnum esse memorantes, propter utilitates quas humano generi contulisse jactatur. |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0898B] | Non enim poterat posteriorem mulierem nominare, de qua Christus nasci non habebat, id est, virum passam: sed illa quae erat praesens, [0898B] quae erat virgo, et mulier vocabatur per vocabuli hujus proprietatem, secundum primordii formam, virgini, et ita universo mulierum generi defensam. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»