Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0592C] | Aeque cum quis valetudine male est, non lanis nec antidotis aut malagmatis ipsis gratiam meministis, sed medicis, quorum opera atque prudentia remedia proveniunt. |
[0577B] | Is enim in quarta historiarum suarum, [0577B] ubi de bello judaico digerit, ab origine gentis exorsus et tam de ipsa origine quam de nomine religionis ut voluit argumentatus, Judaeos refert in expeditione vastis in Iocis aquae inopia laborantes, onagris, qui de pastu aquam petituri aestimabantur, indicibus fontis usos evasisse; ita ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem a Judaeis coli, inde opinor praesumptum, nos quoque ut Judaicae religionis propinquos eidem simulacro initiari. |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0209B] | Quo pacto, neque gratiam bonorum Deo debebimus, nec invidiam malorum, quia nihil de suo operatus ingenio. |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0597B] | Nam occasio quidem defendendi etiam gentibus sibi divinam gratiam, habuit hinc praerogativam, quod sibi vindicare Dei legem instituerit homo ex gentibus, nec de prosapia Israelitum judaeus. |
[0595B] | Primum autem etiam gentibus gratiam Dei vindicat, posse eas ad Dei legem admitti comprobans. |
[0597C] | Duos etenim populos et duas gentes processuras ex unius foeminae utero Deus destinavit, nec discrevit gratiam in [0598A] nominis appellatione, sed in partus editione; ut qui prior esset de utero processurus, minori subjiceretur, id est posteriori. |
[0626B] | XXXVII, 28), ob Dei gratiam, sicut et Christus ob Israel, a fratribus venumdatus, a Juda cum traditur. |
[0624A] | Neque enim ulli hominum universitas [0624A] spiritalium documentorum competebat, nisi in Christum, flori quidem ob gratiam adaequatum, ex stirpe autem Jesse deputatum, per Mariam scilicet inde censendum. |
[0622B] | Nam quia Jesus Christus secundum populum, quod sumus nos, nationes in saeculi deserto commorantes antea, introducturus esset in terram repromissionis, melle et lacte manantem, id est in vitae aeternae possessionem, qua nihil [0622B] dulcius: idque non per Moysen, id est, non per legis disciplinam, sed per Jesum, id est per novae legis gratiam, provenire habebat circumcisis nobis petrina acie, id est Christi praeceptis, petra enim Christus (I Cor. |
[0626A] | Et utique sacramentum passionis ipsius figurari in praedicationibus oportuerat; quantoque incredibile, tanto magis scandalum futurum, si nude praedicaretur; quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam Dei quaereret. |
[0598A] | Itaque cum populus seu gens in Judaeorum anterior sit tempore, et major per gratiam primae dignationis in lege, noster vero minor aetate temporum intelligatur, utpote in ultimo saeculi spatio adeptus notitiam divinae miserationis, procul dubio secundum edictum divinae locutionis, prior et major populus, id est Judaicus, serviat necesse est minori; et minor populus, id est Christianus, superet majorem. |
[0598C] | Sic namque populus minor, id est posterior, populum majorem superavit, dum gratiam divinae dignationis consequitur, a qua Israel est repudiatus. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0415C] | Cum enim desiderasset conspectum Domini Moyses dicens: Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta te mihi, ut cognoscenter videam te; eum conspectum desiderans, in quo hominem esset acturus, quod propheta sciebat. |
[0342C] | Nec enim si nos per Dei gratiam intellectum consecuti sacramentorum ejus, hoc quoque nomen agnoscimus Christo destinatum, ideo et Judaeis, quibus adempta est sapientia, nota erit res. |
[0441C] | XXIV, 1): Si sumpserit quis uxorem, et habitaverit cum ea, et evenerit non invenire eam apud eum gratiam, eo quod inventum sit in illa impudicum negotium, [0442A] scribet libellum repudii, et dabit in manu ejus, et dimittet illam de domo sua. |
[0471C] | Si item nullius novi Dei exerit mentionem, quod nusquam magis fecisset, quam in ista materia, ut rationem scilicet ablegandae Legis unica hac et sufficientissima definitione proponeret novae divinitatis, apparet quomodo scribat: Miror vos tam cito transferri, ab eo qui vos vocavit in gratiam, ad aliud evangelium: ex conversatione aliud, non ex religione; ex disciplina, non ex divinitate. |
[0480B] | [0480B] Praestructio superioris Epistolae ita duxit, ut de titulo ejus non retractaverim, certus et alibi retractari eum posse; communem scilicet, et eumdem in Epistolis omnibus: quod non utique salutem praescribit eis quibus scribit, sed gratiam et pacem. |
[0371A] | Utique enim eloquium divinum et vim et gratiam praestabat, magis exstruens quam destruens substantiam Legis et Prophetarum. |
[0490A] | Et utique si in [0490A] novissimos dies gratiam spiritus Creator repromisit, Christus autem spiritalium dispensator, in novissimis diebus apparuit, dicente Apostolo (Gal. |
[0345A] | Neque enim ulli hominum diversitas spiritalium documentorum competebat, nisi in Christum: flori quidem ob gratiam spiritus adaequatum; ex stirpe autem Jesse deputatum, per Mariam inde censendum. |
[0516A] | III-VI) Datam inquit sibi Apostolus gratiam novissimo omnium, illuminandi omnes; quae dispensatio sacramenti occulti ab aevis in Deo, qui omnia condidit. |
[0490A] | VII, 29): Quia tempus jam in collecto est; apparet et de temporum ultimorum praedicatione, hanc gratiam Spiritus ad Christum praedicatoris pertinere. |
[0514C] | Quantum enim ad substantiam, fecit; quantum ad gratiam, condidit. |
[0343B] | Nam quia Jesus Christus secundum populum, quod sumus nos nati in [0343B] saeculi desertis, introducturus erat in terram promissionis, melle et lacte manantem, id est, vitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius; idque non per Moysen, id est, non per Legis disciplinam; sed per Jesum, id est, per Evangelii gratiam provenire habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi praeceptis; Petra enim Christus: ideo is vir, qui in hujus sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus est figura, Jesus cognominatus. |
[0346A] | Et utique vel maxime sacramentum istud figurari in praedicatione oportebat, quanto incredibile, tanto magis scandalo futurum, si nude praedicaretur; quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam Dei quaereret. |
[0471C] | Quoniam quidem Evangelium Christi a Lege evocare deberet ad gratiam, non a [0471D] Creatore ad alium Deum. |
[0447C] | Et tamen cui Deo gratiam reddidit Samarites, quando nec Israelites [0447D] alium Deum usque adhuc didicisset? |
[0358A] | Et ego quidem, etiamsi nullam spei coelestis manum mihi toties Scriptura porrigente, satis haberem hujus quoque promissionis praejudicium, quod jam terrenam gratiam teneam, exspectarem aliquid et de coelo, a Deo coeli, sicut et terrae ita crederem Christum sublimiora pollicentem, [0358B] ejus esse qui et humiliora promiserat, qui experimenta majorum de parvulis fecerat, qui hoc inauditi si forte regni praeconium soli Christo reservaverat, ut per famulos quidem terrena gloria, coelestis vero per ipsum Deum annuntiaretur. |
[0346A] | Joseph et ipse in Christum figuratus, nec hoc solo ( ne demorer cursum) quod persecutionem a fratribus passus est, et venumdatus in Aegyptum, ob Dei gratiam, sicut et Christus a Judaeis carnaliter fratribus venumdatus, a Juda cum traditur. |
[0520C] | Ita et nos quondam alienatos et inimicos sensu in malis [0520C] operibus, Creatori redigit in gratiam, cujus admiseramus offensam, colentes conditionem adversus Creatorem. |
[0480C] | Dehinc, gratiam et pacem non solum ejus esse, a quo praedicabantur, sed ejus qui fuerit offensus. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0170C] | XXXIII, 13, 29) in Aegypto desiderasset Domini conspectum, dicens: Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta mihi te, ut cognoscenter videam te: Non potes videre, inquit, faciem meam; non enim videbit homo faciem meam, et vivet; id est, morietur qui viderit. |
[0169B] | Nos enim qui et tempora et caussas Scripturarum per Dei gratiam inspicimus, maxime Paracleti, non hominum discipuli, duos quidem definimus, Patrem et Filium, et jam tres cum Spiritu sancto, secundum rationem oeconomiae, quae facit numerum: [0169C] ne, ut vestra perversitas infert, Pater ipse credatur natus et passus; quod non licet credi, quoniam non ita traditum est. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0491A] | Meminimus gratiam nos debere Deo Domino Creatori; nullum fructum operum ejus repudiamus; plane temperamus, ne ultra modum aut perperam utamur. |
[0504A] | In quantum odium flagrat veritas, in tantum qui eam ex fide praestat offendit; qui autem adulterat et affectat, hoc maxime nomine gratiam pangit apud insectatores veritatis, (qua et illusores et contemptores. |
[0530A] | Fatendum itaque eam veram esse constantiam, quae factis sese, non verbis prodat, apud Deum gratiam, non apud homines laudem quaerat, et contemplatione exemploque obstinationis suae inconcussae plures quotidie qui amplectantur ipsam gignat, [0530B] quam unquam ex omnibus omnium philosophorum scholis, capti verborum lenociniis, discipuli exierint. |
[0260A] | [0260A] Scit se peregrinam in terris agere, inter extraneos facile inimicos invenire, caeterum genus, sedem, spem, gratiam, dignitatem in coelis habere. |
[0364B] | Is enim in quinta Historiarum suarum bellum Judaicum exorsus ab origine gentis, etiam de ipsa tam origine, quam de nomine et religione gentis quae voluit argumentatus, Judaeos refert Aegypto expeditos, sive, ut putavit, extorres, in vastis Arabiae locis aquarum egentissimis, cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, [0364B] indicibus fontis usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse. |
[0394A] | Cum haec illis sanctae voces praeminarentur, eaedem fere semper omnes ingerebant fore, uti sub extimis curriculis saeculi ex omni jam gente, et populo, et loco cultores sibi allegeret Deus multo fideliores, in quos gratiam transferret, et pleniorem quidem ob disciplinae auctioris capacitatem. |
[0429A] | Igitur si conferendi imperii tenent potestatem, cum [0429A] ipsi regnarent, a quibus acceperant eam gratiam? |
[0375B] | Invisibilis est, etsi videatur; incomprehensibilis, etsi per gratiam repraesentetur; inaestimabilis, etsi humanis [0376A] sensibus aestimetur; ideo verus et tantus est. |
[0536A] | Quis non, ubi requisivit, accedit, ubi accessit, pati exoptat, ut totam Dei gratiam redimat, ut omnem veniam ab eo compensatione sanguinis sui expediat? |
[0433A] | Ille scilicet spiritus daemoniacae et angelicae paraturae, qui noster ob divortium aemulus et ob Dei gratiam invidus, de mentibus vestris adversus nos praeliatur, occulta inspiratione, modulatis et subornatis ad omnem, [0433B] quam in primordio exorsi sumus, et judicandi perversitatem et saeviendi iniquitatem. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0731B] | A Deo autem, pollicito scilicet et gratiam Spiritus Sancti in omnem carnem, et sicut prophetaturos, ita et somniaturos servos suos [0731C] et ancillas suas, ea deputabuntur, quae ipsi gratiae comparabuntur, si qua honesta, sancta, prophetica, revelatoria, aedificatoria, vocatoria, quorum liberalitas soleat et in profanos destillare, imbres etiam et soles suos peraequante Deo justis et injustis; siquidem et Nabuchodonosor divinitus somniat: et major pene vis hominum ex visionibus Deum discunt. |
[0732C] | Atquin trina illa cum Daniele fraternitas, legumine solo contenti, ne regiis ferculis contaminarentur, praeter sapientiam reliquam, somniorum praecipue gratiam a Deo redemerunt, et impetrandorum, et disserendorum. |
[0685C] | Et divinationem interdum, seposita quae per Dei gratiam obvenit [0686A] ex prophetia. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1161A] | Baptizati ergo erant, et a peccatis suis per baptismum emundati, utique gratiam Spiritus S. |
[1201C] | Ait: Sine dubio ad Baptismum non admitterentur, si per ipsos dies, quibus, eamdem gratiam percepturi, abstinentia, JEJUNIIS, exorcismisque purgantur, etc. |
[1176C] | Aquam Baptismi ad progenerandam gratiam foecundante) et igni, scilicet gratiis Spiritus S. |
[1160D] | Et Gratiam sanctificantem, quam per peccatum amissam in baptismo recipimus, distingui. |
[1176B] | Intelligendum contendit ignem illum de verbo doctrinae, quod et peccatorum malitiam arguit, et justificationum gratiam manifestat: quae quidem expositiones satis commodae, sed nonnisi metaphoricae sunt. |
[1161B] | Per quasdam velut gratiae suae primitias ad Fidem initiamur, sic per Confirmationem ipsum Robur Fidei, ac illius Spiritus plenitudinem, ceu per novam gratiam in fide jam adultiores [1161C] facti, consequimur. |
[1160D] | Gratiam consecutos fuisse: [1161A] et tamen primum in die Pentecostes de illis, Act. |
[1166A] | Per sublimitatem autem spiritualem facile intelligit vim producendi gratiam Sacramentalem Confirmationis, Episcopi confirmantis manibus quasi inditam, ac inhaerentem. |
[1178A] | De quo utique eos etiam ante Passionem potuisset instituere, nisi proprie voluisset intelligi regenerationis gratiam ex sua resurrectione coepisse. |
[1167D] | XXVIII, 10, Baptismum diluvio comparat, inquiens: Baptismi itaque gratiam Diluvium nominat (Propheta), quo fit, ut anima peccatis abluta et purgata, excusso a se veteri homine, domicilium deinceps fiat accommodum Deo in Spiritu. |
[1178B] | Id est, lavacro aquae nondum sua efficacia, [1178B] et virtute, peccata per gratiam baptismalem abluendi, instructo. |
[1168C] | Per Baptismum ablutis, pacem et gratiam animae in Sacramento Confirmationis affert, eamque oleo inungens ad luctam confirmat. |
[1169A] | Ut proinde hunc sensum huic loco attribuat: «Quod si mundus post oblatam Dei, singularem Baptismo, gratiam, in peccata fertur, atque in ea ruit totus praeceps; quo facto in Baptismum est iniquissimus, et Baptismus male est comparatus: itaque, id est, propterea diluvio ignis destinatur mundus, ut quemadmodum olim aquis exundantibus periit, sic etiam olim igne judicii Divini consummetur. |
[1174B] | Ignorare non potuissent, utpote in quem antea credere debuissent, tanquam per cujus gratiam remissio peccatorum fieri debebat, et animae sanctificatio conferri. |
[1196A] | Episcoporum, anno 253 ita conclusit: Infantes debere baptizari tantum post octavum a nativitate diem, nemo consensit, sed universi potius judicavimus, nulli hominum nato misericordiam Dei et gratiam esse denegandam. |
[1201D] | Qui gratiam sanationis petituri ad Christum [1202A] accedebant, genu flexu rogabant, ut Matth. |
[1141A] | Atque ego quidem citius adulatoris cujusdam, sibi Caesaris gratiam aucupaturi, fuisse crediderim. |
[1196D] | Si infans interea adultus factus baptismi gratiam per vitam pravam expellat, porroque renuat illas sponsiones per seipsum, cum jam posset, implere, etc. |
[1170C] | X, 2) sacrum referebat LAVACRUM, quod baptizandi ingrediuntur: Nubes GRATIAM SPIRITUS S. |
[1171A] | Sicut ergo in illum fontem Moyses misit lignum, hoc est Propheta: ei in hunc fontem Sacerdos praedicationem Dominicae Crucis mittit, et aqua fit DULCIS ad GRATIAM. |
[1173B] | Baptismus ergo Joannis nullam habebat [1173B] efficaciam ad aliquid supernaturale in anima producendum, sicut tamen Christus baptismo suo vim inseruit ad producendam gratiam sanctificantem, et peccata per eamdem abolenda. |
[1146D] | [1146D] Aut igitur prioris suae sententiae immemor haec scripsit, aut in gratiam Montani sui (tunc enim huic jam se, eheu! |
[1184B] | Sicut autem malus Baptismi minister [1184B] in se non habet gratiam, et tamen eamdem per Baptismum alteri confert: sic et haereticus, etiamsi forte ipsemet Baptismum valide non susceperit, tamen alteri valide conferre potest, eique ostium illud Ecclesiae reserare, ac per id alium intromittere, ipsemet extra januam manens. |
[1173D] | Sicut Baptismus ipsam gratiam sanctificantem et remissionem peccatorum, Divina sibique intrinseca virtute, seu, ut loquimur, ex opere operato, conferebat, ut jam alias diximus. |
[1197C] | Quis enim parvulo acceptam semel gratiam adimet? |
[1150B] | Aquis impressa, et physice causans gratiam baptismalem, an moralis duntaxat, in Tr. |
[1174A] | Quo testimonio Tertullianus utitur ad probandum, quod Baptismus Joannis gratiam Spiritus S. |
[1158B] | Spiritus erat nuntius, eo quod per gratiam spiritualem medicina nostris esset animi ac mentis languoribus deferenda. |
[1201C] | Quanto enim corpus, jejuniis attenuatum, magis constringitur, tanto anima amplius dilatatur, capaciorque evadit, ad gratiam Baptismi eo copiosius recipiendam. |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0086A] | Nam est illius de Coronis liber, et origines, et caussas, et species, et solemnitates earum ita edisserens, ut nullam gratiam floris, nullam laetitiam frondis, nullum cespitem aut palmitem, non alicujus capiti invenias consecratum. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1311B] | [1311B] Haec omnia de raritate et peregrinitate sola gratiam possident. |
[1314A] | Sed enim ex possessionum distributione, quam Deus, ut voluit, [1314A] ordinavit, raritas et peregrinitas, apud extraneos semper gratiam inve niens, de simplici causa non habendi, quae Deus alibi collocavit, concupiscentiam concitat habendi. |
[1326A] | Hae pompae quam de proximo curent luxuriae negotium et obstrepant pudicitiae disciplinis, dignoscere in facili est, quod gratiam decoris cultus societate prostituant; adeo, si desint, irritam et ingratam reddunt, velut exarmatam et naufragam. |
[1326A] | Contra si forma defecit, adminiculum nitoris quasi de suo gratiam supplet. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0115B] | Audiet ergo et iste, qui se redimens, Christi spiritum redemit: Pecunia tua tecum sit in interitum, quoniam gratiam Dei pretio consequendam putasti (Act. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0693B] | Si dedero eleemosynam, vel aliquid praestitero beneficii, et ille mihi deos suos, vel coloniae genium, propitios imprecetur, jam [0693B] oblatio mea vel operatio idolorum honor erit, per quae benedictionis gratiam compensat. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0963A] | Adspice Danielis exemplum, circa somnium regis Babylonis omnes turbantur sophistae, negant ultro de praestantia humana posse cognosci; solus Daniel Deo fidens, et sciens quod ad demerendam Dei gratiam faceret, spatium tridui postulat, cum sua fraternitate jejunat, atque ita orationibus commendatis, et ordinem et significationem [0963B] somnii per omnia instruitur, tyranni sophistis parcitur, Deus glorificatur, Daniel honoratur; non minorem Dei gratiam et postea quoque relaturus anno primo regis Darii, cum ex recogitatu praedicatorum temporum ab Hieremia, dedit faciem suam Deo in jejuniis et sacco et cinere. |
[0963B] | Adspice Danielis exemplum, circa somnium regis Babylonis omnes turbantur sophistae, negant ultro de praestantia humana posse cognosci; solus Daniel Deo fidens, et sciens quod ad demerendam Dei gratiam faceret, spatium tridui postulat, cum sua fraternitate jejunat, atque ita orationibus commendatis, et ordinem et significationem [0963B] somnii per omnia instruitur, tyranni sophistis parcitur, Deus glorificatur, Daniel honoratur; non minorem Dei gratiam et postea quoque relaturus anno primo regis Darii, cum ex recogitatu praedicatorum temporum ab Hieremia, dedit faciem suam Deo in jejuniis et sacco et cinere. |
[0970A] | Ut ab Joanne Paricletus obmutuisset, ipsi nobis Prophetae in hanc maxime caussam extitissemus: jam non dico ad exorandam Dei iram, nec ad impetrandam tutelam ejus aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmetipsos novissimorum temporum conditionem, indicentes omnem ταπεινοφρονησιν, cum carcer ediscendus, et fames ac sitis exercendae, et tam inediae quam anxii victus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat Christianus, qualis inde prodisset; non poenam illic passurus, sed disciplinam; nec saeculi tormenta, sed sua officia; eoque fidentior processurus ad certamen [0970B] e custodia abusus, nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam; cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus; praemisso jam sanguinis succo, tanquam animae impedimentis, properante jam et ipsa, quae jam saepe jejunans mortem de proximo norit: plane vestrum est in carceribus popinas exhibere martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat vitae, ne nova abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus vester non christianus [0971A] martyr attigerat; quem et facultate custodiae liberae aliquandiu fartum omnibus balneis quasi baptismate melioribus et omnibus luxuriae secessibus quasi Ecclesiae secretioribus et omnibus vitae istius illecebris quasi aeternae dignioribus, hoc puto obligatum ne mori vellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito mero tanquam antidoto praemedicatum, ita enervastis, ut paucis ungulis titillatus, hoc enim ebrietas sentiebat, quem Dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit amplius. |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0938A] | XXXI, 29); et: Desiit uva acerba, a patribus manducata, fitiorum dentes obstupefacere: unusquisque enim in suo delicto morietur; et spadones non tantum ignominia caruerunt, verum et gratiam meruerunt, invitati in regna coelorum, sepulta lege succedendi in matrimonium fratris, contrarium ejus obtinuit non succedendi in matrimonium fratris. |
De Oratione | Reditus in Auctori Indicem |
[1148C] | Caeterum levioribus quibuscumque, et iis quae facilia visa sunt, praetermissis, difficilia tantum explicui, ipsaque opera Tertulliani, mutato ipsius ordine, in tres partes in gratiam studiosorum pro materiae varietate distribui. |
[1191A] | Quae dissensio cum maxime apud Ecclesias caussam dicat, Dominus dabit gratiam suam, ut aut cedant, aut sine aliorum scandalo sententia sua utantur. |
[1195A] | Caeterum quanto amplius oratur oratio Christianorum, non roris Angelum in mediis ignibus sistit, nec ora leonibus obstruit, nec esurientibus rusticorum prandium transfert, nullum sensum passionis delegata gratia avertit; sed patientes, et sentientes, et dolentes sufferentia instruit, virtute ampliat gratiam, ut sciat fides quid a Domino consequatur, intelligens quid pro [1195B] Dei nomine patiatur. |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1260A] | III), et [1260A] gratiam legi superduceret, ampliandae adimplendaeque legi adjutricem suam patientiam praefecit, quod ea sola ad justitiae doctrinam retro defuisset. |
[1260A] | Qui postquam supervenit, et gratiam fidei patientia composuit, jam nec verbo quidem lacessere, nec Fatue quidem dicere sine judicii periculo licet. |
De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1226A] | Nonnihil brevius perstrinxerat, novo consilio, et in peculiari libro ampliorem ejus tractationem postea suscepisse dicatur, et quidem partim in catechumenorum gratiam, ut hi eo majorem de baptismi pretio aestimationem conciperent, quem intelligerent tam laboriosis poenitentiae operibus comparandum esse? |
[1226A] | Quidni ergo in his se eo ardentiori deinceps studio exercerent, ut tam largiter propositum Baptismi praemium, ejusque gratiam, eo certius consequerentur, eoque [1226B] tutius deinceps conservarent? |
[1226C] | In priori parte necessitatem sese probandi urget, et sese praeparandi ad baptismi gratiam vera poenitentia. |
[1229A] | XII); et prophetando universorum prophetarum emisit ora, mox gratiam pollicitus, quam in extremitatibus temporum per Spiritum suum universo orbi illuminaturus esset, praeire intinctionem poenitentiae jussit, si quos per gratiam vocaret ad promissionem semini Abraham [1229B] destinatam, per poenitentiae subsignationem ante componeret. |
[1229A] | XII); et prophetando universorum prophetarum emisit ora, mox gratiam pollicitus, quam in extremitatibus temporum per Spiritum suum universo orbi illuminaturus esset, praeire intinctionem poenitentiae jussit, si quos per gratiam vocaret ad promissionem semini Abraham [1229B] destinatam, per poenitentiae subsignationem ante componeret. |
[1234B] | Hoc enim dico, poenitentiam quae per Dei gratiam ostensa et indicta nobis, in gratiam nos Domino revocat, semel cognitam atque susceptam nunquam post hoc iteratione delicti resignari oportere. |
[1234B] | Hoc enim dico, poenitentiam quae per Dei gratiam ostensa et indicta nobis, in gratiam nos Domino revocat, semel cognitam atque susceptam nunquam post hoc iteratione delicti resignari oportere. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0047B] | His solis, et his primis revelata est veritas Divinitatis, majorem scilicet dignationem et pleniorem gratiam a diabolo consecutis, qui Deum sic quoque voluerit aemulari, ut de doctrinis venenorum, quod Dominus negavit, ipse faceret discipulos super magistrum. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[1026A] | Sed [1026A] enim per gratiam Jesu credimus nos salutem consecuturos sicut et illi (Act. |
[0990C] | [0990C] Utique enim dignum est peraequari nunc quoque gratiam circa omnia retro indulta, si de pristino aliquo exemplo venia moechiae vindicatur. |
[0992C] | XXI, 43); sed ut exprimeret adversus livorem Pharisaeorum suam gratiam et benevolentiam etiam circa unum ethnicorum, praeposuit unius peccatoris salutem [0993A] ex poenitentia, quam illorum ex justitia. |
[1005A] | Satis habe gratiam meam; virtus enim in infirmitate perficitur (II Cor. |
[1017A] | Porro, cum in omnibus Epistolis et post fidem talem prohibeat [1017A] admitti, et admissum a communicatione detrudat, sine spe conditionis ullius aut temporis, nostrae magis sententiae adsistit eam poenitentiam ostendens Dominum malle, quae ante fidem, quae ante baptisma morte peccatoris potior habeatur, semel diluendi per Christi gratiam, semel pro peccatis nostris morte functi. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0843A] | V), ubi delictum abundaverit, illic gratiam superabundasse. |
[0848B] | Si ad simplicem ostentationem potestatis, aut ad praesentem gratiam redanimationis, non adeo magnum illi denuo morituros suscitare. |
[0857A] | Ergo in carne, plane mortali secundum culpam, sed et vitali secundum gratiam. |
[0859A] | Omnis sermo turpis non procedat ex ore vestro, sed qui sit optimus ad aedificationem fidei, ut gratiam audientibus praestet. |
[0877C] | Quomodo canam illi novum canticum, nesciens me esse qui gratiam Deo debeam? |
[0878A] | Et si ita, dedignaris tantam gratiam qualiscumque a Deo consequi? |
[0879B] | Praescribens enim adhuc easdem passiones obituram carnem, si eadem resurrectura dicatur, naturam adversus Dominum suum temere defendis, legem adversus gratiam impie asseris: quasi Domino Deo non liceat et mutare naturam, et sine lege servare. |
[0880B] | Quae reconciliatis ira post gratiam? |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0645A] | Haec muneris origo, sed paulatim provecti ad tantam gratiam, ad quantam et crudelitatem, quia ferrum voluptati satis non faciebat nisi et feris humana corpora dissiparentur. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»