TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Hostem' [13]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0865708292
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0593A]   Item in adversis qui ferro sociantur, non gladium ipsum aut [0593A] lanceam accusant, sed hostem vel latronem.

000-00-00 Serial Number=0241174102
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0618A]   Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an virum jam Christum exhibere ista aetas possit, nedum imperatorem; scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans; et signum belli, non tuba, sed crepitacillo daturus; nec ex equo vel de muro, sed de nutricis et gerulae suae dorso sive collo hostem destinaturus; atque ita Damascum et Samariam pro mammis subacturus.

000-00-00 Serial Number=0641571105
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0350C]   Suscitavit enim illi Satan hostem idumaeum.
 [0338A]   Scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans; et signa belli, non tuba, sed crepitacillo daturus: nec ex equo, vel de curru, vel de muro; sed de nutricis aut gerulae suae collo sive [0338A] dorso hostem destinaturus, atque ita Damascum et Samariam pro mamillis subacturus.

000-00-00 Serial Number=0297496796
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1072A]   Dux populi Moses, qui limina regia liquit, Spernens divitias florentes tempore parvo, Maluit adflictus populi portare labores Subnixa cervice, minis non territus ullis, Quam sibi delicias multasque remittere poenas, Pro magnaque fide, pro tanto mirus amore, Armatus virtute Dei magnalia gessit: Percussit gentem plagis, terramque reliquit, confundit regem durum, populumque reducit; Calcavit fluctus, hostes demersit in undis; Fecit aquam dulcem per lignum, semper amaram, Cum Christi populo manifeste multa locutus, Cujus de facie lux et nitor ore refulsit; [1071D] Acceptam legem per paucos fudit in orbem, [1072A] Exempla implicita propriorum certa laborum, Percussit petram, jussus quoque flumina fudit; Extenditque manus, ut signo vinceret hostem.
 [1070A]   Non aliud corpus dari, sed prius illud inermem Undique regno Dei lato circumdari totum, Momento aspectus oculi mutabitur, inquit, Ut rufae cerae facies dispanditur herba, Et mutat proprium candenti sole colorem: Sic eadem caro fulgenti de gloria sumens, Gaudebit semper gaudens et morte carebit, Devictum clamans crudelem corporis hostem, Glutitam mortem, fortis victoria Christus, [1070B] Ingentes Deo summa ferens ad sidera laudes.
 [1086C]   Partem hominis, dum speratis retinere salutem, Totus homo vester deperdit mente prophana, [1086C] Interior simul et veterem quem dicitis hostem; Sed et homo solum spiramen dicitur esse; Nec vetus est homo dicta caro, nec sunt inimica Spiritus et caro, verus homo sociatus in uno, Nec sibi privatos sensus cernuntur habere, Haec regitur, regit ille, gemit, gaudetque, doletque; Diligit, ipse suae carni carissimus idem, Per quam paret homo, cum qua commixtus habetur; Vulneribus curas adhibet, lacrymasque profundit.
 [1090B]   Tertia namque die subiens cum corpore victor, Immani virtute Patris, via facta salutis; Inque creatura portans hominemque Deumque, Conscendit coelos, captivas ille reducens Primitias, munus Domino charamque figuram; Conseditque Patri lucis virtute recepta, Gloria qua munitus erat, dum vinceret hostem, Spiritu conjunctus, de nobis carne ligatus, Hunc Pater et Dominum et Christum Regemque Deumque.
 [1051D]   Plane indigna esse tam excellentis ingenii viro satis indicat stylus, toties violatae prosodiae reus, toties rebus tractandis impar, toties telis in hostem stringendis hebes et inficetus.
 [1072A]   At Jesus Nave filius, Auses ante vocatus, Spiritus hunc sanctus socium sibi nomine junxit Hinc fluvium scidit, et populum transire coegit; Distribuit terram gratis, promissa paterna; Solem cum luna statuit, dum vinceret hostem; Expulit externas gentes prolemque gigantum; Excidit lucos, aras et templa subegit; Omnia legitima solemnia mente peregit; Nominis exemplum Christi, virtutis imago.
 [1072B]   Ex quibus ut Gedeon dux agminis, acer in hostem, Non virtute sua tutelam acquirere genti, Firmatusque fide signum petit excita menti, Quo vel non posset vel posset vincere bellum, Vellus ut in noctem positum de rore maderet, Et tellus omnis circum siccata jaceret, Hoc inimicorum palmam coalescere mundo; Atque iterum solo remanenti vellere sicco, Hoc eadem tellus roraret nocte liquore; [1072C] Hoc etenim signo praedonum stravit acervos, Congressus populo Christi, sine milite multo, Tercenteno equite (numerus Tau littera Graeca) Armatis facibusque et cornibus ore canentum.

000-00-00 Serial Number=0445869625
Carmina Tertulliano Adscripta Reditus in Auctori Indicem  
 [1049D]   Nbsp; 1° Indignos namque esse tam praestantis ingenii viro, satis evincit stylus, toties violatae prosodiae reus, toties rebus tractandis impar, toties telis i n hostem stringendis hebes.

000-00-00 Serial Number=0589801431
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0987B]   Et hanc itaque munivit, hostem statim ejus prohibendo moechiam.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»