Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0512A] | In summa, si indubitatum est ejus esse et angelum, et veritatem, et salutem, cujus et ira, et aemulatio, et fallaciae immissio adversus contemptores et desultores, etiam adversus ignorantes (ut jam et Marcion de gradu cedat, Deum quoque zeloten concedens), quis dignius irascetur? |
[0511A] | Illius est ergo etiam ignorantes Deum plectere, quem non liceat ignorari. |
[0384A] | Siquidem in obsidione civitatis Hierichuntis, circumlata per muros arca Testamenti septem diebus, etiam sabbato, ex praecepto Creatoris sabbatum operatione destruxit, ut putant qui hoc et de Christo existimant, ignorantes neque Christum sabbatum destruxisse, neque Creatorem, ut mox docebimus. |
[0507A] | Quod zelo quidem Dei agerentur, sed non per scientiam; ignorantes scilicet eum, dum dispositiones ejus in [0507B] Christo ignorant consummationem legi statuturo, atque ita suam justitiam tuentur adversus illum. |
[0507A] | Deum enim, inquit, ignorantes, et suam justitiam sistere quaerentes, non subjecerunt se justitiae Dei. |
[0463A] | Id est, ut ille optimus ignorantes adhuc in scelus mergeret. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1065A] | Et reliqui magni reges sanctique prophetae, Non ignorantes certae promissa salutis, Ingentemque, metu pleni, transcendere legem, Venturam summae virtutis imagine molem, Inspectam e speculo celebrarunt ordine pascham. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0175B] | Et si qua haeretici apprehendunt quasi Deo indigna, ad destructionem Creatoris, ignorantes haec in Filium competisse, qui etiam passiones humanas, et sitim, et esuriem, et lacrymas, et ipsam nativitatem, ipsamque mortem erat subiturus: Propter hoc minoratus a Patre modicum quid citra angelos (Ps. |
[0176A] | Ignorantes enim, a primordio omnem ordinem divinae dispositionis per Filium decucurrisse, ipsum credunt Patrem et visum, et congressum, et operatum, et sitim et esuriem passum, adversus Prophetam dicentem: Deus aeternus non sitiet, nec esuriet omnino (quanto magis nec morietur, nec sepelietur! |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1316B] | Pleraeque enim, quod ipsum mihi utique [reprehendendo in omnibus] reprehendere Deus permittat, [1316B] aut ignorantes simpliciter aut dissim ulantes audacter ita ingrediuntur, quasi pudicitia in sola carnis integritate et stupri aversione consistat, nec quicquam intrinsecus opus sit, de cultus et ornatus dispositione. |
De Exhortatione Castitatis | Reditus in Auctori Indicem |
[0916B] | Proinde et tu, si non obaudieris Deo, qui te, proposito praecepto, liberae potestatis instituit, per voluntatis libertatem volens deverges in id quod Deus non vult, et ita te putas a diabolo subversum, qui etsi quid vult te velle quod Deus non vult, non tamen facit ut et velis; quia nec tunc istos protoplastos ad voluntatem delicti subegit; imo neque invitos, neque ignorantes quid Deus nollet; utique enim nolebat fieri, cum admisso mortem destinabat. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0671B] | O divina sententia usque ad terram pertinax, cui etiam ignorantes testimonium reddunt. |
De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1235A] | Cum etiam ignorantes Dominum nulla exceptio tueatur ad poenam; quia Deum in aperto constitutum, et vel ex-ipsis coelestibus bonis comprehensibilem, ignorari non licet: quanto cognitum despici periculosum est! |
[1227A] | Igitur ignorantes quique Deum rem quoque ejus ignorent necesse est, quia nullus omnino thesaurus extraneis patet. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[1017A] | Ita clementia illa Dei, malentis poenitentiam peccatoris quam mortem, ad ignorantes adhuc et adhuc incredulos spectat, quorum caussa liberandorum venerit Christus, non qui jam Deum norint, et [1017B] sacramentum didicerint fidei. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0833A] | Sic Judaei, terrena solummodo sperando, coelestia amittunt, ignorantes et panem de coelesti repromissum, et oleum divinae unctionis, et aquam spiritus, et vinum animae vigorantis ex vite Christi. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»