[0450B]
|
Jesus autem Marcionis et natus non dubitaretur, qui homo videbatur; utique qua non natus nullam potuerat generis sui in publico habuisse notitiam, sed erat unus aliqui deputandus ex iis, qui quoquo modo ignoti habebantur.
|
[0430B]
|
Igitur quoniam hypocrisim eorum taxarat, utique celantem occulta cordis, et incredulitatis secreta superficialibus officiis obumbrantem; quae clavem agnitionis habens, nec ipsa introiret, nec alios sineret; ideo adjicit: Nihil autem opertum, quod non patefiet; et nihil absconditum, quod non dignoscetur; ne quis existimet illum Dei ignoti retro et occulti, revelationem et adagnitionem intentare, cum subjiciat etiam quae inter se mussitarent vel tractarent, scilicet super ipso dicentes: Hic non expellit daemonia nisi in Beelzebule, in apertum processura, et in ore hominum futura, ex Evangelii promulgatione.
|
[0255C]
|
Porro, incerti dii minus noti, ut minus certi; et proinde ignoti, qua minus certi.
|
[0499B]
|
Caeterum, quomodo auferetur velamentum Creatoris in Christo Dei alterius, cujus sacramenta velasse non potuit Creator, ignoti videlicet ignota?
|
[0407A]
|
Sine dubio cujus tormenta et abyssum noverant, et timebant, nec enim videntur posse ignorasse adhuc quod novi et ignoti Dei virtus operaretur in terris; quia verisimile [0407B] non est Creatorem ignorasse.
|
[0265B]
|
Regrediar necesse est ad originem quaestionis Dei ignoti, ut caeteros quoque ramulos ejus excutiam.
|
[0505A]
|
Nisi si Creator ideo legem [0505A] intercalavit, ut negotium procuraret gratiae Dei alterius, et quidem aemuli, ne dixerim ignoti; ut quemadmodum apud ipsum regnaverat peccatum in mortem, ita et gratia regnaret in justitia in vitam per Jesum Christum, adversarium ipsius.
|
[0499D]
|
Haec [0499D] autem non utique de Evangelio Dei ignoti abscondendo minabatur.
|
[0256A]
|
Sed quoniam animadverto in quibusdam ad formam Creatoris provocari oportere omnis Dei novi et retro ignoti probationem, hoc ipsum ratione fieri a nobis prius commendare debebo, quo constantius utar rationis editae patrocinio.
|
[0265B]
|
Nunc in isto articulo ab ignoti Dei quaestione deducto, satis constitit tam nihil illum condidisse, quam debuisse condidisse, uti cognosceretur ex operibus; quia, si fuisset, cognosci debuisset, et utique a primordio rerum: Deum enim non decuisset latuisse.
|
[0423D]
|
Quid enim mirum si non viderant res Dei ignoti, et tanto post aevo revelati?
|
[0488A]
|
Dic mihi, a Creatore alterius quidem ignoti Dei hominibus exempla sunt facta?
|
[0371B]
|
At nunc discepto, quomodo hoc eum vocari cognoverit daemon, nulla unquam retro emissa praedicatione in illum a Deo ignoto, et in id temporis muto, cujus nec sanctum eum contestari potuit, ut ignoti etiam ipsi suo Creatori.
|