TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Invidiam' [10]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0181863606
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0137A]   Statim ut coli Deus coepit, invidiam religio sortita est: qui Deo placuerat, occiditur, et quidem a fratre; quo proclivius impietas alienum sanguinem sectaretur, a suo auspicata est.

000-00-00 Serial Number=0260359526
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0209B]   Quo pacto, neque gratiam bonorum Deo debebimus, nec invidiam malorum, quia nihil de suo operatus ingenio.

000-00-00 Serial Number=0556060731
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0296B]   Si mors malum, nec mors comminatori suo, sed contemptori faciet invidiam, ut auctori.
 [0522A]   Cum praedicationis enumerat varietatem, quod alii ex fiducia vinculorum ejus, audentius sermonem enuntiarent; alii per invidiam et contentionem; quidam vero et per sermonis existimationem , plerique ex dilectione, nonnulli ex aemulatione, jam aliqui et ex simultate Christum praedicarent; erat utique vel hic locus taxandae ipsius praedicationis de diversitate sententiae, quae tantam efficeret etiam animorum varietatem Sed caussas solas animorum, non regulas sacramentorum in diversitate proponens, unum tamen Christum, et unum ejus Deum, quocumque consilio [0522B] praedicatum confirmat, et ideo: Nihil mea, inquit, sive caussatione, sive veritate Christus annuntietur; quia unus annuntiabatur, sive ex caussatione, sive ex veritate fidei.
 [0312A]   Evenit enim in bonis factis poenitentiae confessio, ad invidiam et exprobrationem ejus qui beneficii ingratus exstiterit, sicut et tunc circa personam Saulis honorandam annuntiatur a Creatore, qui non deliquerat, cum Saulem assumit in regnum, et Sancto Spiritu auget; optimum enim adhuc: qualis, inquit, non erat in filiis Israelis, dignissime allegerat, sed nec ignoraverat ita eventurum, nemo enim te sustinebit improvidentiam adscribentem Deo ei, quem Deum non negans, confiteris et providum.

000-00-00 Serial Number=0012890220
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1076B]   [1076B] Talia membra gerit specioso corpore mate Libera, quod nunquam Domini praecepta reliquit, Inque domo senuit, Domino lectissima semper, Invidiam, poenas ejus pro nomine passa: Nam sterilis quoniam, nondum secura futuri, Ediderit populum coelesti, semine natum.

000-00-00 Serial Number=0798102438
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0260A]   Caeterum, inauditam si damnent, praeter invidiam iniquitatis etiam suspicionem merebuntur alicujus conscientiae, nolentes audire, quod auditum damnare non possint.

000-00-00 Serial Number=0412863731
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0709A]   Et se quidem finxit summum patrem, illam vero injectionem suam primam, qua injecerat angelos et archangelos condere: hujus eam propositi [0709A] compotem exilisse de patre, et in inferiora desultasse; atque illic praevento patris proposito, angelicas potestates genuisse, ignaras patris, artificis mundi hujus; ab his vero per invidiam retentam, ne digressa ea alterius genimina viderentur; et idcirco omni contumeliae addictam, ut nusquam discedere depretiatam liberet, humanae quoque formae succidisse, velut vinculis carnis coercendam; ita multis aevis per alios atque alios habitus foemininos volutatam, etiam illam Helenam fuisse, exitiosissimam Priamo, et Stesichori postea oculis, quem et excaecasset ob convicium carminis, dehinc reluminasset ob satisfactionem laudis; proinde migrantem eam de corporibus in corpora, postrema dedecoratione, sub titulo prostitisse Helenam viliorem: [0709B] hanc igitur esse ovem perditam, ad quam descenderit pater summus, Simon scilicet, et primum recuperata ea et revecta, nescio humeris an foeminibus, exinde ad hominum respexerit salutem, quasi per vindictam liberandorum ex illis angelicis potestatibus; quibus fallendis, et ipse configuratus aeque, et hominibus hominem ementitus, in Judaea quidem filium, in Samaria vero patrem gesserit.

000-00-00 Serial Number=0344886005
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1305A]   Si tanta in terris moraretur fides, quanta merces ejus exspectatur in coelis, nulla omnino vestrum, sorores [1304D] dilectissimae, ex quo Deum vivum cognovisset, et [1305A] de sua, id est de foeminae conditione didicisset, laetiorem habitum, ne dicam gloriosiorem appetiisset, ut non magis in sordibus ageret, et squalorem potius affectaret, ipsam se circumferens Evam lugentem et poenitentem; quo plenius id quod de Eva trahit (ignominiam dico primi delicti, et invidiam perditionis humanae) omni satisfactionis habitu expiaret (Genes.

000-00-00 Serial Number=0157400727
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0113A]   Malo invidiam ei facere per voluntatem ipsius pereundo, quam bilem, per meam evadendo.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»