TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Judicii' [63]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0221639693
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0585B]   Nec mythici ac poetici soli talia canunt, sed et philosophi de animorum reciprocatione et judicii distributione confirmant.

000-00-00 Serial Number=0266275406
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0148B]   I, 3, 4), gloriemur in vobis in Ecclesiis Dei pro tolerantia vestra et fide, in omnibus persecutionibus et pressuris, quibus sustinetis ostentamen justi judicii Dei, ut digni habeamini regno ejus, pro quo et patimini.
 [0150B]   Ita, non in occasione frustrandi martyrii jubet te subjici potestatibus, sed in provocatione bene vivendi, etiam sub illarum respectu, quasi adjutricum justitiae, quasi ministrarum divini judicii, hic etiam de nocentibus praejudicantis.

000-00-00 Serial Number=0412580669
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0299C]   Denique timor judicii ad bonum, non ad malum confert.
 [0301B]   Nos autem adhibita distinctione utriusque formae, separatis malis delicti et malis supplicii, malis culpae et malis poenae, suum cuique parti definimus auctorem; malorum quidem [0301B] peccati et culpae, diabolum, malorum vero supplicii et poenae, Deum creatorem; ut illa pars malitiae deputetur, ista justitiae, mala condentis judicii adversus mala delicti.
 [0283B]   Imo vero omne justitiae opus bonitati Dei procurare, quippe cum timor judicii ad bonum, non ad malum, conferat: XIV.
 [0479D]   Ergo retributionis [0479D] et judicii Deus intentat.
 [0445A]   Quod si aeternus locus repromittitur, et ascensus in coelum aedificatur a Creatore, promittente etiam semen Abrahae velut stellas coeli futurum, utique ob coelestem promissionem, salva ea promissione, cur non capiat sinum Abrahae dici temporale aliquod animarum fidelium receptaculum, in quo jam delinietur futuri imago, ac candida quaedam utriusque judicii prospiciatur?
 [0417A]   Satis impudens antithesis, cum tam diversa committit, parvulos et pueros: innocentem adhuc aetatem, et judicii jam capacem, quae conviciari poterat, ne dicam blasphemare.
 [0489A]   Sed et omnem judicii mentionem Creatori competere, ut Deo judici, toto pene opere tractatum est.
 [0356B]   Haec ratio regni terreni, post cujus mille annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum resurrectio, pro meritis maturius vel tardius resurgentium, tunc et mundi destructione, et judicii conflagratione commissa, demutati in atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae superindumentum, transferemur in coeleste regnum, de quo nunc sic ideo retractatur, quasi non praedicato apud Creatorem, ac per hoc, alterius Dei Christum probante, a quo primo et solo sit revelatum.
 [0436C]   Quale est enim ut lenissimi Dei regnum significet semen, quod etiam judicii fervor lacrymosa austeritate subsequitur?

000-00-00 Serial Number=0070527673
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0488A]   [0487B ] Si enim dii illorum vere Dii essent, non et cultores suos Christianorum poenis involverent: at cum et bonis et malis, ille qui vere Deus est, mala immittat, [0488A] his in poenam, illis in admonitione esse: qui non ante aeterni judicii rigorem interutrosque discrimen statuet; quod si pertinaciter Diis suis illa adscribi velint, propterea quod christianos esse patiantur, sequitur, injustos, ingratos tales Deos esse, qui cultores suos una cum irrisoribus plecti velint.
 [0489A]   Qui [0489A] enim semel aeternum judicium destinavit post saeculi finem, non praecipitat discretionem, quae est conditio judicii, ante saeculi finem.
 [0415B]   Dicant hoc pro tribunali, si forte, Minoen et Rhadamanthum secundum consensum Platonis et poetarum esse sortitos; suae saltem ignominiae et damnationis [0415B] notam refutent: renuant se immundos spiritus esse, quod vel ex pabulis eorum sanguine et fumo et putidis rogis pecorum et impuratissimis linguis ipsorum vatum intelligi debuit; renuant ob malitiam praedamnatos se in eumdem judicii diem cum omnibus cultoribus et operatoribus suis.
 [0469A]   Nam et judicatur magno cum pondere, ut apud certos de Dei conspectu, summumque futuri judicii praejudicium est, si quis ita deliquerit, ut a communicatione orationis et conventus et omnis sancti commercii relegetur, Praesident probati quique seniores, honorem istum non pretio [0470A] sed testimonio adepti; neque enim pretio ulla res Dei constat.
 [0528A]   Et hoc erit testimonium ignis aeterni, hoc exemplum jugis judicii poenam nutrientis.
 [0523A]   Sed de nostra magis defensione, qui proponimus, multo utique dignius credi, hominem ex homine rediturum, quemlibet pro quolibet, dum hominem, ut eadem qualitas animae in eamdem restauretur conditionem, etsi non effigiem, certe quia ratio restitutionis destinatio judicii est, necessario idem ipse qui fuerat exhibebitur, ut boni seu contrarii meriti judicium a Deo referat.

000-00-00 Serial Number=0993598282
Carmen De Jona Et Ninive Reditus in Auctori Indicem  
 [1107C]   Pamelio viro multae lectionis et judicii.

000-00-00 Serial Number=0971151590
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0748B]   Hanc quoque fallaciam [0748B] spiritus nequam sub personis defunctorum delitescentis, nisi fallor, etiam rebus probamus, cum in exorcismis interdum aliquem se ex parentibus hominem suis affirmat, interdum gladiatorem, vel bestiarium, sicut et alibi deum; nihil magis curans, quam hoc ipsum excludere quod praedicamus, ne facile credamus animas universas ad inferos redigi, ut et judicii et resurrectionis fidem turbet.
 [0750C]   Ampliationem vis esse post mortem, confusa [0750C] spe et incerta exspectatione ludentem, an vitae recensum jam et ordinationem judicii inhorrentem?
 [0750B]   Cur enim non putes animam, et puniri, et foveri [0750B] in infernis interim sub expectatione utriusque judicii, in quadam usurpatione et candida ejus?
 [0644C]   Neque vero etiam judicii nomine vindicari hoc dogma; evacuari enim, si crimina non aliter puniantur, aut merces non alia bonis detur, quam in animalia restitutio.
 [0657A]   Quod in diem judicii reservatur?
 [0705B]   Et hic dicam: Si mutantur, non ipsae dispungentur quae merebuntur; evacuabitur ratio judicii, si meritorum decrit sensus; deerit autem sensus meritorum, si status verterit animarum; vertit autem status animarum, si non eaedem perseveraverint: aeque si perseveraverint in judicium, quod et Mercurius Aegyptius novit, dicens animam, digressam a corpore, non refundi in animam universi, sed manere determinatam, uti rationem (inquit) Patri reddat eorum quae [0705C] in corpore gesserit.
 [0705C]   Volo judicii utique divini justitiam, gravitatem, majestatem, dignitatem recensere; si non sublimiore fastigio praesidet humana censura, plenior utriusque sententiae honore, poenarum et gratiarum, severior in ulciscendo, et liberalior in largiendo.
 [0705A]   Etiam cum judicii nomine vindicatur hoc dogma, [0705B] quod animae humanae pro vita et meritis genera animalium sortiantur, jugulandae quaeque in occisoriis, et subigendae quaeque in famulatoriis, et fatigandae in operariis, et foedandae in immundis, perinde honorandae, et diligendae, et curandae, et adpetendae in speciosissimis, et probissimis, et utilissimis, et delicatissimis.

000-00-00 Serial Number=0485696256
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1169A]   Ut proinde hunc sensum huic loco attribuat: «Quod si mundus post oblatam Dei, singularem Baptismo, gratiam, in peccata fertur, atque in ea ruit totus praeceps; quo facto in Baptismum est iniquissimus, et Baptismus male est comparatus: itaque, id est, propterea diluvio ignis destinatur mundus, ut quemadmodum olim aquis exundantibus periit, sic etiam olim igne judicii Divini consummetur.
 [1169C]   Coeli autem, qui nunc sunt, et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum.
 [1176B]   Denique autem Tertullianus noster de die judicii, atque igne infernali damnatorum exponit, ut paulo post videbimus.
 [1176D]   Praedictum fuerat: Abluet Dominus sordes filiarum Sion-in SPIRITU JUDICII, et SPIRITU ARDORIS, seu ignis; in quem locum S.
 [1177A]   Id quod examen fit per IGNEM JUDICII.
 [1200D]   Caeterum diem judicii in Pentecoste futurum, Tertulliani conjectura est, verbis Act.

000-00-00 Serial Number=0537948489
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0763C]   Sed utantur haeretici [0763C] omnes Scripturis ejus, cujus utuntur etiam mundo: erit illis hoc quoque in testimonium judicii, quod de exemplis ipsius blasphemias suas instruunt.

000-00-00 Serial Number=0781033099
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0663B]   Principale crimen generis humani, summus seculi reatus, tota caussa judicii, idololatria.
 [0695A]   Et si ita evenerit, det fratribus operandi copiam, vel nobis abrumpendae omnis necessitatis constantiam, ne illae litterae negatrices vicariae oris nostri in die judicii adversus nos proferantur signatae signis, non jam advocatorum, sed angelorum.

000-00-00 Serial Number=0289755344
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0959B]   IX, 5) Omnis itaque justitiam judicii praeministrans, materiam libertatis emisit, per veniam supparans disciplinam; permittens omnia, ut demeret quidam; plus exacturus, si plus commisisset; abstinentiam imperaturus, cum indulgentiam praemisisset; quo magis, ut diximus, primordiale delictum expiaretur majoris abstinentiae operatione, in majoris licentiae occasione.

000-00-00 Serial Number=0737160385
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1257B]   Hinc prima judicii, unde delicti origo: hinc Deus irasci exorsus, unde offendere homo inductus.
 [1260A]   Qui postquam supervenit, et gratiam fidei patientia composuit, jam nec verbo quidem lacessere, nec Fatue quidem dicere sine judicii periculo licet.

000-00-00 Serial Number=0411729932
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1226B]   Denique vero praeclarum de hoc libro judicium audiendum est, quod ipse Beatus Rhenanus, vir magni judicii, in praemisso ad eumdem argumento tulit, nempe commentarium hunc esse ejusmodi, ut theologi eum debeant ad unguem ediscere; nam egregium, pergit, monumentum est antiquitatis; tam sancte docet, tam pie suadet, tam instanter urget rem ecclesiasticae disciplinae summopore necessariam, EXOMOLOGESIN, hoc est, actum et ministerium poenitentiae.
 [1239A]   Num spes alia, vel merces, alia formido judicii, alia necessitas poenitentiae?
 [1247B]   Dissiliunt superbissimi montes ignis intrinsecus foetu: et quod nobis judicii perpetuitatem probat, cum dissiliant, cum devorentur, nunquam tamen finiuntur.
 [1247B]   Quis haec supplicia interim montium non judicii minantis exemplaria deputabit?

000-00-00 Serial Number=0525167286
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0059A]   Postremo si forte praescriptionibus his non moveantur, ad futuri judicii metum, et haereticos provocat, et eos qui aures haereticis accommodant.
 [0059A]   Proinde haec pressioris apud nos testimonia disciplinae ad probationem veritatis accedunt; a qua divertere nemini expedit, qui meminerit futuri judicii quo omnes nos necesse est apud Christi tribunal astare reddentes rationem in primis ipsius fidei.

000-00-00 Serial Number=0210917234
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0990C]   Habemus quidem et nos ejusdem vetustatis exempla pro sententia nostra, non modo non indulti, verum etiam repraesentati judicii fornicationis (Gen.
 [1015B]   Plena enim zeli indignatio viro non parcet in die judicii (Prov.
 [0979A]   Etsi vero in veteri Testamento exstent exempla veniae pro moechis, inveniri etiam judicii; et aliam esse novi Testamenti rationem.

000-00-00 Serial Number=0762981355
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0813A]   Haec erit tota caussa, imo necessitas resurrectionis; congruentissima scilicet Deo destinatio judicii: de cujus dispositione dispicias, an utrique substantiae humanae dijudicandae censura divina praesideat, tam animae quam et carni.
 [0813B]   Vita est enim causa judicii; per tot substantias dispungenda, per quot et functa est.
 [0817B]   Porro, si haec satis essent ad plenitudinem meritorum, ut non requirerentur et facta, sufficeret in totum anima ad perfectionem judicii, de his judicanda, in quae agenda sola suffecerat.
 [0818A]   Denique, haec erit ratio in ultimum finem destinati judicii, ut exhibitione carnis omnis divina censura perfici possit.
 [0818A]   Cui cum tot auctoritates justorum patrociniorum procurent; honores dico substantiae ipsius, tum vires Dei, tum exempla earum, tum rationes judicii, et necessitates ipsius: utique secundum [0818B] praejudicia tot auctoritatum Scripturas intelligi oportebit, non secundum ingenia haereticorum, de sola incredulitate venientia: quia incredibile habeatur restitui substantiam interitu subductam, non quia aut substantiae ipsi inemeribile sit, aut Deo impossibile, aut judicio inhabile.
 [0813A]   Dicimus plenum primo perfectumque credendum judicium Dei, ut ultimum jam atque exinde perpetuum: ut sic quoque justum, dum non in aliquo minus: ut sic quoque Deo dignum, dum pro tanta ejus patientia, plenum atque perfectum: itaque plenitudinem perfectionemque judicii, non nisi de totius hominis repraesentatione constare.
 [0840B]   Aut enim nihil in hominem destinatur, non liberalitas regni, non severitas judicii, non quodcumque est resurrectio aut si in hominem destinatur, necesse est in eas substantias [0840C] destinetur, ex quibus homo structus est, in quem destinatur.
 [0841C]   XI), Tyro et Sidoni in die judicii; et (Matth.
 [0842A]   Si nomina absoluta sunt rerum, id est, judicii, et regni Dei, et resurrectionis, ut nihil eorum in parabolam comprimi possit; nec ea in parabolas compellantur, quae ad dispositionem, et transactionem, et passionem regni, judicii, et resurrectionis praedicantur; atque ita corporalia defendantur, ut corporalibus destinata, id est, non spiritualia, quia non figurata.
 [0842A]   Si nomina absoluta sunt rerum, id est, judicii, et regni Dei, et resurrectionis, ut nihil eorum in parabolam comprimi possit; nec ea in parabolas compellantur, quae ad dispositionem, et transactionem, et passionem regni, judicii, et resurrectionis praedicantur; atque ita corporalia defendantur, ut corporalibus destinata, id est, non spiritualia, quia non figurata.
 [0848A]   Denique cum dicit: ne miremini, quod veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei; et procedent, qui bona fecerunt, in vitae resurrectionem; qui mala, in resurrectionem judicii; nemo jam poterit aliud mortuos interpretari, qui sint in monumentis, nisi corpora et carnem; quia nec ipsa monumenta aliud, quam cadaverum stabula.
 [0877C]   Quando neque mentem, neque memoriam, neque conscientiam hominis hodierni credibile sit aboleri per indumentum illud mutatorium immortalitatis et incorruptelae, vacaturo scilicet emolumento [0877C] et fructu resurrectionis, et statu divini utrobique judicii.
 [0842A]   Nam et ideo praestruximus, tam corpus animae, quam et carnis, obnoxium esse mercedibus pro communi operatione pensandis, ne corporalitas animae occasionem subministrans figurarum, corporalitatem carnis excludat; cum utramque participem et regni, et judicii, et resurrectionis [0842B] oporteat credi.

000-00-00 Serial Number=0216347098
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0654A]   Quid mirum de inaequata ista hominum miscentium et commutantium statum boni et mali per inconstantiam sensus et judicii varietate?
 [0660B]   At enim supersunt alia spectacula, ille ultimus et perpetuus judicii dies, ille nationibus insperatus, ille derisus, [0660C] cum tanta saeculi vetustas, et tot ejus nativitates uno igni haurientur.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»