TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Justitia' [63]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0554775357
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0594B]   Ecce vos cum eadem licentia praesumptionis sepulcris regum vestrorum coelum infamatis, nonne probatos quosque justitia, virtute, [0594C] pietate et omni bono ejusmodi consecrationis solatio honestatis contenti pro talibus etiam irrideri pejerantes.
 [0568A]   Omnes a nullis magis prodimur, quanto magis, si atrocitas tanta sit, quae justitia indignationis omnem familiaritatis fidem rumpit, non potuerit continere, quod horruit, mens, quod expavit, oculus?
 [0567C]   Si quem tamen [0567C] apud vos prudentiae locum iniquitas reliquisset, ad explorandam famae fidem, utique justitia poscebat dispicere, a quibus potuisset fama in vulgus, et ita in totum orbem dari.

000-00-00 Serial Number=0355796635
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0137A]   A primordio enim justitia vim patitur.
 [0137A]   CXV); non opinor ista communis et omnium debitum: atqui justa, etiam ignominiosa est ex elogio transgressionis et merito damnationis; sed illa quae in ipso aditur ex testimonio religionis, et praelio confessionis, pro justitia et sacramento; sicut Esaia (LVII, 1): Videte , inquit, quomodo perit justus, et nemo excipit corde; et viri justi auferuntur, et nemo animadvertit: a facie enim injustitiae perit justus, et erit honor sepultura ejus.

000-00-00 Serial Number=0939732313
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0234B]   Haec, inquies, non est, haec turbulentia et passivitas non est; sed moderatio, et modestia, et justitia motationis neutram in partem inclinantis.

000-00-00 Serial Number=0914426744
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0614C]   Et manifestata est justitia aeterna, et unctus est Sanctus sanctorum, id est Christus; et signata est visio et prophetia, et dimissa sunt peccata, quae per fidem nominis Christi, omnibus in eum credentibus remittuntur.
 [0613A]   Septuaginta hebdomadae breviatae sunt super plebem tuam, [0613A] et super civitatem sanctam, quoadusque inveteretur delictum, et signentur peccata, et exorentur injustitiae, et inducatur justitia aeterna, ut et signetur visio et prophetes, et ut ungatur Sanctus sanctorum.
 [0600B]   XLIV, 17), si non illum naturalis legis justitia praecedebat?
 [0595C]   Quippe cum tex primordialis matrix omnium praeceptorum [0595C] Adae et Evae in paradiso data sit; ac legem Moysi scriptam, legis naturalis justitia in Noe et Abraham quin et sacerdotium in Melchisedech, praecesserit.

000-00-00 Serial Number=0748339057
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0283B]   Quae justitia cum perpetuo in Deo cum bonitate conspirarit, non recte seorsum deputari Deum bonum, et seorsum Deum justum; XIII.
 [0442C]   Habet itaque et Christum assertorem justitia divortii.
 [0300B]   Usque adeo justitia etiam plenitudo est divinitatis ipsus [0300C] exhibens Deum perfectum, et patrem, et dominum: patrem, clementia; dominum, disciplina; patrem, potestate blanda; dominum, severa: patrem, diligendum pie; dominum, timendum necessarie: diligendum, quia malit misericordiam, quam sacrificium (Ps.
 [0298C]   Nec species solummodo, sed tutela reputanda bonitatis; quia bonitas nisi justitia regatur.
 [0298C]   Nunc enim justitia malum, si injustitia bonum.
 [0503B]   Itaque et hic cum dicit: Non enim me pudet Evangelii; virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo et Graeco, quia justitia Dei in eo revelatur, ex fide in fidem; sine dubio et Evangelium et salutem justo Deo deputat, non bono, ut ita dixerim, secundum haeretici distinctionem, transferenti ex fide Legis in fidem Evangelii; suae utique [0503C] Legis, et sui Evangelii.
 [0445A]   XXXIII, 14): Quis annuntiabit vobis locum aeternum, nisi scilicet Christus incedens in justitia, loquens viam rectam, odio babens injustitiam et iniquitatem?
 [0352A]   XLVI, 12-13): Longe quique a justitia mea appropinquaverunt justitiae meae et veritati.
 [0302B]   XXXI, 29); id est, non sumpturum patrem delictum filii, nec filium delictum patris; sed unumquemque delicti sui reum futurum, ut post duritiam populi, duritia legis edomita, justitia jam non genus, sed personas judicaret.
 [0273A]   Prior igitur cum prima bonitatis ratio sit in rem suam exhiberi ex justitia, secunda autem in alienam, ex redundantia justitiae super Scribarum et Pharisaeorum, quale est secundam ei rationem referri, cui deficit prima?
 [0503C]   Aliud est, si veritatem Dei alterius in justitia detentam Creator iratus ulciscitur.
 [0388C]   Item Psalmus septuagesimus primus: Justitia judicabit mendicos populi, et faciet salvos filios pauperum.
 [0504C]   Tunc lex, nunc justitia Dei per fidem Christi.
 [0299B]   Omnia ut bonitas concepit, ita justitia distinxit.
 [0313B]   Ita, quod juste destinaverat, non male destinans, ex justitia non ex malitia destinarat; sed poenam ipsam malitiam nominavit, ex malo et merito passionis ipsius.
 [0299C]   Atenim, ut malum postea erupit, atque inde jam [0299C] coepit bonitas Dei cum adversario agere, aliud quoque negotium eadem illa justitia Dei nacta est jam secundum adversionem dirigendae bonitatis, ut seposita libertate ejus, qua et ultro Deus bonus pro meritis cujusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur; proinde omnibus aemulis vindicetur.
 [0298C]   Igitur quanto malum injustitia, tanto bonum justitia.
 [0240B]   Quanto malum injustitia, tanto bonum justitia; bona igitur severitas, quia justa, si bonus judex, id est justus.
 [0505A]   Nisi si Creator ideo legem [0505A] intercalavit, ut negotium procuraret gratiae Dei alterius, et quidem aemuli, ne dixerim ignoti; ut quemadmodum apud ipsum regnaverat peccatum in mortem, ita et gratia regnaret in justitia in vitam per Jesum Christum, adversarium ipsius.
 [0515A]   Tam enim justitia, quam et pax Creatoris in Christo annuntiabatur, ut saepe jam ostendimus.
 [0299A]   Bonitas ejus operata est mundum, justitia modulata est, quae etiam tum mundum judicavit ex bonis faciendum, quia cum bonitatis consilio judicavit.
 [0273B]   Tunc enim rationalis habebitur vel secunda in extraneum bonitas, si sine injuria ejus operetur, cujus est res, quamcumque bonitatem, justitia prima efficit rationalem, sic et in principali gradu rationalis erit, cum in rem suam exhibetur, si justa sit.

000-00-00 Serial Number=0160115302
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0275A]   Si non ita agitis circa [0275A] nocentes, ergo nos innocentissimos judicatis, cum quasi innocentissimos non vultis in ea confessione perseverare, quam necessitate, non justitia damnandam a vobis sciatis.
 [0335A]   Et hinc concedetis, opinor, illum Deum deificum justitia praecellere, qui nec temere, nec indigne nec prodige tantum praemium dispensarit.
 [0336A]   Suggillatio est in coelo vestra justitia.
 [0336C]   Aliquem de sapientia Socratem, de justitia Aristidem, de militia Themistoclem [0337A] , de sublimitate Alexandrum, de felicitate Polycratem, de copia Croesum, de eloquentia Demosthenem?
 [0261A]   Vacante autem meriti notitia, unde odii justitia defenditur quae non de eventu, sed de conscientia probanda est?
 [0378A]   Viros enim justitia et innocentia dignos deum nosse et ostendere a primordio in saeculum emisit spiritu divino inundatos, quo praedicarent Deum unicum esse, qui universa condiderit, qui hominem de humo struxerit; hic enim est verus Prometheus; qui saeculum certis temporum dispositionibus et exitibus ordinaverit; exinde qui signa majestatis suae judicantis ediderit per imbres, per ignes; qui demerendo sibi disciplinas determinaverit, quas ignoratis aut deseritis; sed et observantibus praemia destinarit, ut qui prodacto aevo isto judicaturus sit suos cultores in vitae aeternae retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et jugem, suscitatis omnibus ab initio defunctis, et reformatis et recensitis, ad [0378B] utriusque meriti dispunctionem.
 [0390A]   Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant; quod externa atque interna bella dilaniant; [0390A] quod regnis regna compulsant; quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae pleraque montium vastant; quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur; quod justitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit; quod etiam officia temporum [0391A] et elementorum munia exorbitant; quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt.
 [0393A]   Necesse est igitur pauca dicamus de Christo ut Deo   Tantum Judaeis erat apud Deum gratia, ubi et insignis justitia et fides originalium auctorum, unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut Dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo Deo, et non offendendo, praemonerentur.

000-00-00 Serial Number=0621747017
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0659B]   Caeterum composititiam et structilem, si effigiatam; tanquam alio eam modo effigians intellectualibus formis, pulchram justitia et disciplinis philosophiae, deformem vero contrariis artibus.
 [0747A]   Proinde nec extorres inferum habebuntur, quas vi ereptas arbitrantur, praecipue per atrocitates suppliciorum, crucis dico, et securis, et gladii, et ferae; nec isti porro exitus violenti, quos justitia decernit, violentiae vindex.

000-00-00 Serial Number=0833470523
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1145C]   XXXV, 7, habetur: [1145C] Justitia tua SICUT MONTES DEI, i.

000-00-00 Serial Number=0345944047
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1321A]   [1321A] Haec utique non ad crudam in totum et ferinam habitudinem insinuandam vobis suggeruntur; nec de bono squaloris et paedoris suademus, sed de modo et cardine et justitia corporis excolendi.

000-00-00 Serial Number=0553091347
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0107B]   Statu optima res pudicitia, et veritas, et justitia, quae a multorum sensu displicent.
 [0112B]   Ne confundaris, justitia te producit in medium.
 [0104C]   Nam et alias, in quantum justitiae iniquitas aemula est, in tantum materia est ad testimonia ejus, cujus est aemula; ut sic justitia in iniquitate perficiatur, quomodo virtus in infirmitate perficitur (II Cor.
 [0104C]   Ita et iniquitas adhibetur ut justitia probetur, confundens iniquitatem.

000-00-00 Serial Number=0135445833
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0664C]   Quomodo abundabit justitia nostra super scribas et pharisaeos, ut Dominus praescripsit, nisi abundantiam adversariae ejus, id est injustitiae perspexerimus?
 [0676A]   Sit nunc aliqua justitia quaestus, secura de cupiditatis et mendacii observatione, in crimen offendere idololatriae eam opinor, quae ad ipsa m idolorum animam et spiritum pertinet, quae omne daemonium saginat.

000-00-00 Serial Number=0464493215
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0937B]   Et quoniam quidam interdum nihil sibi dicunt esse cum lege, quam Christus non dissolvit, sed adimplevit, interdum quae volunt legis arripiunt; plane et nos sic dicimus decessisse legem, ut onera quidem ejus, quae secundum sententiam Apostolorum nec Patres sustinere voluerunt, concesserint; quae vero ad justitiam spectant, non tantum reservata permaneant, verum et ampliata: ut scilicet redundare possit justitia nostra super Scribarum et Pharisaeorum [0937C] justitiam.

000-00-00 Serial Number=0186518550
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1030C]   Tamen et vobis habitus aliter olim; tunicae fuere, et quidem in fama de subteminis studio, et luminis concilio, et mensurae temperamento; quod neque trans crura prodigae, nec intra genua inverecundae, nec brachiis parae, nec manibus aretae, sed nec cingulo sinus dividere expetitum: quadrata justitia [1031A] beatae in viris stabant.

000-00-00 Serial Number=0080440104
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0993A]   XXI, 43); sed ut exprimeret adversus livorem Pharisaeorum suam gratiam et benevolentiam etiam circa unum ethnicorum, praeposuit unius peccatoris salutem [0993A] ex poenitentia, quam illorum ex justitia.
 [1009C]   Illo enim concorporato rursus Ecclesiae, et justitia cum iniquitate sociatur, et tenebrae cum luce communicant, et Belial consonat Christo, et infidelis cum fideli sacramenta participat.

000-00-00 Serial Number=0656182766
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0858A]   IV), deponere nos veterem hominem qui corrumpitur per concupiscentiam seductionis; renovari autem spiritu sensus, et induere novum hominem, qui secundum Deum conditus est in justitia et religione veritatis; ut et hic ad duas substantias distinguendo, vetustatem ad carnem, novitatem ad animam, corruptionem perpetuam veteri defendat, id est carni.
 [0860A]   Vitam autem morti opponens in carne constitutae, sine dubio illic et vitam repromisit ex justitia, ubi mortem determinavit ex delinquentia.
 [0866B]   Si non carnem, ergo conversationem, ut proinde et coelestis imaginem gestemus in nobis; non jam dei, nec jam in coelo constituti; sed secundum liniamenta Christi incedentes in sanctitate, et justitia, et veritate.
 [0877B]   Nonne praestat omnem semel fidem a spe resurrectionis abducere, quam de gravitate atque justitia Dei ludere?
 [0880C]   Quod vestimenta et calciamenta filiorum Israelis quadraginta illis annis indetrita et inobsoleta manserunt; quod et in ipsis corporibus ungulum et capillorum facilia crementa [0880C] habilitatis et dignitatis justitia defixit, ne etiam enormitas corruptelae deputaretur: quod Babylonii ignes, trium fratrum nec tiaras, nec sarabaras, quamquam Judaeis alienas, laeserunt; quod Jonas devoratus a bellua maris, in cujus alvo naufragia digerebantur, triduo post incolumis expuitur; quod hodie [0881A] Enoch et Elias nondum resurrectione dispuncti, quia nec morte functi, qua tamen de orbe translati, et hoc ipso jam aeternitatis candidati, ab omni vitio, et ab omni damno, et ab omni injuria et contumelia immunitatem carnis ediscunt, cuinam fidei testimonium signant, nisi qua credi oportet, haec futurae integritatis esse documenta?

000-00-00 Serial Number=0843932807
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0649A]   Inde maledicta, convicia sine justitia, odii etiam suffragia sine merito amoris.
 [0654B]   Quum igitur humana recordatio, etiam obstrepente gratia voluptatis, damnandos eos censeat, ademptis bonis dignitatum in quemdam scopulum famositatis, quanto magis divina justitia in ejusmodi artifices animadvertit?

000-00-00 Serial Number=0473248601
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0887B]   Ait: Justitia primo fuit in rudimentis; dehinc per legem et prophetas promovit in infantiam: dehinc per Evangelium efferbuit in juventutem: nunc per Paracletum componitur in maturitatem.
 [0890A]   Sic et justitia (nam idem Deus justitiae et creaturae) primo fuit in rudimentis, natura Deum metuens: dehinc per Legem et Prophetas promovit in infantiam: dehinc per Evangelium efferbuit in juventutem: nunc per [0890B] Paracletum componitur in maturitatem.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»