TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Libertate' [30]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0108595550
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0593B]   Aut doceant vulgo fieri, ut de licentia passivitatis libertas approbetur, de libertate dominatio de dominatione divinitas intelligatur.
 [0581A]   Caeterum incesta vestra pro sua libertate et luce omni et nocte omni et tota coeli conscientia fruuntur, quodque felicius proveniat, cum palam misceatis incesta toto conscio coelo, soli ipsi ignoratis; nos vero etiam in tenebris scelera nostra recognoscere possumus.

000-00-00 Serial Number=0115783811
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1277B]   Sed non ideo praemiserim de libertate vetustatis et [1278A] posteritatis castigatione, aut praestruam Christum separandis matrimoniis et delendis conjunctionibus advenisse, quasi jam hinc finem nubendi praescribam.

000-00-00 Serial Number=0957927525
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0294B]   Quia nec universitatem homini subjecisset infirmo dominandi, et non potiori angelis; quibus nihil tale subjecit; sic nec legis pondus imposuisset, si gravis lex invalido sustinendi; nec quem excusabilem sciret nomine imbecillitatis, eum definitione mortis convenisset; postremo, non libertate, nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione earum.
 [0458A]   Aut si suas prophetavit, non distantes a promissionibus Christi, par erit in libertate optimo Deo; nec plus videbitur a Christo tuo repromitti, quam a meo filio hominis.
 [0289A]   Sed et quam arguis legem, quam in controversias torques, bonitas erogavit, consulens homini quo Deo adhaereret, ne non tam liber, quam adjectus videretur, aequandus famulis suis caeteris animalibus, solutis a Deo et ex fastidio liberis; sed ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus fuisset qui legem a Deo sumeret, utque animal rationale, intellectus et scientiae capax, ipsa quoque libertate rationali contineretur, ei subjectus, qui subjecerat illi omnia (I Cor.
 [0297C]   Nihil enim Deus proximum sibi non libertate ejusmodi ordinasset.
 [0292A]   Ut ergo bonum jam suum haberet homo, emancipatum sibi a Deo, et fieret proprietas jam boni in homine, et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a Deo boni, libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum, ut proprium, [0292A] jam sponte praestari ab homine; quoniam et hoc ratio bonitatis exigeret voluntarie exercendae; ex libertate scilicet arbitrii non favente institutioni, non serviente: ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem, sed ex voluntate jam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae: proinde ut et contra malum (nam et illud utique Deus providebat) fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis: quia, si careret hoc jure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii, proinde et malo sicut bono famulus.
 [0297C]   Quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae exorbitasse; et commeatum operationibus ejus admetiendo, rationem bonitatis suae egit; eodem consilio et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua succiderat illi; probans suam, non Dei culpam; et ita salutem digne per victoriam recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo, quem [0297D] eliserat ante devictus; et Deus tanto magis bonus [0298A] inveniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum, ad licentiam decerpendae arboris vitae jam de vita regressurum.
 [0293B]   Igitur consequens erat uti Deus secederet a libertate semel concessa homini, id est contineret in semetipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas intercessisse potuisset, quo minus homo male libertate sua frui adgressus, in periculum laberetur.
 [0293B]   Igitur consequens erat uti Deus secederet a libertate semel concessa homini, id est contineret in semetipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas intercessisse potuisset, quo minus homo male libertate sua frui adgressus, in periculum laberetur.
 [0352B]   Sic et ab ipso judaismo divertentes, cum Legis obligamenta et onera evangelica jam libertate mutarent, psalmum (Ps.
 [0305B]   Ad haec innocentiae, pudicitiae, et justitiae, et pietatis principalia consulta, accedunt etiam humanitatis praescripta: cum septimo quoque anno servitia libertate solvuntur (Levit.
 [0478B]   Ipsum quod ait, Qua libertate Christus nos manumisit, nonne eum constituit manumissorem, qui fuit Dominus?
 [0396B]   Caeterum, passim emissa libertate dominabitur; utrumque oculum effossura, et omnem dentem excitatura prae impunitatis securitate.
 [0474C]   II) esse tempus: Disrumpamus a nobis vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum ipsorum: Ex quo tumultuatae sunt gentes, et populi meditati sunt inania, astiterunt reges terrae, et magistratus congregati sunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ipsius; ut jam ex fidei libertate justificetur homo, non ex legis servitute: Quia (Hebr.
 [0290B]   Neque enim facie et corporalibus lineis, tam variis in genere humano, ad uniformem Deum expressus est; sed in ea substantia, quam ab ipso Deo traxit, id est animae, ad formam Dei respondentis, et arbitrii sui libertate et potestate signatus est.
 [0299C]   Atenim, ut malum postea erupit, atque inde jam [0299C] coepit bonitas Dei cum adversario agere, aliud quoque negotium eadem illa justitia Dei nacta est jam secundum adversionem dirigendae bonitatis, ut seposita libertate ejus, qua et ultro Deus bonus pro meritis cujusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur; proinde omnibus aemulis vindicetur.

000-00-00 Serial Number=0277870893
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1055B]   Non quia culparent homines, nam sponte secuti, Ille dolo suasit, homo libertate peregit.
 [1064A]   Quattuor in numero diffusum in gentibus unum, Electaque fide susceptum, doctor opimus Tradit Evangelium Paulus sine crimine mundum, Absque hoc et Galatas vetuit discedere sanctos, Quos falsi fratres se circumcidere suasos, Atque elementa sequi, nova libertate relicta, Umbra futurorum veteri servire docebant.

000-00-00 Serial Number=0466417253
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0720B]   Itaque, sicut lumen aliquo obstaculo impeditum, manet, sed non comparet, si tanta densitas obstaculi fuerit; ita et bonum [0720B] in anima a malo oppressum, pro qualitate ejus, aut in totum vacat, occultata luce, aut qua datur radiat, inventa libertate.
 [0741B]   III, 16) Dei templum, cum in Christo est; sed interim animam consepto suo obstruit, et obscurat, et concretione carnis infaecat; unde illi, velut per corneum specular, obsoletior lux rerum est, procul [0741B] dubio cum vi mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione colatur, certe de oppanso corporis erumpit in apertum, ad meram et puram et suam lucem statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit, et in divinitatem ipsa libertate resipiscit, ut de somno emergens, ab imaginibus ad veritates: tunc et enuntiat quae videt, tunc exsultat aut trepidat, prout paraturam deversorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, vocatoris animarum, Mercurii poetarum.

000-00-00 Serial Number=0393148780
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1192A]   Potest etiam pro libertate aut convenientia accipi: qui sensus plane congruit cum eo, quod mox subjungitur.
 [1159C]   Est igitur homo factus ad imaginem, non quoad corpus (hoc enim commune habet cum aliis animalibus, quae tamen non ad imaginem Dei creata sunt), sed quantum ad animam, quae natura sua est spiritualis, simplex, immortalis, intellectu et voluntate, ejusque libertate pollens, etc.
 [1173C]   [1173C] Potestate, seu libertate, scilicet per vites gratiae adjuta.

000-00-00 Serial Number=0323342383
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0959B]   Ad haec respondemus, non competisse onerari hominem aliqua adhuc abstinentiae lege, qui cum maxime tam levem interdictionem, unius [0959B] scilicet pomi, tolerare non potuit; remissum itaque illum libertate ipsa corroborandum.

000-00-00 Serial Number=0839097023
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1238A]   Quis enim servus, postquam libertate mutatus est, furta sua et fugas sibi imputat?

000-00-00 Serial Number=0060326755
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0879B]   Oro te, si famulum tuum libertate mutaveris, quia eadem caro atque anima permanebunt, quae flagellis et compedibus, et stigmatibus, obnoxiae retro fuerant, idcircone illa [0879C] eadem pati oportebit?

000-00-00 Serial Number=0028656602
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0902A]   Idcirco velaminis venia fit illi, ut in ecclesiam notabilis et insignis introeat, ut honorem sanctitatis in libertate capitis ostendat?
 [0907A]   Eadem natura foris quae et intus, eadem institutio apud homines et apud Dominum eadem libertate constat.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»