TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Marcionis' [126]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0961558223
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0267C]   Nam hae sunt antitheses Marcionis, id est contrariae oppositiones; quae conantur discordiam Evangelii cum Lege committere, ut ex diversitate sententiarum utriusque instrumenti, diversitatem quoque argumententur deorum.
 [0392B]   Atqui opponens asperitatem Creatoris, timendum eum confirmavit: si timendum, magis utique obaudiendum quam negligendum; et incipit jam Christus Marcionis Creatori docere.
 [0287C]   Atque ita carens et ordine initii et modo temporis, de immensa et indeterminabili aetate censebitur, nec poterit repentina vel obventitia et provocatitia reputari, non habens unde reputetur, id est aliquam temporis speciem; sed et aeterna, et Deo ingenita, et perpetua praesumenda, ac per hoc Deo digna, suffundens jam hinc bonitatem dei Marcionis, non dico initiis et temporibus, sed ipsa malitia creatoris posteriorem, si tamen malitia potuit a bonitate committi.
 [0503A]   Emendat igitur et deus Marcionis secundum Creatorem, elatos aemulantem, ut deponentem scilicet de solio dynastas.
 [0401A]   Proinde et arbor bona non proferat malum fructum, quia nec veritas haeresim: nec mala bonum, quia nec haeresis veritatem: Sic nec Marcion aliquid boni de thesauro Cerdonis malo protulit, nec Apelles de Marcionis: multo enim haec congruentius [0401A] in ipsos interpretabimur, quae Christus in homines allegorisavit, non in duos deos secundum scandalum Marcionis.
 [0436B]   Utique Christus: quia licet Marcionis, filius hominis est dictus, qui accepit a Patre semen regni, sermonem scilicet Evangelii, et seminavit in horto suo, utique in mundo, puta nunc in homine.
 [0335B]   Nam et Philumene illa magis persuasit Apelli, caeterisque desertoribus Marcionis, ex fide quidem Christum circumtulisse carnem; nullius tamen nativitatis, utpote de elementis eam mutuatum.
 [0365C]   Alioquin, quam absurdum ut si nostrum antiquius probaverimus, Marcionis vero posterius; et nostrum ante videatur falsum quam habuerit de veritate materiam, et Marcionis ante credatur aemulationem a nostro expertum quam est editum?
 [0421C]   Si a Deo Marcionis abscondita et revelata, qui omnino nihil praemiserat, in quo aliquid absconditum esset potuisset, non prophetias, non parabolas, non visiones, non ulla rerum aut verborum, aut nominum argumenta, per allegorias et figuras, vel aenigmatum nebulas obumbrata; sed ipsam magnitudinem sui absconderat, quam cum maxime per Christum revelabat, satis inique.
 [0424C]   Denique, si de vita longaeva et ille consuluit, et Christus respondit, quae sit penes Creatorem; [0424C] non de aeterna, quae sit penes Marcionis Deum, quomodo consequitur aeternam?
 [0401A]   In hoc solo adulterium Marcionis manus stupuisse miror nisi quod etiam latrones timent.
 [0392C]   Si Deo Marcionis adscribetur benedictio in mendicos, ejusdem imponetur et maledictio in divites; et erit par jam Creatoris, tam bonus quam et judex; nec erit jam discrimini locus, quo duo Dei fiunt; sublatoque discrimine, supererit unum Deum renuntiari Creatorem.
 [0427B]   Caeterum, quomodo adhuc staret regnum ejus in suis terminis, et legibus, et officiis, quem licet integro mundo vel sic potuisset videri superasse validior ille Deus Marcionis, si non secundum legem ejus etiam Marcionitae morerentur, in terram defluendo, saepe et a scorpio docti non esse superatum Creatorem.
 [0435B]   VII, 6) Christo Marcionis praedicarit.
 [0319D]   Deinde suspectum esse, quod tam subito venerit Christus Marcionis, antequam Pater de Filio testaretur, mittens de misso.
 [0304C]   Nam etsi hoc quoque testimonium Christi in Creatorem Marcion de Evangelio eradere ausus est, sed ipse mundus inscriptus est, et omni a conscientia legitur; et erit haec ipsa patientia creatoris in judicium Marcionis: illa patientia, quae exspectat poenitentiam potius peccatoris, quam mortem; et mavult misericordiam, quam sacrificium (Os.
 [0400C]   Hoc et meminisse debuerat Apelles, Marcionis de discipulo emendator.
 [0404B]   Si a Creatore auferetur, ab eo et dabitur: si a deo Marcionis dabitur, ab eo et auferetur.
 [0398A]   Itaque deus Marcionis cum maxime revelatus sit, tamen revelatus non potuit hujus praecepti de quo agitur, tam strictum, et obscurum, et caecum adhuc, et facilius pro meo potius arbitrio interpretandum, compendium emittere, cujus nullam praestruxerat distinctionem.
 [0446B]   XIII et XIV) quantae sit interpretationis erga species ipsius vitii, et inspectationis summi sacerdotis, nostrum erit scire; Marcionis, morositatem legis opponere, ut et hic Christum aemulum ejus affirmet praevenientem solemnia legis etiam in curatione decem leprosorum, quos tantummodo ire jussos ut se ostenderent sacerdotibus (Luc.
 [0422C]   Aut si Deus Marcionis, ea quae sapientibus et prudentibus.
 [0498A]   Si quid tale Marcionis Deus edidit vel edixit, agnoscam patrem misericordiarum.
 [0416A]   De qua gloria non aliter illustratus discessit a Christo, quam solebat a Creatore: proinde tunc oculos percutiens filiorum Israelis, quemadmodum et nunc excaecati Marcionis, qui hoc quoque argumentum adversus se facere non vidit.
 [0374B]   Praestruximus quidem adversus Antitheses, nihil proficere proposito Marcionis, quam putat, diversitatem Legis et Evangelii, ut et hanc a Creatore dispositam, denique praedicatam in repromissione novae legis et novi sermonis et Novi Testamenti.
 [0367C]   Si enim apostolica integra cucurrerunt; Lucae autem quod est secundum nos, adeo congruit regulae eorum, ut cum illis apud Ecclesias maneat, jam et Lucae constat integrum decucurrisse usque ad sacrilegium Marcionis.
 [0315B]   Numquid forte per Deum Marcionis?
 [0319A]   Caeterum, ipsas quoque antitheses Marcionis cominus caecidissem, si operosiore destructione earum egeret defensio Creatoris tam boni quam et judicis, secundum utriusque partis et exempla congruentia Deo, ut ostendimus.
 [0485A]   Si homo, et res, et opus, et imago, et similitudo, et caro per terram, et anima per afflatum Creatoris est; totus ergo in alieno habitat Deus Marcionis, si non Creatoris sumus templum.
 [0283C]   Deinde ad antitheses veniens Marcionis, etiam ad bonitatem Dei pertinere probat talionis poenam, ciborum immundorum prohibitionem, et sacrificiorum onera; XIX.
 [0322D]   Sed et nunc congressio ista seorsus Christum examinatura eo utique proficiet, ut dum Christum probamus Creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis.
 [0400C]   Proinde et arbor bona non proferat malum fructum, quia nec veritas haeresim: nec mala bonum, quia nec haeresis veritatem: Sic nec Marcion aliquid boni de thesauro Cerdonis malo protulit, nec Apelles de Marcionis: multo enim haec congruentius [0401A] in ipsos interpretabimur, quae Christus in homines allegorisavit, non in duos deos secundum scandalum Marcionis.
 [0379B]   Atque adeo si et Christus Marcionis natus ex homine diceretur, tunc et ipse caperet appellationis communionem, et essent duo filii hominis, sicut et duo Christi, et duo Jesus.
 [0320D]   Si autem post Creatorem, illum emendaturus, revelatus sit Christus Marcionis; debuisse non ante, sed post Christum Creatoris revelari, uti etiam illum emendaret.
 [0345B]   Sed de utroque titulo sic disponam, ut quoniam ipsum quoque Marcionis Evangelium discuti placuit, de speciebus doctrinarum et signorum illuc differamus quasi in rem praesentem: hic autem generaliter expungamus ordinem coeptum, docentes praedicatorem interim annuntiari Christum per Esaiam (Is.
 [0500A]   XIV, 14): Ero similis Altissimi, ponam in nubibus thronum meum; sicut et tota hujus aevi superstitio illi mancipata est, qui excaecet infidelium corda, et in primis, apostatae Marcionis.
 [0482B]   Marcionis Deus nihil tale.
 [0451C]   Atquin adhuc in auribus erat omnium vox illa caeci, Miserere mei, Jesu fili David; et omnis populus laudes referebat Deo, non Marcionis, sed David.
 [0391B]   Porro, in quantum non congruisset Christo Marcionis assertio Prophetarum, ad quorum venerat destructionem; in tantum congruit Christo Creatoris sugillatio in insectatores Prophetarum, quos in omnibus adimplebat; vel quia magis Creatoris est delicta patrum filiis exprobare, quam ejus Dei, qui nec propria cujusque castigat.
 [0367A]   Habet plane et illud ecclesias, sed suas; tam posteras quam adulteras; quarum si censum requiras, facilius apostaticum invenias quam apostolicum; Marcione scilicet conditore, vel aliquo de Marcionis examine.
 [0271C]   Sed cessavit aliquando in deo Marcionis de opere bonitas.
 [0321C]   Prosequitur deinceps, Christi nomen non competere Christo Marcionis; tum quod proprium sit unius, et tamen etiam Creatoris Christus id nomen habuerit; tum quod ungui non potuerit, qui corpus non habuit, et proinde Christus, id est unctus, vocari nullo modo potuit.
 [0426C]   Caeterum, Deus Marcionis non habens scorpium, non poterat id se dicere non daturum, quod non habebat; sed ille qui habens et scorpium, non dat.
 [0390C]   Haec si statim admissus Christus administravit, aut ipse est, qui se ad haec venturum praedicavit; aut si nondum venit qui praedicavit, ridicule, sed necessarie dixerim, fortasse mandaverit Christo Marcionis; Beati eritis, cum vos odio habebunt homines, et exprobrabunt, et ejicient nomen vestrum, velut nequam , propter filium hominis.
 [0461A]   Faciebat ad vanitatem Marcionis, ut panis crucifigeretur.
 [0366B]   Emendator sane Evangelii, a Tiberianis usque ad Antoniani tempora eversi, Marcion solus et primus obvenit, exspectatus tamdiu a Christo poenitentem [0366B] jam quod apostolos praemisisse properasset sine praesidio Marcionis; nisi quod humanae temeritatis, non divinae auctoritatis negotium est haeresis, quae sic semper emendat Evangelia, dum vitiat: cum etsi discipulus Marcion, non tamen super magistrum (Matt.
 [0387B]   Quid tale de numeri defensione competit Christo Marcionis?
 [0381A]   Nam sicut sanis medicum nemo adhibet; ita nec in tantum extraneis, quantum est homo a Deo Marcionis, suum habens et auctorem et protectorem, et ab illo potius medicum Christum.
 [0372C]   Hoc propterea non omisi, quia Christum Marcionis oportuerat omne commercium ejerasse etiam locorum familiarium Christi Creatoris, habentem tanta Judaeae oppida, non ita Christi Creatoris per Prophetas emancipata.
 [0272B]   Talis et in deum Marcionis dicenda sententia est, mali permissorem, injuriae fautorem, gratiae lenocinatorem, benignitatis praevaricatorem, quam non statim caussae suae exhibuit, plane, si natura bonus, exhibiturus, et non accessione, si ingenio optimus, et non disciplina, si ab aevo Deus, et non a Tiberio; imo, quod verius, a Cerdone et Marcione.
 [0366A]   Certe antitheses non modo fatentur Marcionis, sed et praeferunt.
 [0274C]   Sed nolo jam de parte majore pereuntium, imperfectum bonitatis arguere deum Marcionis: sufficit ipsos, quos salvos facit, imperfectae salutis inventos, imperfectam bonitatem ejus ostendere: scilicet anima tenus salvos, carne deperditos, quae apud illum non resurgit.
 [0319B]   Aufer titulum Marcionis et intentionem atque propositum quae Deo congruunt.
 [0368A]   Sed alium jam hinc inimus gradum, ipsum (ut professi sumus) evangelium Marcionis provocantes, sic quoque probaturi adulteratum.
 [0489A]   XXII) in Evangelio probavimus corporis et sanguinis dominici veritatem, adversus phantasma Marcionis.
 [0272C]   Nego rationalem bonitatem dei Marcionis, jam hoc primo, quod in salutem processerit hominis alieni.
 [0282A]   Unde [0282A] jam dicam deum Marcionis, cum matrimonium ut malum et impudicitiae negotium reprobat, adversus ipsam facere sanctitatem, cui videtur studere: materiam enim ejus eradit: quia si nuptiae non erunt, sanctitas nulla est.
 [0368B]   Haec amplectemur, si nobiscum magis fuerint; si Marcionis praesumptionem percusserint, tunc et illa constabit eodem vitio haereticae caecitatis erasa, quo et haec reservata.
 [0357D]   [0357D] Scripturus Tertullianus adversus opus Marcionis ex contrarietatum oppositionibus Antitheses cognominatum, ad separationem Legis et Evangelii coactum, qua duos Deos diversos, alterum Veteris, alterum Novi Testamenti dividebat, c.
 [0258B]   Tanta vis idolorum, cur non recipiat alicubi deum Marcionis?
 [0365B]   Ego meum dico verum, Marcion suum; ego Marcionis affirmo adulteratum, Marcion meum.
 [0273C]   Non aliter deus Marcionis inrumpens in alienum mundum, eripiens Deo hominem, patri filium, educatori alumnum, domino famulum; ut eum efficiat Deo impium, [0274A] patri irreligiosum, educatori ingratum, domino nequam.
 [0417B]   Jam nunc Deus Marcionis, qui connubium aversatur, quomodo videri potest parvulorum dilector, quorum tota caussa connubium est?
 [0287A]   Possunt autem discipuli Marcionis recognoscentes bonitatem Dei nostri, dignam quoque Deo agnoscere per eosdem titulos, per quos indignam ostendimus in deo illorum.
 [0361A]   Omnem sententiam et omnem paraturam impii atque sacrilegi Marcionis ad ipsum jam Evangelium ejus provocamus, quod interpolando suum fecit.
 [0254B]   Si summi magni felicitas et sublimitas et integritas stabit in deo Marcionis, stabit aeque et in nostro: si non et in nostro, aeque nec in Marcionis.
 [0482C]   Utique in eo qui hoc praecepit: nisi Creator praecepit, ut in Deo Marcionis glorietur.
 [0476A]   Erubescat spongia Marcionis, nisi quod ex abundanti retracto quae abstulit, cum validius sit illum ex his revinci quae servavit.
 [0426B]   Amicus autem etiamsi offendit, magis Creatoris est homo, quam Dei Marcionis.
 [0258C]   Unam saltem cicerculam deus Marcionis propriam protulisse debuerat, ut novus aliquis Triptolemus praedicaretur.
 [0282B]   Satis haec de deo Marcionis, quem, [0282C] et definitiones unicae divinitatis, et conditiones statuum ejus omnino non esse confirmant.
 [0479C]   Atquin derideri potest Deus Marcionis, qui nec irasci novit, nec ulcisci.
 [0524A]   Soli huic Epistolae brevitas sua profuit, ut falsarias manus Marcionis evaderet.
 [0519C]   Marcionis autem, cum totum impleverit mundum, ne tunc quidem se defendere poterit de Apostolica.
 [0519C]   Porro, si nostra est quae ubique manavit, magis quam omnis haeretica, [0519C] nedum Antoniniani Marcionis, nostra erit apostolica.
 [0280B]   Nec rusticus terram rigabit, fructum non relaturam, nisi tam vanus, quam deus Marcionis.
 [0263C]   Atque ita tres interim mihi deos numera Marcionis, Factorem, et Locum, et Materiam.
 [0508B]   Hoc Legis supplementum si ex ipsa Lege est, quis sit Deus Legis jam ignoro (metuo ne deus Marcionis); si vero Evangelium Christi hoc praecepto adimpletur, Christi autem non est Creatoris, quo jam contendimus?
 [0267A]   Anno quinto decimo Tiberii, Christus Jesus de coelo manare dignatus est, spiritus salutaris: Marcionis salutem, qui ita voluit, quoto quidem anno Antonini majoris de Ponto suo exhalaverit aura canicularis, non curavi investigare.
 [0505A]   Propter hoc, omnia concluserat lex Creatoris sub delictum, et totum mundum deduxerat in reatum, et omne os obstruxerat, ne qui gloriaretur per illam; ut gratia servaretur in gloriam Christi, non Creatoris, sed Marcionis.
 [0322D]   Satis etenim praejudicatum est, Christum non alterius Dei intelligendum, quam Creatoris, cum determinatum est, alium Deum non credendum praeter Creatorem, quem adeo Christus praedicaverit, et deinceps Apostoli non alterius Christum annuntiaverint, quam ejus Dei, quem Christus praedicavit, id est Creatoris, ut nulla mentio alterius Dei, atque ita nec alterius Christi agitata sit ante scandalum [0322D] Marcionis.
 [0351A]   [0351A] Si nec illam injectionem tuam potes sistere ad differentiam duorum Christorum; quasi Judaicus quidem Christus populo soli ex dispersione redigendo destinetur a Creatore, vester vero omni humano generi liberando collatus sit a Deo optimo; cum postremo priores inveniantur Christiani Creatoris, quam Marcionis; exinde vocatis omnibus populis in regno ejus, ex quo Deus regnavit a ligno, nullo adhuc Cerdone, nedum Marcione.
 [0464C]   Caeterum, adversario laeso, coelum luminibus floruisset, magis sol radiis insultasset, magis dies stetisset, libenter spectans pendentem in patibulo Christum Marcionis.
 [0268A]   Igitur, cum ea separatio Legis et Evangelii ipsa sit quae alium Deum Evangelii insinuaverit adversus Deum Legis, apparet [0268A] ante eam separationem Deum in notitia non fuisse, qui ab argumento separationis innotuit; atque ita non a Christo revelatum, qui fuit ante separationem, sed a Marcione commentatum, qui instituit separationem adversus Evangelii Legisque pacem, quam retro illaesam et inconcussam, ab apparentia Christi usque ad audaciam Marcionis, illa utique ratio servavit, quae non alium Deum et Legis et Evangelii tuebatur, praeter Creatorem, adversus quem tanto post tempore separatio a Pontico immissa est.
 [0267B]   Separatio Legis et Evangelii, proprium et principale opus est Marcionis: nec poterunt negare discipuli ejus, quod in summo instrumento habent, quo denique [0267C] initiantur, et indurantur in hanc haeresin.
 [0322B]   SCRIPTURUS Tertullianus adversus opus Marcionis ex contrarietatum oppositionibus antitheses cognominatum, ad separationem Legis et Evangelii coactum, qua duos Deos diversos, alterum Veteris, alterum Novi Testamenti dividebat, C.
 [0291A]   Nec ratio enim sine bonitate ratio est, nec bonitas sine ratione bonitas, nisi forte penes deum Marcionis, inrationaliter bonum, sicut ostendimus.
 [0245B]   Neque etiam in Christo Jesu, tum quod is revelatus [0245B] sit plus centum quindecim annis ante Deum Marcionis, qui sub Antonino; tum, quod praecesserit separationem illam Legis et Evangelii, quam in antithesibus Marcion primus commentus est.
 [0480C]   Deus autem Marcionis et quia ignotus, non potuit offendi, et quia nescit irasci.
 [0413B]   Credo secundum perversitatem, tales eos revelasset, quales christus Marcionis debuisset; aut quoscumque alios secum, quam prophetas suos.
 [0336B]   Summa ista Marcionis argumenta, per quae alium efficit Christum, satis opinor, ostendimus non consistere omnino, dum docemus magis utique competere Deo veritatem, quam mendacium ejus habitus, in quo Christum suum exhibuit.
 [0380B]   Quod si et auctoritas divina, et rerum natura, et communis sapientia non admittunt insaniam haereticam, occasio est et hic interpellandi quam brevissime de substantia corporis adversus phantasmata Marcionis.
 [0255C]   Quem titulum incidemus ex duobus deo Marcionis?
 [0319B]   Aufer titulum Marcionis et intentionem atque propositum operis ipsius, et nihil aliud praestat quam demonstrationem ejusdem Dei optimi et judicis: quia haec duo in solum Deum competunt.
 [0254B]   Si summi magni felicitas et sublimitas et integritas stabit in deo Marcionis, stabit aeque et in nostro: si non et in nostro, aeque nec in Marcionis.
 [0253C]   Respondebo et stulto, qui nec hoc recogitaverit, ne tantumdem et in deum Marcionis possit retorqueri ut et illum deum, nec ideo tamen summum magnum probatum, sicut nec angeli aut homines Creatoris.
 [0370A]   Bene autem quod et Deus Marcionis, illuminator vindicatur nationum: quo magis debuerit vel de coelo descendere, etsi utique in Pontum potius descendere, quam in Galilaeam.
 [0380C]   Plane [0380C] facilius invenias hominem natum cor non habere vel cerebrum, sicut ipsum Marcionem, quam corpus, ut Christum Marcionis.
 [0319D]   Librum hunc tertium adversus Marcionem scripturus DE CHRISTO, imprimis Christum non alterius Dei intelligendum, quam Creatoris, praescribit, tum quod praecedentibus libris determinatum sit, alium Deum non credendum quam Creatorem; tum quod probetur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, nullam mentionem alterius Dei aut Christi agitatam ante scandalum Marcionis.
 [0453B]   Quaerat sibi monetam deus Marcionis.
 [0281D]   Cum libro praecedenti definierit Tertullianus deum Marcionis Deum non esse, regulis certis praescribentibus unicam esse divinitatem; hoc libro Deum Creatorem digne Deum esse, utpote bonum, non malum, defendit, II.
 [0369A]   Hujus pacti et hujus praescripti quaeso te, lector, meminoris [0369A] ubique, et incipe recognoscere aut Marcionis Christum, aut Creatoris.
 [0450B]   Jesus autem Marcionis et natus non dubitaretur, qui homo videbatur; utique qua non natus nullam potuerat generis sui in publico habuisse notitiam, sed erat unus aliqui deputandus ex iis, qui quoquo modo ignoti habebantur.
 [0246A]   Postremo Marcionis haeresin impugnat, qua tingui nolebat nisi virgines et caelibes, tum quod conjugium benedixerit Deus, tum quod, si nuptiae non sint, sanctitas erit nulla: imo hoc erit sementem totum generis humani compescere.
 [0365C]   Alioquin, quam absurdum ut si nostrum antiquius probaverimus, Marcionis vero posterius; et nostrum ante videatur falsum quam habuerit de veritate materiam, et Marcionis ante credatur aemulationem a nostro expertum quam est editum?
 [0367A]   Dico itaque apud illas, nec solas [0366D] jam apostolicas, sed apud universas, quae illis de societate sacramenti confoederantur, id Evangelium Lucae ab initio editionis suae stare, quod cum maxime [0367A] tuemur: Marcionis vero plerisque nec notum; nulli autem notum, ut non eo damnatum.
 [0245B]   Jam vero naturaliter bonum dici non posse deum Marcionis, qui ab initio homini lapso non succurrerit.
 [0244D]   Deinde addit, deo Marcionis non esse suum [0245A] coelum et mundum (de quo latius infra lib.
 [0244D]   Imo etiam minutiora animalia aut juvare aut laedere; et nec aquam Dei creatoris reprobari a deo Marcionis, qua suos abluit: nec oleum, quo suos unguit: nec panem, quo ipsum corpus suum repraesentat (hoc est praesens ostendit) in sacramentis.
 [0441A]   Possum [0441A] jam colligere, cur tanto aevo Deus Marcionis fuerit in occulto.
 [0416B]   Stet christus Marcionis, et exclamet: O genitura incredula, quousque ero apud vos?

000-00-00 Serial Number=0645946085
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1078B]   Nbsp;   LIBER QUARTUS INCERTI AUCTORIS, DE MARCIONIS ANTITHESIBUS.
 [1077]   Qua explicatione cum antitheses Marcionis dissolvat, quas hoc libro aemulamenta nuncupat; libri hujus titulo adjecimus: DE MARCIONIS ANTITHESIBUS.
 [1084C]   DE VARIIS MARCIONIS HAERESIBUS.
 [1077]   Qua explicatione cum antitheses Marcionis dissolvat, quas hoc libro aemulamenta nuncupat; libri hujus titulo adjecimus: DE MARCIONIS ANTITHESIBUS.
 [1083]   Tractat enim pene omnes Marcionis haereses, et ad argumenta ejus paucis respondet: quo fit ut titulo adjecerimus: DE VARIIS EJUS HAERESIBUS.
 [1061]   Prout etiam castigavimus Deus, pro divis tum quod non semel libris producat priorem syllabam dictionis Deus, tum quod non soleant veteres aliquos divos vocare, tum denique quod ad institum faciat Deus unus contra plures Marcionis Deos.
 [1059A]   Haec vobis per Marcionem, Cerdone magistro, Terribilis refuga adtribuit fera munera mortis; Nec venit in mentem quod vos, a nomine Christi Seductos, ad Marcionis tulit infima nomen.

000-00-00 Serial Number=0287789822
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0761B]   Nisi si aut aliud est homo quam caro, aut aliunde caro hominis, quam ex homine; aut aliud Maria, quam homo, aut homo deus Marcionis.
 [0763A]   Pervenimus igitur de calcaria, quod dici solet, in carbonariam, a Marcione ad Apellem, qui posteaquam a disciplina Marcionis in mulierem carne lapsus, et dehinc in virginem Philumenem spiritu eversus est, solidum Christi corpus, sed sine nativitate, suscepit ab ea praedicare.

000-00-00 Serial Number=0964736640
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0071B]   Hic carnis resurrectionem negat; solo utitur et Apostolo, sed Marcionis, [0071C] id est non toto.
 [0071A]   Extitit post hunc Lucanus quidam nomine, Marcionis sectator atque discipulus: et hic per eadem vadens blasphemiae genera, eadem docet quae Marcion et Cerdon docuerant.
 [0071A]   Post hos subsequitur Apelles, discipulus Marcionis, qui posteaquam in carnem suam lapsus est, a Marcione segregatus est.
 [0019A]   Inde Marcionis Deus melior [0019B] de tranquillitate: a Stoicis venerat.

000-00-00 Serial Number=0063962102
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1128D]   Item quod [1128D] solo Apostolo uteretur, sed Marcionis, id est non toto.
 [1128B]   Apelles itaque discipulus Marcionis, uti verbis auctor utar dicti lib.
 [1128C]   Neque vero desertor dumtaxat, sed et emendator Marcionis, ac discipulus supra magistrum appellatur ab auctore, lib.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»