Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0213A] | Quis non hanc potius omnium fontem et originem commendet, materiam vero materiarum, non sibi subditam, non statu diversam, non motu inquietam, non habitu informem, sed insitam et propriam et compositam et decoram, quali Deus potuit eguisse, sui magis quam alieni egens? |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0394A] | Igitur, etsi tantummodo dehortantem a divitiis ostenderem Creatorem, non etiam praedamnantem divites etiam verbo ipso quo et Christus, nemo dubitaret ab eodem adjectam in divites comminationem per vae Christi, a quo ipsarum materiarum, id est, divitiarum dehortatio praecucurrisset: comminatio enim dehortationis accessio est. |
[0445C] | Ita cum utrinque pronuntiationis diversitas competat Creatori, non erit divinitatum statuenda distantia, sed ipsarum materiarum. |
[0274B] | Etsi de imperfecta satis constat, quae neque naturalis invenitur, neque rationalis, nunc et alio ordine traducetur: nec jam imperfecta, imo et defecta, exigua et exhausta, minor numero materiarum suarum, quae in omnibus exhibetur. |
[0271A] | Cum enim circumspicio tempora, nusquam est a primordio materiarum, et introitu caussarum, cum quibus debuerat inveniri exinde agens quod agi habuit. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0574A] | Igitur Demiurgus extra Pleromatis limites constitutus, in ignominiosa aeterni exilii vastitate novam provinciam condidit, hunc mundum: repurgata confusione, et distincta diversitate duplicis substantiae illius, de strue animalium et materiarum. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0740A] | Nam quisquis ille exitus mortis, sine dubio aut materiarum, aut regionum, aut viarum vitalium eversio est: materiarum, ut fellis, ut sanguinis: regionum, ut cordis, ut jecoris: viarum, ut venarum, ut arteriarum. |
[0740A] | Nam quisquis ille exitus mortis, sine dubio aut materiarum, aut regionum, aut viarum vitalium eversio est: materiarum, ut fellis, ut sanguinis: regionum, ut cordis, ut jecoris: viarum, ut venarum, ut arteriarum. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1309B] | Sed et ferri et aeris et aliarum vilissimarum materiarum par conditio est, et terreni generis, et metallici operis: quo nihil generosior judicari possit auri et argenti substantia penes naturam. |
[1313A] | Sic ergo et circa actum materiarum census a Deo descendens, accusat Deo extraneum, ut reum scilicet gloriae saecularis. |
De Pallio | Reditus in Auctori Indicem |
[1039A] | Tantam igitur paraturam materiarum ingenia quoque vestificinae prosecuta, primum tegendo homini, qua necessitas praecessit, [1039B] dehinc et ornando, imo et inflando qua ambitio successit, varias indumentorum formas promulgavere; quarum pars gentilitus inhabitantur, caeteris incommunes; pars vero passivitus omnibus utiles, ut hoc pallium, et si graecum magis, sed lingua jam penes Latium est: cum voce vestis intravit. |
De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1231B] | Sed non eo inter se differunt, quod corpus et spiritus duo sunt: alioquin eo magis paria sunt, quia duo unum efficiunt: ne quis pro diversitate materiarum peccata eorum discernat, ut alterum altero levius aut gravius existimet. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0844C] | Sed quoniam et hic de interpretatione corporis quaestio cavillatur, ego corpus hominis non aliud intelligam, quam omnem istam struem carnis, quoquo genere materiarum concinnatur atque variatur, quod videtur, quod tenetur, quod denique ab hominibus occiditur. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»