TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Mentiri' [23]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0817801893
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0138A]   Satis passi, satis exusti sunt, quos propterea Deus texit, ne potestatem ejus mentiri viderentur.

000-00-00 Serial Number=0211553454
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0618B]   Denique, si quando ad dejiciendos aliquos ab hac divina praedicatione, vel convertere singulos simplices quosque gestitis, mentiri audetis, quasi [0618C] non virginem, sed juvenculam concepturam et parituram Scriptura contineat; hinc quoque revincimini, quod nihil signi videri possit res quotidiana, juvenculae [0619A] scilicet praegnatus et partus.

000-00-00 Serial Number=0750452578
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0333C]   Difficilius Deo mentiri, quam carnis veritatem unde unde producere, licet non natae.
 [0378B]   De filio hominis duplex est nostra praescriptio, neque mentiri posse Christum, ut se filium hominis pronuntiaret, si non vere erat; neque filium hominis constitui, qui non sit natus ex homine, vel patre vel matre: atque ita discutiendum, cujus hominis filius accipi debeat, patris an matris.
 [0338B]   Denique et Judaei, si quando ad nos dejiciendos mentiri audent, quasi non virginem, sed juvenculam concepturam et parituram Scriptura contineat, hinc revincuntur, quod nihil signi videri possit res quotidiana, juvenculae scilicet praegnatus et partus.
 [0242C]   Se Filium hominis appellavit, dum sibi potestatem tribuit peccata dimittendi, ut patesceret verum Deum [0242C] simul esse, et hominem verum: neque enim mentiri posset Christus, ut se Filium hominis pronuntiaret, si non vere erat; nec peccata dimittere, si verus Deus non fuisset, hominem proinde fuisse illum quem Danielis prophetia consecutum praenuntiabat judicandi potestatem.

000-00-00 Serial Number=0410793781
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1058A]   [1058A] Hoc docet ergo Deum, caligine ludere suasos, Mentiri, nefas, aut hominem se dicere falso.

000-00-00 Serial Number=0286154449
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0166C]   Unum tamen veritus est, mentiri.

000-00-00 Serial Number=0028419614
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0413B]   Ista ipsa Virgo Coelestis pluviarum pollicitatrix, iste ipse Aesculapius medicinarum demonstrator alia die morituris Socordio et Thanatio et Asclepiodoto vitae sumministrator: nisi se [0413B] daemones confessi fuerint, christiano mentiri non audentes, ibidem illius christiani procacissimi sanguinem fundite.
 [0449A]   Non enim deum Imperatorem dicam, vel quia [0449A] mentiri nescio, vel quia illum deridere non audeo, vel quia nec ipse se deum volet dici.
 [0416A]   Nollent itaque vos tam fructuosos, tam officiosos sibi amittere, vel ne a vobis quandoque christianis fugentur, si illis sub christiano, volente vobis veritatem probare, mentiri liceret.
 [0403B]   Nemo jam infamiam [0403B] incutiat, nemo aliud existimet, quia nec fas est ulli de sua religione mentiri.
 [0448A]   Quem si Deum non vocent, quia mentiri illumve deridere nolunt, id faciant, quia ipse Deo subjectus, sub illo imperat, cujus etiam intersit Deo cedere, quique ut id faciat in triumphi invidioso honore admoneatur, tanta coruscans gloria ut revocari, ne falso se Deum existimet, necesse habeat.

000-00-00 Serial Number=0884082615
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0749B]   Ne putes alium fuisse qui phantasma administrabat, alium qui commendabat; sed eumdem spiritum, et in pseudoprophetide, et in apostata facile mentiri, quod fecerat credi, per quem Saulis thesaurus illic erat, ubi et cor ipsius, ubi scilicet Deus non erat.
 [0698A]   Quomodo credam non mentiri Pythagoram, qui mentitur ut credam?
 [0675A]   Epicurei constantius parem omnibus atque perpetuam [0675A] defendunt veritatem, sed alia via: non enim sensum mentiri, sed opinionem; sensum enim pati, non opinari; animam enim opinari.

000-00-00 Serial Number=0507218122
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0762A]   Maluit, crede, nasci, quam ex aliqua parte mentiri, et quidem in semetipsum; ut carnem gestaret sine ossibus duram, sine musculis solidam, sine sanguine cruentam, sine tunica vestitam, sine fame esurientem, sine dentibus edentem, sine lingua loquentem; ut phantasma auribus fuerit sermo ejus per imaginem vocis.

000-00-00 Serial Number=0754938066
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1305B]   Age nunc, si ab initio rerum et Milesii oves tonderent, et Seres arbores nerent, et Tyrii tinguerent, et Phryges insuerent, et Babylonii intexerent, et margaritae canderent et ceraunia coruscarent, si ipsum quoque aurum jam de terra cum cupiditate prodisset; si jam et speculo tantum mentiri liceret: et haec Eva concupisset de paradiso expulsa, jam mortua, opinor.
 [1321B]   Quantum autem a vestris disciplinis et professionibus aliena sunt, quam indigna nomine christiano faciem fictam gestare, quibus simplicitas omnis indicitur; effigie indigna nomine christiano faciem fictam gestare, quibus simplicitas omnis indicitur; effigie mentiri, quibus [1321C] lingua non licet; appetere, quod datum non sit, quibus alienum abstinentiam in specie exercere, [1322A] quibus studium pudicitiae est!

000-00-00 Serial Number=0597898841
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1189B]   Imo mentiri non videris; nupsisti enim Christo, illi carnem tuam tradidisti.

000-00-00 Serial Number=0498154700
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1020B]   Cui enim non accidit, aut irasci inique, et ultra solis occasum; aut et manum immittere, [1020B] aut facile maledicere, aut temere jurare, aut fidem pacti destruere; aut verecundia aut necessitate mentiri?
 [1018C]   Lumen praedixerat Deum, et tenebras non esse in illo, et mentiri nos si dicamus nos communionem habere cum eo, et in tenebris [1019A] incedamus.

000-00-00 Serial Number=0947472572
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0909B]   Dicam, licet nolim, difficile mulier semel fit, quae non timet fieri, quaeque jam facta potest virginem mentiri sub Deo.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»