TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Nefas' [17]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0862377048
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1287A]   Regem saeculi, pontificem maximum, rursus nubere nefas est: quantum Deo sanctitas placet, cum illam etiam inimicus affectat, non utique ut alicujus boni affinis, sed ut Dei Domini placita cum contumelia affectans!

000-00-00 Serial Number=0210091174
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0363C]   Contra Marcion Evangelio, scilicet suo, nullum adscribit auctorem, quasi non licuerit illi titulum quoque affingere, cui nefas non fuit ipsum corpus evertere.

000-00-00 Serial Number=0795549870
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1059C]   Infandos omni magicae dementia plenos, Persuasit sese virtutem dicere summam; [1059C] Fingere cum meretrice, nefas peragrare, volare, [1060A] Namque Valentino Deus est insanus, et aevo Triginta tribuit coelos, patremque Profundum; Bis docuit tingui, transducto corpore flamma.
 [1058A]   [1058A] Hoc docet ergo Deum, caligine ludere suasos, Mentiri, nefas, aut hominem se dicere falso.
 [1061A]   Grande nefas, portare duos per vincula pondus, Quorum sit locuples unus atque alter egenus, Et miserum sperni, foelici praemia reddi.
 [1063A]   Supremum nefas, in tantum dementia mersos Abruptos homines, Numen sine fine tremendum Dividere in partes; Christi sublimia facta Falsa laude sequi, culpareque gesta priora, Innumerata Dei miracula, visa nec umquam, Ante nec audita, contentaque corde nec ullo.
 [1088C]   Haec illi pacto celant, noluntque fateri Admissi factum, nefas occultare volentes.
 [1055A]   Impietas profunda mali, mens invida vitae, Seductos homines spe postquam cepit inani, [1055A] Nudavit, suadendo nefas sibi credere falsum, Non impune quidem; facti nam protinus ille Ut reus, et tanti sceleris temerarius auctor Accepit maledicta merens.
 [1057A]   [1056C] Omnia cum revocata videt quae ceperat ipse [1057A] Cladis in interitum, mersam jam surgere carnem, In coelos hominem devicta morte levari, Signari populos, effuso pignore sancto, Mirandae virtutis opus, invisaque facta; Audit extremas flammarum in gurgite poenas A Domino sibi perpetuas, tenebrasque paratas, Irrevocata Dei sententia, nudus, inermis, Damnatus, victus, periturus morte perenni, Jam reus, et nullam veniam se certus habere; Protinus extremum nefas ausus, spargere passim Auribus horrendum verbum, neque voce loquendum Abjectos a plebe Dei, sine luce vagantes, Inventos sine mente viros, terrena sequentes, Aggressus pravi pravos docet esse magistros.

000-00-00 Serial Number=0840870559
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1154D]   Tu, genitor, cape sacra manu, patriosque penates: Me bello e tanto digressum, et caede recenti, Attrectare nefas, donec me flumine vivo Abluero.
 [1155A]   Tum factum est, ut tota lustraretur civitas, quod necessitate coacta esset civilis caedis auctor fieri: cum nefas esset ad sacra accedere, et victimas immolare, antequam facinus expiatum esset, luesque lustrationibus abolita.
 [1164A]   Cum paulo ante dixisset: ου θεμις δολερα ειματα, χρισματα εις της αληθειας εισιεναι πολιν: nefas est vestes dolosas, et unguenta in civitatem veritatis ingredi; paulo post ita habet: Foemina semper τω της σωφροσυνης χρισματι συναλειφεσθω, divina pudicitiae unctione ungatur, sancto delectata μυρω, unguento, nempe Spiritu.

000-00-00 Serial Number=0237318158
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0079B]   Eucharistiae sacramentum, et in tempore victus, et omnibus mandatum a Domino, etiam antelucanis coetibus, nec de aliorum manu quam praesidentium [0079B] sumimus: oblationes pro defunctis, pro natalitiis annua die facimus: die Dominico jejunium nefas ducimus, vel de geniculis adorare.

000-00-00 Serial Number=0638246357
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0686A]   Utinam quantum sibi quidem, nec videre possimus quae facere nobis nefas est!

000-00-00 Serial Number=0102148771
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1091D]   Peccatique malum commisit foemina primum, Transgressaque suum decepit lege maritum, Eva inducta dolo patefecit limina letho, Et sibi cum genere procreavit funera toto, Hinc nefas incautum, mors hinc quasi semen in aevum Spargitur, inde magis facinus percrebuit atrox, Atque labor corruptum agitavit saevior orbem.
 [1097A]   Si quis adulter erat, si natos ense necarat, Si raptor grassatus erat, si fraude clientes Distulerat, si mente parum versatus amica; Sive suas hominum macularat sanguine palmas, Miscueratve latebrosa si morte venenum; Aut si vestitus scelerato pectora fuco, Sive malo alterius, lucro et gaudebat iniquo; Admisit quicumque nefas quodcumque malorum; Ingens ardor eum, atque ignis torquebit amarus.
 [1096C]   Huc captiva gemens mittetur turba malorum, Arsurumque nefas, sclerati corporis agmen, Magnus plangor ibi, luctus sociante boatu, [1096D] Et stridor rabidus, ululatus et inde dolentum.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»