[0210B]
|
Nisi si insufficiens fuit divina virtus omnibus producendis, quae aliquid protulerit ex nihilo.
|
[0210B]
|
Caeterum, si ideo malum non ex nihilo, ne Dei fiat, de cujus arbitrio videbitur, sed ex materia, ut ipsius sit, de cujus substantia erit factum: et hic, ut dixi, auctor mali habebitur Deus, qui cum eadem virtute et [0210C] voluntate debuisset omnia bona ex materia protulisse, aut tantum bona, non omnia tamen bona, protulisset etiam mala; utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent; aut non valens efficere omnia bona, si voluit et non fecit: dum nihil intersit per infirmitatem Dominus auctor mali extiterit, an per voluntatem.
|
[0197A]
|
Similiter nec omnipotens Deus, qui materiae indiguit, et materia egenti Deo se praestitit minori, et invalido, et minus idoneo de nihilo facere, quae velit.
|
[0210B]
|
Imo cur non omnia ex nihilo, si aliquid ex nihilo?
|
[0198A]
|
Christum Dominum non alium videtur aliter cognoscere, alium tamen facit quem aliter cognoscit: imo totum quod est Deus aufert, nolens illum ex nihilo universa fecisse.
|
[0209C]
|
Plane sic interest unde fecerit, ac si de nihilo fecisset: nec interest unde fecerit, ut inde fecerit, unde eum magis decuit.
|
[0209D]
|
Magis autem eum decuit ex voluntate fecisse, quam ex necessitate, id [0209D] est, ex nihilo potius quam ex materia.
|
[0204C]
|
Grande revera beneficium Deo contulit, ut haberet hodie per quem Deus cognosceretur, et omnipotens vocaretur: nisi quod jam non omnipotens, si non et hoc potens, ex nihilo omnia proferre.
|
[0198B]
|
Hanc primam umbram plane sine lumine pessimus pictor illis argumentationibus coloravit, praestruens aut Dominum de semetipso fecisse cuncta, aut de nihilo aut de aliquo: ut cum ostenderit neque ex semetipso fecisse potuisse, neque ex nihilo, quod superest exinde confirmet, ex aliquo eum fecisse, atque ita aliquid illud materiam fuisse.
|
[0210A]
|
Si nec ex Deo, jam ergo ex nihilo factum.
|
[0210B]
|
Et si bonum ex nihilo, cur non et malum?
|
[0210B]
|
Imo cur non omnia ex nihilo, si aliquid ex nihilo?
|
[0210A]
|
Porro si bonum, neque ex materia factum est, quia non erat in illa, ut in mala; neque ex Deo, quia nihil potuit ex Deo fieri, sicut definit Hermogenes: invenitur bonum jam ex nihilo factum, ut ex nullo [0210B] factum, ut neque ex materia, neque ex Deo.
|
[0205C]
|
Ergo, inquit, ex nihilo faceret, ut mala quoque arbitrio ejus imputarentur?
|
[0216B]
|
Dico enim, etsi non aperte Scriptura pronuntiavit ex nihilo facta omnia, sicut nec ex materia, non tantam fuisse necessitatem aperte significandi de nihilo facta omnia, quanta esset, si ex materia facta fuissent.
|
[0218A]
|
Itaque sicut ea quae de aliquo prolata sunt, ostendit unde prolata sint: ita quae non ostendit unde prolata sint, ex nihilo prolata confirmat.
|
[0204C]
|
Itaque materia ipsa quidem Deo non eguit, sed [0204C] egenti se Deo praestitit, divitem et locupletem et liberalem minori, opinor, et invalido et minus idoneo de nihilo facere quae velit.
|
[0238B]
|
Quid haec magis sapiunt, quam ut ex nihilo omnia facta sint?
|
[0228B]
|
Expedita summa est: nihil invenio factum nihil ex nihilo, quia quod factum invenio, non fuisse cognosco.
|
[0216B]
|
Quoniam quod fit ex nihilo, eo ipso dum non ostenditur ex aliquo factum, manifestatur ex nihilo factum: et non periclitatur ne ex aliquo factum existimetur, quando non demonstretur ex quo sit factum.
|
[0209C]
|
Si quidem, ex necessitate condidit, si ex materia: ex voluntate, si ex nihilo.
|
[0199A]
|
Proinde ex nihilo non potuisse eum facere, sic contendit, bonum et optimum definiens Dominum, qui bona atque optima tam velit facere quam sit; imo nihil non bonum atque optimum et velle eum et facere.
|
[0238B]
|
Igitur in quantum constitit materiam nullam fuisse, ex hoc etiam quod nec talem competat fuisse qualis inducitur, in tantum probatur omnia a Deo ex nihilo facta, nisi quod Hermogenes cumdem statum describendo materiae, quo est ipse, inconditum, confusum, turbulentum, ancipitis et praecipitis et fervidi motus, documentum artis suae dum ostendit, ipse se pinxit.
|
[0198B]
|
Hanc primam umbram plane sine lumine pessimus pictor illis argumentationibus coloravit, praestruens aut Dominum de semetipso fecisse cuncta, aut de nihilo aut de aliquo: ut cum ostenderit neque ex semetipso fecisse potuisse, neque ex nihilo, quod superest exinde confirmet, ex aliquo eum fecisse, atque ita aliquid illud materiam fuisse.
|
[0212A]
|
Dignius enim de suo arbitrio produxit, haec quoque producendo de nihilo, quam de praejudicio alieno, si de materia produxisset.
|
[0216B]
|
Ergo, inquis, si tu ideo praejudicas ex nihilo facta [0216B] omnia, quia non sit manifeste relatum de materia praecedenti factum quid, vide ne diversa pars ideo contendat ex materia omnia facta, quia proinde non aperte significatum sit, ex nihilo quid factum.
|
[0217C]
|
Ut tanto magis ex nihilo ea videretur operatus, quanto nihil adhuc [0218A] erat factum, ex quo operatus videretur.
|
[0210B]
|
Aut si ex materia mala bonum processit, quia neque ex nihilo, neque ex Deo, sequetur ut ex conversione processerit materiae, contra denegatam aeterni conversionem.
|
[0229B]
|
Ex aeterno enim, id est ex materia, nihil Deus interibile fecisset, nec ex majoribus minora condidisset, cui magis congruat ex minoribus majora producere, id est ex interibili aeternum, quod et carni nostrae pollicetur, cujus virtutis et potestatis suae hunc jam arrhabonem voluit in nobis collocasse, ut credamus etiam illum universitatem ex nihilo velut emortuam, quae scilicet non erat, in hoc ut esset, suscitasse.
|
[0228B]
|
Caeterum, omne ex nihilo constitisse, illa postremo divina dispositio suadebit, quae omnia in nihilum redactura est.
|
[0216B]
|
Dico enim, etsi non aperte Scriptura pronuntiavit ex nihilo facta omnia, sicut nec ex materia, non tantam fuisse necessitatem aperte significandi de nihilo facta omnia, quanta esset, si ex materia facta fuissent.
|
[0205A]
|
Et ideo precario, non dominio, ut cum ea mala esset, de mala tamen sustinuerit uti, scilicet ex necessitate mediocritatis suae, qua non valebat ex nihilo uti; non ex potestate, quam si habuisset omnino ut Deus in materiam, quam malam norat, ante eam in bonum convertisset ut dominus et bonus, ut ita de bono, non de malo uteretur.
|
[0229B]
|
Revertor igitur ad caussam, definientem omnia ex nihilo edita, in nihilum perventura.
|
[0217B]
|
Si ergo ex jam factis rebus, alias res Deus proferens, ostendit per prophetam, et dicit quid unde protulerit (quamquam possimus unde illas prolatas aestimare, dum ne ex nihilo; jam enim facta erant quaedam, ex quibus prolatae videri possent): si tantam curam instructionis nostrae insumpsit Spiritus sanctus, ut sciremus quid unde processerit, nonne [0217C] proinde nos et de coelo et de terra compotes reddidisset, significando unde ea esset operatus, si de aliqua materia origo constaret illorum?
|
[0217A]
|
Ita, si ex nihilo Deus cuncta fecisse non potuit, etsi Scriptura non adjecisset illum ex nihilo fecisse (II Mach.
|
[0217A]
|
Ita, si ex nihilo Deus cuncta fecisse non potuit, etsi Scriptura non adjecisset illum ex nihilo fecisse (II Mach.
|
[0216C]
|
Quod autem ex aliquo fit, nisi hoc ipsum aperte declaratur ex aliquo [0216C] factum, dum illud ex quo factum sit non ostenditur, periclitabitur primo videri ex nihilo factum, quia non editur ex quo sit factum.
|
[0216B]
|
Quoniam quod fit ex nihilo, eo ipso dum non ostenditur ex aliquo factum, manifestatur ex nihilo factum: et non periclitatur ne ex aliquo factum existimetur, quando non demonstretur ex quo sit factum.
|
[0216A]
|
Ergo, inquis, si tu ideo praejudicas ex nihilo facta [0216B] omnia, quia non sit manifeste relatum de materia praecedenti factum quid, vide ne diversa pars ideo contendat ex materia omnia facta, quia proinde non aperte significatum sit, ex nihilo quid factum.
|
[0215C]
|
Si materia non edetur, ubi et opera et operator edentur, apparet ex nihilo eum operatum.
|
[0212A]
|
Unici Dei status hanc regulam vindicat: non aliter unici, nisi quia solius: non aliter solius, nisi quia nihil cum illo: sic et primus erit, quia omnia post illum: sic omnia post illum, quia omnia ab illo: sic ab illo, quia ex nihilo, ut illi quoque Scripturae ratio constet: Quis cognovit sensum Domini?
|
[0212A]
|
Exclusa itaque materia, dum excluditur caussa ejus, superest uti [0212A] Deum omnia ex nihilo fecisse constet.
|
[0211A]
|
[0211A] Ergo aut nec propterea locus mali proferendi fuit, aut si qua alia ratio exigit illud induci, cur non et ex nihilo potuerit induci, ipsa ratione excusatura Dominum ne mali auctor existimaretur, quae nunc cum de materia operatur mala, excusat: si excusat, adeo ubique et undique illuc compellitur quaestio quo nolunt, qui, ipsam mali rationem non examinando, nec dignoscendo quomodo illud aut Deo adtribuant, aut a Deo separent, pluribus et indignioribus destructionibus Deum objiciunt.
|