TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Nolunt' [20]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0532407224
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0560B]   Turpia timori, pudori impia habent; denique gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati; ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati moerent; exprobrant etenim quod erant in semetipsos: [0560B] malae mentis ab innocentia transitum vel fato imputant; adeo nolunt suum esse, quia malum negare non possunt.
 [0598B]   Ac si hoc verum nolunt, Aeneas certe patria flagrante dereliquit socios foeminae Punicae subjiciendus, quae maritum Hasdrubalem Aeneae timiditate supplicantem hosti non [0599A] non comitata, raptis secum filiis, formam et patrem sibi habere non in fugam sapit, sed in ignes ardentis Carthaginis ut in amplexus patriae pereuntis incubuit.

000-00-00 Serial Number=0792346835
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0211A]   [0211A] Ergo aut nec propterea locus mali proferendi fuit, aut si qua alia ratio exigit illud induci, cur non et ex nihilo potuerit induci, ipsa ratione excusatura Dominum ne mali auctor existimaretur, quae nunc cum de materia operatur mala, excusat: si excusat, adeo ubique et undique illuc compellitur quaestio quo nolunt, qui, ipsam mali rationem non examinando, nec dignoscendo quomodo illud aut Deo adtribuant, aut a Deo separent, pluribus et indignioribus destructionibus Deum objiciunt.

000-00-00 Serial Number=0834244311
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0277B]   At hic sufficit perversissimum deum ostendi in ipso praeconio solitariae bonitatis, qua nolunt ei adscribere ejusmodi motus animi, quos in Creatore reprehendunt.
 [0304C]   Nam et dexteram, et oculos ostendunt: quam [0304C] semotam a judicariis sensibus, et in suo statu puram nolunt Marcionitae in eodem Deo agnoscere, pluentem super bonos et malos, et solem suum oriri facientem super justos et injustos (Matth.
 [0303B]   Qui credimus Deum etiam in terris egisse, et humani habitus humilitatem suscepisse ex caussa humanae salutis, longe sumus a sententia eorum qui nolunt Deum curare quidquam.

000-00-00 Serial Number=0680902958
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1088C]   Haec illi pacto celant, noluntque fateri Admissi factum, nefas occultare volentes.

000-00-00 Serial Number=0911373794
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0179A]   Si Filium nolunt secundum a Patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in Scriptura relatos, et duos dominos; et tamen ne de isto scandalizentur, rationem reddidimus, qua Dei non duo dicantur, nec Domini, sed qua Pater et Filius duo; et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione, cum individuum et inseparatum Filium a Patre pronuntiamus; nec statu, sed gradu alium; qui etsi Deus dicatur, quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed unum, hoc ipso quod et Deus ex unitate Patris vocari habeat.
 [0158A]   Sed monarchiam sonare student Latini, oeconomiam intelligere nolunt etiam Graeci.

000-00-00 Serial Number=0846120954
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0268A]   [0267A] Denique malefici gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti quidem facile aut semper confitentur; certe [0268A] condemnati moerent; dinumerant in semetipsos, mentis malae impetus vel fato vel astris imputant; nolunt enim suum esse, quod [0269A] malum agnoscunt.
 [0448A]   Quem si Deum non vocent, quia mentiri illumve deridere nolunt, id faciant, quia ipse Deo subjectus, sub illo imperat, cujus etiam intersit Deo cedere, quique ut id faciat in triumphi invidioso honore admoneatur, tanta coruscans gloria ut revocari, ne falso se Deum existimet, necesse habeat.
 [0278A]   Ideo et credunt de nobis quae non probantur, et nolunt inquiri, ne probentur non esse, quae malunt credi esse, ut nomen illius aemulae rationis inimicum, praesumptis, non probatis criminibus, de sua sola confessione damnetur.
 [0454A]   Velim tamen [0454A] in hac quoque religione secundae majestatis, de qua in secundum sacrilegium convenimur Christiani, non celebrando vobiscum solemnia Caesarum, quo more celebrari nec modestia nec verecundia nec pudicitia permittunt, sed occasio voluptatis magis quam digna ratio persuasit, fidem et veritatem vestram demonstrare; ne forte et isthic deteriores Christianis deprehendantur, qui nos nolunt Romanos haberi, sed hostes principum Romanorum.

000-00-00 Serial Number=0350900471
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0681C]   Vivant ut philosophi volunt; sapiant ut philosophi nolunt; intelligat et infantia ligni; quo magis hominis, cujus anima, [0682A] velut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta, et genitalibus foeminae foveis commendata cum omni sua paratura, pullulabit tam intellectu quam et sensu?

000-00-00 Serial Number=0346998930
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1200A]   Laudatus) omnes teneant sacerdotes, [1200A] qui nolunt ab Apostolicae PETRAE, super quam Christus universalem construxit Ecclesiam, soliditate divelli.

000-00-00 Serial Number=0514892519
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0108C]   Sic enim voluit quidam, sed et ipse fugitivus, argumentari, et qui proinde nolunt intelligere sensum Domini illius pronuntiationis, ut eam ad velamentum timiditatis suae utantur, cum [0109A] et personas suas habuerit et tempora et caussas: Cum coeperint, inquit, persequi vos, fugite de civitate in civitatem (Matth.

000-00-00 Serial Number=0480144858
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1241A]   Laudo timorem, diligo verecundiam, nolunt iterum divinae misericordiae oneri esse; formidant videri inculcare, quod consecuti sunt; bona certe sollicitudine iterum experiri vitant quod semel didicerunt timere.

000-00-00 Serial Number=0365088522
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0030A]   Variae praesumptiones necessario nolunt agnoscere ea, per quae revincuntur; his nituntur quae ex falso composuerunt, et quae de ambiguitate ceperunt.
 [0037C]   Quos multos testes si nolunt Ecclesiam intelligi, nihil interest, quando nihil tacitum fuerit, quod sub multis testibus proferebatur.

000-00-00 Serial Number=0805655479
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0892B]   Non minus enim et hoc pati nolunt.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»