Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0604B] | Ac pax quiescebat sub quo nulli [0604C] subigebant arva coloni,. |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0154A] | Sed et nunc audire debebit, quatenus multo post, venena [0154A] ista suffudit; nulli infirmorum facile nisi nocitura, si qui non hanc nostram ex fide praebiberit, vel etiam superbiberit potionem. |
[0135C] | Nulli compensatio invidiosa est, in qua aut gratiae, aut injuriae communis est ratio. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0404C] | Nos contrario dicimus: primo, non potuisse illi annuntiari, quod mater et fratres ejus foris starent quaerentes videre eum, si nulla illi mater et fratres nulli fuissent; quos utique norat qui adnuntiaret, vel retro notos, vel tunc ibidem compertos, dum eum videre desiderant, vel dum ipsi nuntium mandant. |
[0373A] | Nam etsi per medios evasit, sed ante jam vim expertus, et postea dimissus; scilicet soluto, uti adsolet, tumultu; vel etiam irrupto, [0373A] non tamen per caliginem eluso, quae nulli omnino tactui succidisset, si fuisset. |
[0367A] | Dico itaque apud illas, nec solas [0366D] jam apostolicas, sed apud universas, quae illis de societate sacramenti confoederantur, id Evangelium Lucae ab initio editionis suae stare, quod cum maxime [0367A] tuemur: Marcionis vero plerisque nec notum; nulli autem notum, ut non eo damnatum. |
[0251B] | Ineluctabilis iste complexus in hoc sententiam constringit, aut negandum Deum esse summum magnum, quod nemo patietur sapiens, aut nulli alii communicandum. |
[0274C] | Usque adeo hac sola eum praefers bonitate Creatori; quam si solam profitetur et totam, nulli deesse debuerat. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1073A] | Occurrit primo charum sibi pectore pignus: Nulli sperata cecidit quod sorte repente, Promissum ut staret, solvit pia jura parentis, Peccati votum violenta mente coperuit Immanis timor orbatae solatia vitae Pro scelere obtinuit famam, pro crimine laudem, Necnon Sansonis super omnia corpora vires, Spiritus hoc donum capiti concessa potestas, [1073B] Pro populo solus, nullo mucrone, nec armis, Os retinens asini, prostravit corpora mille: Vincula nulla virum vinctum potuere tenere; Gloria sed postquam captivi mota recessit, Occidit, atque hostes victus sua morte redemit. |
[1057B] | Esse alium suadens, nulli qui cognitus umquam, Qui non est usquam, falsum sine nomine numen, Constituens nihil, et nulla praecepta locutus; Hunc ait esse bonum, nullum qui judicat, aeque Sed spargit cunctis vitam, non invidet ulli. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0529A] | Proinde nec inepta esse possunt; certe etsi falsa et inepta, nulli tamen noxia; nam et multis aliis similia, quibus nullas poenas irrogatis, vanis et fabulosis, inaccusatis et impunitis, ut innoxiis. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0688A] | Caeterum, quae, ut haberi merito possit ex peraequatione omnium proprietatum deus, nulli passioni subjacebit; ita nec oblivioni, cum tanta sit injuria oblivio, quanta est gloria ejus, cujus injuria est, memoria scilicet: quam et ipse Plato sensuum et intellectuum salutem, et Cicero thesaurum omnium studiorum praedicavit. |
[0710A] | Cum propter omnimodam divinae et humanae disciplinae eversionem constituendam, recorporari animas adseveraverit: nulli enim vitam istam rato fieri, nisi universis, quae arguunt eam, expunctis, quia non natura quid malum habeatur, sed opinione, itaque metempsychosin necessarie imminere, si non in primo quoque vitae hujus commeatu omnibus inlicitis satisfiat: scilicet facinora tributa sunt vitae: caeterum totiens animam revocari habere, quotiens minus quid intulerit, reliquatricem delictorum, donec exsolvat novissimum quadrantem (Matt. |
[0744A] | Nulli patet coelum, terra adhuc salva, ne dixerim clausa. |
[0749C] | Nulli autem animae omnino inferos patere, satis Dominus in argumento illo pauperis requiescentis, et divitis ingemiscentis, ex persona Abrahae sanxit (Luc. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1196A] | Dissuadentis autem solum Tertulliani illa vox fuerat, et hoc ipso contrariam, etiam in ipsis Africanis Ecclesiis, et iisdem illis temporibus, consuetudinem haud ambigue significantis, uno, quem scimus, Tertulliano eidem contranitente, et ex rationibus quidem nulli coaevorum, aut etiam alteri sanctorum Patrum, neque sancto Cypriano, alias circa baptismum tam delicato, qui tamen Tertullianum, tanquam magistrum suum assiduo volutasse perhibetur, probatis. |
[1196A] | Episcoporum, anno 253 ita conclusit: Infantes debere baptizari tantum post octavum a nativitate diem, nemo consensit, sed universi potius judicavimus, nulli hominum nato misericordiam Dei et gratiam esse denegandam. |
[1202C] | Sicut peccata nulli hominum in hac providentia remittuntur, absque praevia eorum per actum quemdam poenitentiae retractatione, ita et adultis ad remissionem peccatorum actualium, quam Baptismus praestabat, adeoque ad hunc ipsum fructuose suscipiendum, necessarii erant actus quidam [1202D] poenitentiae, et quidem exteriori quodam signo manifestati, publica videlicet peccatorum confessione; ita enim antiquissima quoque monumenta testantur. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1327A] | Quidam ipsam Dei creaturam sibi interdicunt, abstinentes vino et animalibus esculentis, quorum fructus nulli periculo aut sollicitudini adjacent; sed humilitatem animae suae in victus quoque castigatione Deo immolant. |
De Pallio | Reditus in Auctori Indicem |
[1047A] | Humerum velans exponit vel includit, caeteroquin humerum adhaeret; nihil circumfulcit, nihil circumstringit, nihil de tabularum fide laborat, facile sese regit, facile reficit: etiam cum exponitur, nulli cruci in crastinum demandatur. |
[1047A] | Ego, inquit, nihil foro, nihil campo, nihil curiae debeo: nulli officio advigilo, nulla rostra praeoccupo, nulla praetoria observo: canales non [1047B] odoro, cancellos non adoro, subsellia non contundo, jura non conturbo, caussas non elatro, non judico, non milito, secessi de populo, in me unicum negotium mihi est, nisi aliud non curo quam ne curem. |
[1048A] | Atquin nullis vitiis adulor, nullis veternis parco, nulli impetigini. |
De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1225A] | IV scriptorem, omnesque alios per plusquam undecim saecula ad Erasmum usque, pro ipso Tertulliano fefellerit, et nulli unquam ex styli diversitate quidpiam de alio libri hujus auctore suboluerit? |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0033B] | Communicamus cum ecclesiis apostolicis, quod nulli doctrina diversa: hoc est testimonium veritatis. |
[0037A] | Sed etsi in tertium usque coelum ereptus Paulus, et in paradisum delatus audiit quaedam illic, non possunt videri fuisse quae illum in aliam doctrinam instructiorem praestarent, cum ita fuerit conditio eorum, ut nulli hominum proderentur. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0796B] | Nulli denique alii salutem corporali substantiae invident, quam alterius divinitatis haeretici. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»