Ad Uxorem | Reditus in Auctori Indicem |
[1277B] | Superventura enim lex [1277B] erat, oportebat legis adimplendae caussas praecucurrisse. |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0138B] | Caeterum, pati oportebat omnem Dei praedicatorem atque cultorem qui ad idololatriam provocatus negasset obsequium, secundum illius quoque rationis statum, qua et praesentibus tunc et posteris deinceps commendari [0138B] veritatem oportebat, pro qua fidem diceret passio ipsorum defensorum ejus; quia nemo voluisset occidi, nisi compos veritatis. |
[0138A] | Caeterum, pati oportebat omnem Dei praedicatorem atque cultorem qui ad idololatriam provocatus negasset obsequium, secundum illius quoque rationis statum, qua et praesentibus tunc et posteris deinceps commendari [0138B] veritatem oportebat, pro qua fidem diceret passio ipsorum defensorum ejus; quia nemo voluisset occidi, nisi compos veritatis. |
[0134B] | Quid nunc, si non certaminis nomine in martyria fidem exposuisset, sed et proprii profectus; nonne oportebat illam habere aliquem spei cumulum, cui studium suum cogeret, votumque suspenderet, quo eniteretur ascendere, [0134C] cum terrena quoque officia in gradus aestuent? |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0636C] | Hunc enim oportebat pro omnibus gentibus fieri sacrificium, qui tamquam ovis ad victimam ductus est, et velut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Is. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0291A] | Oportebat Deum cognosci: bonum hoc utique et rationale. |
[0270C] | Nihil retractare oportebat, hoc enim cuneo veritatis omnis extruditur haeresis, cum Christus non alterius dei quam Creatoris circumlator ostenditur. |
[0520A] | Si non est Christus primogenitus conditionis, ut Sermo Creatoris per quem omnia facta sunt, et sine quo nihil factum est; si non in illo condita sunt universa in coelis et in terris, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates; si non cuncta per illum et in illo sunt condita (haec enim Marcioni displicere oportebat), non utique tam nude posuisset Apostolus: Et ipse est ante omnes. |
[0414B] | Oportebat in eo suggestu consignari Novum Testamentum, in quo conscriptum Vetus fuerat; sub eodem etiam ambitu nubis, quam nemo dubitavit de aere Creatoris conglobatam, nisi et nubes suas illo deduxerat, quia et ipse per coelum Creatoris viam ruperat, aut proinde et nubilo Creatoris precario usus est. |
[0291A] | Oportebat dignum aliquid esse, quod Deum cognosceret: quid tam dignum prospici posset, quam imago Dei et similitudo? |
[0291A] | Oportebat igitur imaginem [0291B] et similitudinem Dei, liberi arbitrii et suae potestatis institui, in qua hoc ipsum, imago et similitudo Dei deputaretur; arbitrii scilicet libertas et potestas: in quam rem ea substantia homini accommodata est, quae hujus status esset, adflatus Dei, utique liberi et suae potestatis. |
[0466C] | Et quare oportebat, nisi quia ita a Deo Creatore scriptum? |
[0242B] | Verum, cum praenuntiatum foret de Christo, eum opprobriis saturandum et confusione operiendum, adeo ut vermis appareret et non homo, erubescere oportebat (lib. |
[0346A] | Et utique vel maxime sacramentum istud figurari in praedicatione oportebat, quanto incredibile, tanto magis scandalo futurum, si nude praedicaretur; quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam Dei quaereret. |
[0292B] | Tota ergo libertas arbitrii in utramque partem concessa est illi, ut sui dominus constanter occurreret, et bono sponte [0292B] servando, et malo sponte vitando: quoniam et alias positum hominem sub judicio Dei, oportebat justum illud efficere de arbitrii sui meritis, liberi scilicet. |
[0373D] | Oportebat sermonem illic quoque videri in corpore, ubi egerat aliquando et in nube. |
[0430A] | Sic oportebat Christum Creatoris. |
[0477A] | Cessare enim ab his quoque sicut et circumcisione oportebat ex decretis Creatoris, qui et per Esaiam (Is. |
[0314A] | Enimvero oportebat conscientia peccati delitescentem, evocatum prodire in conspectum Domini, non sola [0314B] nominis inclamatione, sed cum aliqua jam tunc admissi suggillationem. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0165D] | Oportebat enim et milvos esse, et haereticos: oportebat et Patrem crucifigi. |
[0165D] | Oportebat enim et milvos esse, et haereticos: oportebat et Patrem crucifigi. |
[0170A] | Nam et lucere in mundo Christianos oportebat ut filios lucis, lumen mundi unum et Deum et Dominum colentes, et nominantes. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0343A] | Si tamen haec numina censeri velint, colere utique oportebat, non spernere, quod tamen passim facere illos ostendit, cum singuli plures colant, [0343B] cum divinitas ab humano pendeat arbitrio, cum simulacra eorum, ut domestica instrumenta pignerentur, venditentur, nec privata tantum, sed et publica, ut adeo majestas quaestuaria efficiatur: mortuis quoque id honoris quod diis habeatur, qui tanto dignius scilicet imperatoribus etiamnum viventibus tribuitur, quoniam [0344A] et ipsi deos faciunt; at certe meretricibus, cinaedis, similibusque publicae libidinis victimis, non sine insigni deorum contumelia, licet ii ipsi nihilo nobiliores sint, addici potest. |
[0324A] | Quem quidem et ipsum proinde examinatorem Christianorum adhiberi ut foculum, ut acerram oportebat. |
[0464B] | Proinde, nec paulo lenius, inter licitas fonctiones sectam istam deputari oportebat, a qua nihil tale committitur, quale de illicitis factionibus timeri solet. |
[0353A] | Haec neque vera prodi, neque falsa confingi apud religiosissimos oportebat. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0710B] | Caeterum, oportebat nos de mundo exire (I Cor. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1153B] | Quin pastores quoque ipsos et igne et aqua lustrari oportebat, de quibus Ovid. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0765C] | Homo vere futurus usque ad mortem eam carnem oportebat ut indueret, cujus est mors: eam [0766A] porro carnem, cujus est mors, nativitas antecedit. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0109B] | Ut ergo perficeretur praedicatio, apud quos priores perfici oportebat, uti panem ante filii quam canes sumerent, ideo illis fugere tunc ad tempus praecipit: non propter eludendum periculum proprio nomine persecutionis (atquin persecutiones eos passuros praedicabat, et tolerandas docebat); sed propter profectum annuntiationis, ne, statim oppressis, Evangelii quoque disseminatio perimeretur. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0965A] | Sed constitui oportebat exemplum docens in tempore pressurae, et persecutionis, et cujuscumque circumstantiae, xerophagiis esse vivendum. |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0947B] | Oportebat igitur omnem communis disciplinae formam sua fronte proponi, edictum quodammodo futurum universis in praeceptione, quo magis sciret plebs eum ordinem sibi observandum, qui faceret praepositos, et ne vel ipse honor aliquid sibi ad licentiam, quasi de privilegio loci blandiretur. |
De Oratione | Reditus in Auctori Indicem |
[1151A] | Oportebat enim in hac quoque specie novum vinum novis utribus recondi et novam plagulam novo assui vestimento (Matth. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0042B] | Nec tamen ideo bonum haereses, quia eas oportebat, quasi non et malum oportuerit esse. |
[0042B] | Nam et Dominum tradi oportebat; sed vae traditori (Marc. |
[0016B] | Et ideo haereses quoque oportebat esse, ut probabiles quique manifestarentur (I Cor. |
[0042B] | Oportebat enim haereses esse (I Cor. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[1015C] | Hinc igitur informatus et Apostolus: Scripsi, inquit, vobis in Epistola, non commisceri fornicatoribus, non utique fornicatoribus hujus mundi, et reliqua: Caeterum, oportebat vos exire de mundo: nunc autem scribo vobis, si qui frater nominatur in vobis fornicator, aut idololatra (quid [1016A] enim tam conjunctum? |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0886B] | Sed, quoniam nec dissimulare Spiritum Sanctum oportebat, quo minus et ejusmodi eloquiis superinundaret, quae nullis haereticorum versutiis semina subspargerent, imo et veteres eorum cespites vellerent; idcirco jam [0886C] omnes retro ambiguitates, et quas volunt parabolas, aperta atque perspicua totius sacramenti praedicatione discussit, per novam prophetiam de Paracleto inundantem; cujus si hanseris fontes, nullam poteris sitire doctrinam, nullus te ardor exuret quaestionum; resurrectionem quoque carnis usquequaque potando, refrigerabis. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»