TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Paraturam' [18]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0081772029
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0143C]   Haec nobis etiam ludicrum in modum certa ratio mandavit, nec ullus obicem praescriptionis istius extrudet, ut non omnem ordinem persecutionis, omnem ejus caussae firmam paraturam illuc transferre cogatur, ubi confessioni forum dederit.

000-00-00 Serial Number=0971156716
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0361A]   Omnem sententiam et omnem paraturam impii atque sacrilegi Marcionis ad ipsum jam Evangelium ejus provocamus, quod interpolando suum fecit.
 [0364B]   Caeterum, si et retro decucurrit, habuit utique authenticam paraturam, per quam ad Lucam usque pervenit, cujus testimonio adsistente, Lucas quoque possit admitti.
 [0323C]   In quantum enim credi habebat ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut credi posset, substructam fundamentis dispositionis et praedicationis; quo ordine fides informata, merito et homini indiceretur a Deo, et Deo exhiberetur ab homine; ex agnitione debens credere quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione.
 [0259B]   [0259B] XL, 8) adseverabat, tantis operibus notitiam sui armaverit, quam potuerat non ita curasse secundum singularitatis suae praesumptionem: ille autem sublimior, sciens inferiorem deum tam instructum, nullam sibi prospexerit agnoscendo paraturam?

000-00-00 Serial Number=0567101777
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0580A]   Indiguisse enim animalem [0580A] etiam sensibilium disciplinarum; in hoc et paraturam mundi prospectam; in hoc et Soterem animalem in mundo repraesentatum, in salutem scilicet animalis.
 [0570B]   Sedenim exercitata vitia, et usu viriosa confudit: atque ita massaliter solidata, defixit seorsum in materiae corporalem [0570B] paraturam, commutans ex incorporali passione indita habilitatem atque naturam, qua pervenire mox posset in aemulas aequiparantias corpulentiarum, ut duplex substantiarum conditio ordinaretur: de vitiis, pessima; de conversione, passionalis.

000-00-00 Serial Number=0424469233
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0519A]   Ex horum semine et nostram hanc novitiolam paraturam viri quidam suis opinionibus ad philosophicas sententias adulteraverunt, et de una via obliquos multos tramites et inexplicabiles sciderunt.

000-00-00 Serial Number=0604258955
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0644D]   Omnem autem hominis paraturam aliqua potestate divinae voluntatis ministra (ab angelo nempe aliquo) modulari; simul etiam crescere et proficere, animam ingenio et sensu, corpus modulo et habitu.
 [0692B]   Taceo cubiculares aestus, et omnem illic caloris paraturam enitentibus necessariam, quas adflari vel maxime periculum est.
 [0677C]   Videmus igitur adversus sensus corporales aliam portendi paraturam, ut multo idoniorem, vires scilicet animae, intellectum operantes ejus veritatis, cujus res non sint coram, nec subjaceant corporalibus sensibus, sed absint longe a communi conscientia, in arcano, et in superioribus, [0678A] et apud ipsum Deum.
 [0741B]   III, 16) Dei templum, cum in Christo est; sed interim animam consepto suo obstruit, et obscurat, et concretione carnis infaecat; unde illi, velut per corneum specular, obsoletior lux rerum est, procul [0741B] dubio cum vi mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione colatur, certe de oppanso corporis erumpit in apertum, ad meram et puram et suam lucem statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit, et in divinitatem ipsa libertate resipiscit, ut de somno emergens, ab imaginibus ad veritates: tunc et enuntiat quae videt, tunc exsultat aut trepidat, prout paraturam deversorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, vocatoris animarum, Mercurii poetarum.
 [0713A]   Omnem autem hominis in utero serendi, struendi, fingendi paraturam aliqua utique potestas divinae voluntatis ministra modulatur, quacumque illa rationem agitare sortita.
 [0646A]   Excedere porro animam, non deficere, dilabentibus paulatim corporis instrumentis, jam clariorem obtutu, ac si de somno emergentem instante morte; utpote, quae tum exsultat aut trepidat, prout paraturam deversorii sui sentit, de ipsius angeli facie evocatoris animarum.

000-00-00 Serial Number=0746713519
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0968B]   Propterea per singulas direximus species jejunationum, xerophagiarum, stationum, ut dum recensemus secundum utriusque Testamenti paraturam, quantum proficiant recusati, vel recisi, vel retardati pabuli officia, eos retundamus qui haec velut vacantia infirmant.

000-00-00 Serial Number=0461378634
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1039A]   Tantam igitur paraturam materiarum ingenia quoque vestificinae prosecuta, primum tegendo homini, qua necessitas praecessit, [1039B] dehinc et ornando, imo et inflando qua ambitio successit, varias indumentorum formas promulgavere; quarum pars gentilitus inhabitantur, caeteris incommunes; pars vero passivitus omnibus utiles, ut hoc pallium, et si graecum magis, sed lingua jam penes Latium est: cum voce vestis intravit.

000-00-00 Serial Number=0328796864
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1270A]   At quum hoc Dominus de carne dicit, infirmam pronuntians, quid ei firmandae opus sit, ostendit, patientia scilicet adversus omnem subvertendae fidei vel puniendae paraturam, ut verbera, [1270B] ut ignem, ut crucem, bestias, gladium constantissime toleret, quae Prophetae, quae Apostoli sustinendo vicerunt.

000-00-00 Serial Number=0379801452
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0635B]   Igitur si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate praejudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lavacro, quae diabolo et pompae et [0635C] angelis ejus sint mancipata, scilicet per idololatriam.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»