Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0567A] | Principe Augusto nomen hoc ortum est, Tiberio disciplina ejus illuxit, sub Nerone damnatio invaluit, ut jam hinc de persona persecutoris ponderetis: si pius ille princeps, impii Christiani, si justus, si castus, injusti et incesti [0567B] Christiani, si non hostis publicus, nos publici hostes; quales simus damnator ipse demonstravit, utique aemula sibi puniens. |
[0581A] | Sed et Macedones, id quod probaverunt, palam est factitare, siquidem cum primus scenam eorum Oedipus intravit trucidatus oculos, risu ac derisu exceperunt; tragaedus consternatus retracta persona: Numquid, ait, domini, displicui vobis? |
[0599C] | Nam ferunt, aedituum ejus solum forte in aede calculis ludentem ut sibi collusorem, quem non habebat, repraesentaret, una manu Herculis nomine, alia ex sua persona lusum inisse, si ipse vicisset, coenulam et scortulum ex stipitibus Herculis sumeret; si vero Hercules, id est manus [0599D] altera, eadem Herculi exhiberet. |
[0573A] | At enim illi sapientissimi ac prudentissimi majores, quorum institutis renuntiare non nostis, maxime in persona deorum vestrorum, ipsi quoque impii deprehenduntur. |
[0577C] | Credatur deus noster asinina aliqua persona; certe negabitis vos eadem habere nobiscum? |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0135C] | Incutiat adhuc scorpius, homicidam Deum ventilans: horrebo plane spurcum blasphemiae statum de haeretico ore foetentem; sed et talem Deum de fiducia rationis amplectar, qua ratione etiam ipse se plus quam homicidam pronuntiavit ex Sophiae suae persona, voce Salomonis: Sophia, inquit (Proverb. |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0215C] | Nam cum in omni operatione tria sint principalia: qui facit, et quod fit, et ex quo fit; [0215C] tria nomina sunt edenda in legitima operis enarratione: persona factoris, species facti, forma materiae. |
[0213A] | Ego eram ad quam gaudebat, quotidie autem [0213A] oblectabar in persona ejus (Ibid. |
[0198A] | Sed viderit persona, cum doctrina mihi quaestio est. |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0623A] | Angelum quidem dixit eum, ob magnitudinem virtutum quas erat editurus; quas virtutes fecit Jesus Nave, et ipsi legitis; et ob officium prophetae, nuntiantis scilicet divinam voluntatem; sicuti et praecursorem Christi Joannem, futurum angelum appellat per prophetam Spiritus, dicens ex persona Patris: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam , id est Christi, qui praeparabit viam tuam ante te (Mal. |
[0595B] | [0595B] - Disputatione habita inter christianum et proselytum judaeum (de se, quantum apparet, in tertia persona sermonem faciens) Tertullianus, quod per concentum obstrepentium spectatorum minus plene potuit dilucidari, stylo retractat, pugnans adversus Judaeos solidissimis rationibus: et ex sacrae Scripturae fundamentis: idque pace Ecclesiae adhuc durante ante bellum Britannicum, eo tempore quo Mauri a Romanis obsidebantur. |
[0640A] | XII) in persona ipsius, imo et in ipsius nominis sacramento, verus summus sacerdos patris Christus Jesus duplici habitu in duos adventus delineatur. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0436A] | Nam et judicem qui mittit in carcerem, nec ducit inde, nisi soluto etiam novissimo quadrante, in persona Creatoris obtrectationis nomine disserunt. |
[0377B] | I, 18), ex ipsius Domini persona: Etsi fuerint delicta vestra tanquam roseum, [0377C] velut nivem exalbabo; et si tanquam coccinum, velut lanam exalbabo. |
[0297B] | Sed ipse auctor delicti, in persona peccatoris viri denotabatur; retro quidem invituperabilis a die conditionis suae, a Deo in bonum conditus, ut a bono conditore invituperabilium conditionum, et excultus omni gloria angelica, et apud Deum constitutus, qua bonus apud bonum: postea vero a semetipso translatus in malum. |
[0330C] | III), in persona Jesu, imo et in ipsius hominis sacramento verus summus sacerdos Patris Christus Jesus, duplici habitu in duos adventus deliniatur. |
[0500A] | Denique, non vidit occurrentem sibi clausulam sensus: Quoniam Deus, qui dixit ex tenebris lucem lucescere, reluxit in cordibus nostris ad illuminationem agnitionis suae, in persona Christi. |
[0500B] | Persona autem Dei, Christus Dominus. |
[0436B] | Quis in persona hominis intelligendus? |
[0296C] | In persona enim principis Sor, ad diabolum pronuntiatur: Et factus est sermo Domini ad [0296D] me, dicens: Filii hominis, sume planctum super principem Sur; et dices ei : Haec dicit Dominus: Tu resignaculum similitudinis (qui scilicet integritatem [0297A] imaginis et similitudinis resignaveris), plenus sapientia , corona decoris (hoc ut eminentissimo angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo omnium), in deliciis paradisi Dei tui natus es (illic enim ubi Deus in secunda animalium figurae formatione angelos fecerat). |
[0458C] | Quaere igitur quem ex duobus Christis constituas in persona unius filii hominis, in quem utraque dispositio referatur. |
[0353A] | XXI, 23) canit ex persona ipsius Christi ad Patrem: Enarrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiae hymnum tibi dicam. |
[0352C] | A persona enim injustitiae sublatus est justus. |
[0316A] | Miserandi vos quoque cum populo, qui Christum non agnoscitis in persona Mosi figuratum, Patris deprecatorem, et oblatorem animae suae pro populi salute. |
[0317B] | Sed et penes nos Christus in persona Christi accipitur, quia et hoc modo noster est. |
[0469B] | Adhuc ego in persona discipuli et inquisitoris conversor, ut jam hinc et fidem tuam obtundam, qui unde eam probes non habes; et impudentiam suffundam, qui vindicas, et unde possis vindicare non recipis. |
[0500B] | Igitur si Christus persona Creatoris dicentis, Fiat lux; et Christus, et Apostoli, et Evangelium, et velamen et Moyses, et tota series secundum testimonium clausulae Creatoris est Dei hujus aevi, certe non ejus qui nunquam dixit: Fiat lux. |
[0433C] | Defecit itaque parabola in persona Domini, si non esset cui nuptiae competunt. |
[0415B] | Totum autem habitum visionis istius habemus etiam apud Habacuc, ubi Spiritus ex persona interdum apostolorum (Habac. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0183C] | Hic ergo jam gradum volunt figere stulti, imo caeci, qui non videant, primo, Ego et Pater, duorum esse significationem; dehinc in novissimo, sumus, non ex unius esse persona, quod pluraliter dictum est; tum quod, unum sumus, non, «unus sumus. |
[0191C] | Videmus duplicem statum non confusum, sed conjunctum in una persona, Deum et hominem Jesum. |
[0172B] | Ergo si Christus personae paternae spiritus est, merito cujus spiritus persona erat, id est Patris, eum faciem suam, ex unitate scilicet, pronuntiavit. |
[0177B] | Non enim desinit esse qui habet Filium ipse unicus, [0177B] suo scilicet nomine, quotiens sine Filio nominatur; sine Filio autem nominatur, cum principaliter determinatur ut prima persona, quae ante Filii nomen erat proponenda; quia Pater ante cognoscitur, et post Patrem Filius nominatur. |
[0162A] | Non vis enim eum substantivum habere in re per substantiae proprietatem, ut res et persona quaedam videri possit, et ita capiat [0162B] secundus a Deo constitutus duos efficere, Patrem et Flium, Deum et Sermonem. |
[0167D] | Imo quia jam adhaerebat illi Filius, secunda persona, [0168A] Sermo ipsius; et tertia, Spiritus in Sermone, ideo pluraliter pronuntiavit, faciamus, et, nostram, et, nobis. |
[0161C] | Ad quem deinceps gaudens proinde gaudentem in persona illius (Ps. |
[0172B] | Non enim et de aliqua majore persona congruit dicere: facies mea est ille homo; et: faciem mihi praestat. |
[0161C] | Sic et Filius ex sua persona profitetur Patrem in nomine Sophiae: Dominus condidit me initium viarum in opera sua. |
[0167B] | Animadverte etiam Spiritum [0167B] loquentem ex tertia persona de Patre et Filio: Dixit Dominus Domino meo, sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. |
[0169C] | Si enim una persona et Dei et Domini in Scripturis inveniretur, merito Christus non esset admissus ad nomen Dei et Domini. |
[0190B] | Undique enim obducti distinctione Patris et Filii, quam manente conjunctione disponimus, ut solis et radii, et fontis et fluvii, per individuum tamen numerum duorum et trium, aliter eam ad suam nihilominus [0190B] sententiam interpretari conantur, ut aeque in una persona utrumque distinguant, Patrem et Filium, dicentes Filium carnem esse, id est hominem, id est Jesum; Patrem autem spiritum, id est Deum, id est Christum. |
[0164B] | Bene quod et Dominus usus hoc verbo in persona Paracleti, non divisionem significavit, sed dispositionem: Rogabo [0164C] enim, inquit (Joan. |
[0161B] | Dehinc assistentem eam ipsa separatione cognosce; Cum pararet, inquit, coelum, aderam illi simul ; et cum fortia faciebat super ventos quae sursum nubila; et cum tutos ponebat fontes ejus [0161B] quae sub coelo, ego eram cum illo compingens; ego eram ad quam gaudebat: quotidie autem oblectabar in persona ipsius. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0749C] | Nulli autem animae omnino inferos patere, satis Dominus in argumento illo pauperis requiescentis, et divitis ingemiscentis, ex persona Abrahae sanxit (Luc. |
[0719B] | Adeo nulla proprietas hominis in choico; nec ita caro homo tanquam alia vis animae, et alia persona; sed res est alterius plane substantiae et alterius conditionis, addicta tamen animae, ut supellex, ut instrumentum in officia vitae. |
[0676B] | Sed enim Plato, ne quod testimonium sensibus signet, propterea et in Phaedro ex Socratis persona negat se cognoscere posse semetipsum, ut monet Delphica inscriptio; et in Theaeteto adimit sibi scire, atque sentire; et in Phaedro, post mortem differt sententiam veritatis, posthumam scilicet; et [0676C] tamen, nondum mortuus, philosophabatur. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1197C] | Nihil ergo insidiarum gratiae in parvulo, at eae bonis ejusdem temporalibus interea metuendae sunt; quare haec alienae tutelae, ipsaque illius persona, utique aliorum injuriis vehementer exposita, committi opus habent. |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0076A] | Murmur tribuno defertur, et persona jam ex ordine accesserat. |
De Exhortatione Castitatis | Reditus in Auctori Indicem |
[0918A] | Ita ostendit, ex tralatione personae suae in Dominum, id quod supra dixerat, non ex Domini persona, sed ex sua pronuntiasse, Melius est nubere quam uri. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[0996B] | Meminimus enim et histriones cum allegoricos gestus adcommodant [0996B] canticis, alia longe a praesenti et fabula et scena et persona, et tamen congruentissime exprimentes. |
[1003B] | Nam et ego si quid donavi, donavi in persona Christi, ne fraudemur a Satana: quoniam non ignoramus injectiones ejus (II Cor. |
[1024A] | Et utique mortalia quae in ipsum fuerint admissa et in templum ejus; nam tibi quae in te reatum habeant, etiam septuagies septies juberis indulgere [1024A] in persona Petri (Matth. |
[1017A] | Nam hoc etiam in sua persona Apostolus statuit. |
[1008A] | Cum ad Corinthios ejusdem apostoli literae iterant veniam, fit plane, sed incertum cui, quia nec persona nec caussa proscribitur. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0846A] | Siquidem Sadducaei, neque animae, neque carnis admittunt salutem: et ideo ex qua vel maxime specie resurrectionis fides labefactatur, ex ea argumentum problemati suo accommodaverunt: de carnis scilicet obtentu, nupturae, necne, post resurrectionem, sub ejus mulieris persona, quae septem [0846B] fratribus nupta, in dubio haberetur, cui eorum restitueretur. |
[0821B] | II) in persona Pilati, et populi meditati sunt inania in persona Israel. |
[0821B] | II) in persona Pilati, et populi meditati sunt inania in persona Israel. |
[0856C] | Dum enim de lumine, quod illuxerit Deus in cordibus nostris, ad illuminationem agnitionis gloriae suae, in persona Christi, dicit habere nos thesaurum istum in testaceis vasis, scilicet in carne; utrumne quia testacea est, secundum originem in limo, destruetur; [0857A] an quia divini thesauri conditorium est, extolletur? |
[0827B] | III): Poeniteat itaque vos, et resipiscite ad abolenda delicta vestra, ut tempora vobis superveniant refrigerii ex persona Dei, et mittat praedesignatum vobis Christum; quem oportet accipere coelos, adusque tempora exhibitionis omnium, quae locutus est Deus, ore sanctorum prophetarum. |
[0857A] | Atquin, si lumen ipsum illud verum, quod est in persona Christi, vitam in se continet, eaque vita cum lumine committitur in carnem; peritura est, in quam vita committitur? |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0896B] | Adeo separatum est nomen a prophetia, quantum et ab ipsa persona, ut non utique de ipsa Eva dixerit, sed in illas foeminas futuras, quas in matrice generis foeminini nominarit. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»