[1081B]
|
Ergo prior templi facies communis, aperta, Declarat ritum populi sub lege morantis, In cujus tenebris septemplex Spiritus, unus [1081B] Lucebat sanctus semper plebemque tegebat; Hoc candelabrum verum vivaeque lucernae.
|
[1070C]
|
[1070C] Laetare, o sterilis, promissam concipe plebem; Erumpe et clama, qua nulla prole beata.
|
[1079C]
|
Atque iterum haec reprobat, negat haec sibi munera grata, Corripiens plebem peccati examine pressam.
|
[1079A]
|
Ordine suscipiens Paulus, sic tradit et ipse Unum hunc esse Patrem, per quem sunt omnia facta; Atque unum Christum, per quem Deus omnia fecit, Ad quem se curvare genu plane omne fatetur, Ex quo omnis patria in coelo terraque vocatur; Qui zelat populum summo pietatis amore Ut pater, et sancte vult omnem vivere carnem, Apparere sibi mundam sine crimine plebem, Hoc zelo nostram custodit lege salutem, Legitimos monet esse, jubet, castigat et instat, Corripiens Galatas fratres et apostolus idem, [1079B] Talem se Paulus zelum se scripsit habere.
|
[1074B]
|
Hujus discipulus sortis successor Heliseus, [1074B] Qui duplicem Heliae petiit sibi sumere sortem Ad castigandam violento verbere plebem; Tantum pro Domino et talem spiravit amorem: Jordane percusso, pedibus via facta regressus, Demersam fluvio relevavit virga securim; Mortificumque cibum in vitalem transtulit escam, Detinuit pluvias iterato tempore duplo; Mundavitque lepras; hostes caligine cepit: Cujus post obitum jam condita membra sepulchro, Abjectus quidam, mactatus caede latronum, Mortuus ut tetigit, revocata luce revixit.
|
[1080B]
|
[1080B] Hanc et per vitulam manifestat victima caussam, Sanguine de cujus pro plebe piacula sumens Intra velamen primus levita ferebat, Castrorum extra fores corpus jussuque cremavit, Cujus de cinere mundabat corpora lapsa Hoc Dominus noster, qui nos sua morte redemit, Extra castra, volens populi vim passus iniqui, Implevit legem, factis praedicta probando, Qui vere mundat plebem contamine plenam, Omnia concedens, quasi dives corporis auctor, Intra velamen coeli cum sanguine gressus, Effundit quem pro multorum mortibus unus.
|