TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Poterat' [32]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0432774246
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0235B]   Aut et Deus poterat ornari a materia, habendo cum illa aliquid et ipse [0235C] commune; et jam in hoc necessitati subjicis Deum, si fuit aliquid in materia propter quod eam formaret.
 [0197B]   Praeterea si materia mala, et aeterna, profecto [0197B] malum inevitabile, et necessarium; si mutabilis in bonum, ergo non aeterna, et hic auctor mali Deus, qui cum debuisset omnia ex materia protulisse, aut tantum bona, protulisset etiam mala, utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent, aut non volens efficere omnia bona, si voluit, et non fecit.
 [0210C]   Caeterum, si ideo malum non ex nihilo, ne Dei fiat, de cujus arbitrio videbitur, sed ex materia, ut ipsius sit, de cujus substantia erit factum: et hic, ut dixi, auctor mali habebitur Deus, qui cum eadem virtute et [0210C] voluntate debuisset omnia bona ex materia protulisse, aut tantum bona, non omnia tamen bona, protulisset etiam mala; utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent; aut non valens efficere omnia bona, si voluit et non fecit: dum nihil intersit per infirmitatem Dominus auctor mali extiterit, an per voluntatem.
 [0222B]   Nam si nuda materia Deo subjacebat, nullo scilicet elemento obstruente, si quidem nondum quicquam [0222B] erat praeter ipsam et Deum; utique invisibilis esse non poterat.

000-00-00 Serial Number=0320982099
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0375A]   Qui ergo inquinari non poterat ut phantasma, jam non virtute divina incontaminabilis erit, sed phantasmatis inanitate: nec contempsisse videri potest inquinamentum, cujus materiam non habebat: ita nec legem destruxisse, qui inquinamentum ex occasione phantasmatis, non ex ostentatione virtutis evaserat.
 [0284C]   Non enim poterat aedificare mendacium sine demolitione veritatis.
 [0460A]   Poterat et ab extraneo quolibet tradi; ne dicerem et in hoc [0460B] Psalmum (Ps.
 [0321B]   Et vero non recte Marcionem putativam in Christo corpulentiam asseruisse, ne nativitatem ejus agnoscere cogeretur; quia poterat etiam putativam illam nativitatem accommodasse; quarum neutrum tamen possit consistere, eo quod Deo magis competat veritas, quam mendacium.
 [0462B]   Porro, si sciens passus est hominem, quem ipse comitatui suo adsciverat, in tantum scelus ruere, noli jam de Creatore circa Adam retractare, quae in tuum quoque Deum retorquentur, aut ignorasse illum qui non ex providentia obstitit peccaturo, aut obsistere non potuisse, si ignorabat; aut noluisse, si et sciebat et poterat; atque ita malitiosum judicandum, qui passus sit hominem suum ex delicto perire.
 [0460B]   Poterat et sine praemio tradi: quanta enim opera traditoris circa eum, qui populum coram offendens, nec tradi magis potuisset quam invadi?
 [0414A]   Nec enim imagines eorum vel statuas populus habuisset et similitudines, lege [0414A] prohibente, nisi quia in spiritu viderat; et ita quod dixisset, in spiritu, non in sensu constitutus, scire non poterat.
 [0372B]   Quod si verisimiliorem statum non habet increpatio, nisi quem nos interpretamur, jam ergo et daemon nihil mentitus est, non ob mendacium increpitus: ipse enim erat Jesus, praeter quem alium daemon agnovisse non poterat; et Jesus eum confirmavit, quem agnoverat daemon, dum non ob mendacium increpat daemonem.
 [0371C]   Sicut ergo quem ignorabat, nullo modo poterat Jesum et sanctum Dei agnoscere; ita, quem norat, agnovit.
 [0401C]   Sed nec exinde pertinere poterat adhuc cruda ut probaretur vel compararetur, ne dixerim adhuc nulla.
 [0350A]   Nam quia viro deputare non poterat virginis eum ventrem, patri deputavit.
 [0417A]   Satis impudens antithesis, cum tam diversa committit, parvulos et pueros: innocentem adhuc aetatem, et judicii jam capacem, quae conviciari poterat, ne dicam blasphemare.
 [0412A]   Non poterat itaque dixisse: Qui mei confusus fuerit.
 [0400A]   Caeterum, tuus non poterat jam queri ingratos, qui non paraverat gratos.
 [0426C]   Caeterum, Deus Marcionis non habens scorpium, non poterat id se dicere non daturum, quod non habebat; sed ille qui habens et scorpium, non dat.
 [0410B]   Si enim Petrus quidem non poterat alium eum confiteri, quam Creatoris: ille autem praecepit, ne cui hoc diceret; utique id noluit provulgari, quod Petrus senserat.
 [0496B]   Non enim poterat hominibus terrenis non homines coelestes opposuisse, ut statum ac spem studiosius distingueret in appellationis societate.

000-00-00 Serial Number=0809129536
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0569A]   Et tamen poterat remedio jam agere cum illius loci horrore.
 [0546B]   Speraverat episcopatum Valentinus, quia et ingenio poterat et eloquio.

000-00-00 Serial Number=0323874235
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0258A]   Justini martyris et Aristidis vestigia premere poterat, verum ita eloquentiam est imitatus, ut et dicendi charactere, et argumentorum pondere ac doctrinae varietate, utrumque superasse videatur.

000-00-00 Serial Number=0529579103
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1194B]   Annon [1194B] enim ipse Philippus, si Apostolus erat, aeque illum dare poterat, Sacramentum Confirmationis, cujus administratio tunc solis Apostolis, seu episcopis, propria fuerat, illis per manuum impositionem impartiendo?

000-00-00 Serial Number=0600147605
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0767B]   Facilius plane est, ut, certi illum et matrem et fratres habere, divinitatem potius tentaverint ejus, quam nativitatem: [0767B] an intus agens, sciret quid foris esset, mendacio petitus praesentia eorum, qui in praesenti non erant: nisi quod, etsi vacuisset tentationis ingenium, poterat evenire, ut quos illi nuntiabant foris stare, ille eos sciret absentes esse, vel valetudinis, vel negotii, vel peregrinationis nota jam necessitate.
 [0774A]   Et hoc autem quale erat, ut per carnem demonstraretur anima sibi aut nobis, quae per carnem non poterat agnosci: ut sic ostenderetur, dum id fit, cui latebat, id est caro?
 [0774C]   Sed non poterat Christus inter homines nisi homo videri.

000-00-00 Serial Number=0512892783
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1023B]   Quis autem poterat donare delicta?

000-00-00 Serial Number=0838805199
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0889B]   Cum propterea Paracletum miserit Dominus, ut quoniam humana mediocritas omnia semel capere non poterat, paulatim dirigeretur, et ordinaretur, ei ad perfectum perduceretur disciplina, ab illo vicario Domini Spiritu Sancto.
 [0898A]   Non enim poterat posteriorem mulierem nominare, de qua Christus nasci non habebat, id est, virum passam: sed illa quae erat praesens, [0898B] quae erat virgo, et mulier vocabatur per vocabuli hujus proprietatem, secundum primordii formam, virgini, et ita universo mulierum generi defensam.

000-00-00 Serial Number=0356124103
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1124A]   Hieronymus adscribat Tertulliano etiam alios, quorum meminit de Virginitate libellos, poterat fortassis dubitari, juxta priores illius editiones, si legeretur: legas Tertulliani ad amicum philosophum et de Virginitate alios libellos.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»